Articulus 4
De quinta gratia circa mortem beatæ virgini Mariæ collata, quod scilicet corpore et anima sit glorificata et gloriosissime in cœlum assumpta.
VENI de Libano, sponsa mea; veni de Libano, veni. De splendidissima, optima et gloriosissima virgine Maria sancti Apostoli et Evangelistæ pauca scripsisse videntur, nisi quod S. Lucas plus ceteris scripsit de ea. Porro, ultimum quod de ipsa in Evangelistis narratur, est quod interfuit passioni unigeniti Filii sui, et ibi a Filio suo est affata, atque Joanni apostolo commendata.1 In Actibus vero Apostolorum hoc solum et ultimum recitatur de ipsa, quod Apostoli post Christi ascensionem a monte Oliveti reversi, in cœnaculo permanserunt cum mulieribus et Maria Matre Jesu et fratribus ejus.23 Sed quamvis Apostoli et Evangelistæ pauca nobis de ipsa reliquerunt in scriptis, tamen eo ipso quo docuerunt et conscripserunt eam esse Matrem virgineam veri Dei, videlicet Christi Filii Patris æterni, eam excellentissime laudaverunt, extulerunt, omnique puræ prætulerunt creaturæ, atque copiosissimam et quasi immensam nobis reliquerunt materiam, incitamenta et causas laudandi, magnificandi et glorificandi eamdem, ita ut omnia illa benedictissimæ adscribamus Mariæ, quæ Genitrici veri Dei decet adscribi. Ad quod primo omnium pertinet, ut confidenter et indubitanter dicamus eam ab omnipotente et superoptimo Filio suo præ omni creatura pura honoratam, impletam et glorificatam; et item, quod dilectissimam Matrem suam sibi plenissime, integraliter atque totaliter sociavit in cœlis, hoc est in anima et corpore.
Denique, materialia inanimataque templa sua Deus omnipotens honorat et conservat in esse, nec solet permittere quod destruantur, nisi ob plebis peccata; quumque ex naturalibus cœperint causis corrumpi, excitat mentes fidelium ad instaurationem illorum. Quomodo ergo putandum est, quod amantissimæ Matris suæ corpus dignissimum, ex sui ipsius reali habitatione deificatum et propriissime factum ipsius templum, tabernaculum, reclinatorium, arcam ac thalamum vivum, animatum et sanctum, permiserit communi lege resolvi, incinerari, putrefieri, dissipari, et non potius post mortis ruinam protinus instauraverit illud, suæ animæ illud iterum uniendo, justisque præmiis remunerando ac sublimando?
Præterea, proles est aliquid suæ matris, præsertim quantum ad corpulentam substantiam, utpote ex substantia matris nata: mater quippe in generatione præbet materiam proli. Ideo electissimum et sacratissimum corpus illud virgineum, ex quo et in quo incarnatum est Verbum Dei Patris æternum, prorsus condecuit Christi corpori sociari quemadmodum totum parti.
Amplius, sicut incomparabilis et delectabilissima virgo Maria sua purissima carne Deum Filium ex se natum unice ac singularissime honoravit, ipsum intra se affectuosissime, reverentissime atque humillime bajulando, alendo, et deinceps pariendo, ac natum ex se cum inæstimabili reverentia et caritatis ardore ac profundissima humilitate contrectando, lactando, ac omne maternitatis obsequium fidelissime ac diligentissime impendendo ; sic et ipsa ab eodem Filio suo promeruit unice ac singulariter in corpore et anima honorari ac præmiari. Idcirco sic honoravit ac glorificavit ipsam Filius ejus in corpore et anima, non differendo resuscitationem et glorificationem præstantissimi corporis suæ Matris usque in finem mundi, juxta communem legem, sed privilegiando eam per plenam ac celerem resuscitationem et glorificationem in anima sancta et corpore benedicto. Insuper, corpus illud ineffabiliter dignificatum ex Dei conceptione, incarnatione, inhabitatione, educatione, contrectatione, non decuit remanere in terra, neque abscondi in ea, et sine honore relinqui in ipsa, quum inferiorum Sanctorum corpora tam sublimiter sint manifestata et honorata a Deo, et a fidelibus visitentur ac honorentur.
Præterea, tam electissimam, præstantissimam atque sanctissimam Matrem Dei non decuit communi legi, miserabili conditioni, consuetæ resolutioni servorum ancillarumque subjici, sed corpori sui Filii copulari ac consedere : quemadmodum cernimus regem et reginam, reginam quoque et ejus filium, in eadem mensa locari ac thronis propinqui sedere. Adhuc autem, Christus Dominus et salvator, Deus, judex et omnium dominator, non solum sapientissimus, sed et Sapientia ipsa æterna, increata, immensa, fuit Salomone incomparabiliter probior, munificentior, magisque gratus. Salomon autem matrem suam ad se venientem adoravit, et primo in proprio throno, deinde in throno collaterali fecit eam sedere.4 Multo magis Christus Matrem suam sibi totaliter ac singulariter, imo et proxime in regno gloriæ sociavit.
Præterea, quo filius bonus ac potens, dives ac sapiens, matrem suam ferventius amat, eo plus satagit et festinat eam remunerare, exaltare honore ac præmio quæ ab ipso promeruit, quantum rationabiliter fieri potest. Quum igitur serenissima virgo Maria meruerit a Filio suo in corpore et anima præclarissime glorificari, et Filius eam incomparabiliter amet præ cunctis creatis; constat quod eam post ejus mortem celeriter in anima et corpore sublimavit, præsertim quia hoc decuit eum, et potuit illud: imo ad laudem et honorem spectat ipsius, quod Matrem suam humillimam sic glorificare anticipavit. Amplius, sicut eam in vita hac singulariter per dona gratiæ exaltavit, eamque mente et corpore ineffabiliter ac misericordissime adimplevit, habitans in ipsius ventre materialiter, atque in ipsius mente spiritualiter; sic decentissimum fuisse videtur, quod ipsam post vitam hanc singulariter ac plenarie per dona gloriæ sublimavit.
Rursus, ut ait Philosophus, diis, parentibus ac magistris non potest reddi æquivalens. Et quamvis hoc in Christo et Matre ejus virginea patiatur instantiam, nihilo minus ad gratitudinem, probitatem, liberalitatem et dilectionem Dei incarnati pertinuit, quod affectuosissimam ac fidelissimam, obedientissimam ac virtuosissimam suam Matrem tanta remuneratione et gloria protinus honoravit, quantis ipsa promeruit, imo et ultra, prout capax fuit ac decuit. Meruit autem in anima et corpore glorificari plenissime: mox ergo eam adorandus Filius ita glorificavit.
Ad quod probandum possent multæ consimiles rationes proferri. Nam et S. Augustinus hoc ipsum rationabiliter persuadet: cujus argumenta satis sunt nota. Idem fatetur et asserit devotissimus summæ Mariæ cultor et puer Bernardus, doctissimus quoque theologus Joannes5
Damascenus, et S. Germanus Constantinopolitanus antistes, imo et S. Cosmas, Apostolorum vicinus temporibus. Idem per diversas revelationes ostensum est. Quod etiam Honorius anachoreta in suo fatetur libro de Laudibus beatissimæ Virginis, de cujus præconiis duodecim libros scripsit. Albertus etiam in libro suo de Laudibus sacratissimæ Virginis hoc multipliciter probat atque affirmat. Quæ omnia nimis prolixum est recitare: de quibus tamen infra quædam tangentur. Et certum est quod anima naturalem inclinationem habet ad corpus suum, etiam anima glorificata ad corpus suum glorificandum, quod secum cupit glorificari, nec sine illius glorificatione glorificatur perfecte, nec vestitur duplicibus. Decuit ergo Christum suæ obedientissimæ ac sincerissimæ Matris naturalem inclinationem in isto mox adimplere, et eam plene in anima et corpore felicitare: de quo et si vellem dubitare, non possem.
Cur ergo Hieronymus hoc relinquit sub dubio in sermone? Respondet Albertus, quod ideo, quoniam loquitur ut interpres Scripturæ: propter quod noluit affirmare nisi quod per Biblia est expressum. Augustinus vero, cujus auctoritas non est minor quam Hieronymi, loquitur ut investigator expositorque Scripturæ: idcirco et istud asseruit, quod ex Scripturis fit consequens, nulla ratione aut auctoritate repugnante. Ecclesia quoque non determinavit istud esse sub dubio relinquendum: idcirco non prohibet istud asserere.
Footnotes
Chapter 104 of 118