Skip to the text

Articulus 16

De jucunditate et gloria quam habet optima virgo Maria in cunctis electis et Beatis.

QUÆ est spes nostra, aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum? Universi Beati, Christi1 sanguine liberati et gratia ejus renati, sunt spirituales filii ejus ac filiæ. Naturale autem est matri gloriari in sobole prolis suæ, dum soboli illi bene succedit. Ideo in omnibus animabus beatis felicissima Maria intime gloriatur; atque quo universos et singulos cives cœlestes clarius noscit ac plenius diligit, eo de universorum et singulorum salute, decore et gloria cordialius delectatur, cunctis quoque congratulatur, et universum illum triumphantis Ecclesiæ exercitum copiosissimum, pulcherrimum, jucundissimum, ordinatissimum atque sanctissimum, cum inæstimabili jucunditate, complacentia, congratulatione, caritate et benevolentia intuetur, tanquam opus et agmen, curiam et militiam unigeniti Filii sui, imo et tanquam ministros ac filios suos, quia per ipsam sunt omnes salvati aut instaurati.

Amplius, delectabile est habere bonum optatum, et bono concupito uniri. Ideo, quo præstantissima ac ferventissima virgo Maria in hac vita affectuosius concupivit universorum conversionem, gratiam et salutem, et quo pro cunctis intensius exoravit ac fortius laboravit, eo de ipsorum adepta salute cordialius gratulatur, atque de ea superbenedictæ Trinitati devotius ac jucundius semper regratiatur. Præterea, quo benedictum et adorandum fructum ventris sui virginei amat ardentius, eo fructificationem suæ passionis ac mortis jugiter affectavit et affectat intensius. Idcirco in tam innumerabilibus millibus animarum sanctarum cernens passionem sui Filii saluberrime fructificasse, vehementissime gaudet de omnium illorum salute.

Insuper, dictum est quod quidquid gratiæ ac virtutis confertur hominibus, per Mariam dulcissimam distribuitur ipsis :2 ideo ipsa vere vocatur Mater gratiæ, Mater et Regina misericordiæ. Hinc ipsa in beatis animabus tanquam in sobole sua mirabiliter delectatur. Nempe et meritis ac precibus serenissimæ Dominæ nostræ, post preces et merita Christi, etiam ipsis Apostolis post eorum ruinam data est gratia reparationis; et quidquid boni per Apostolos et eorum coadjutores, successores et sectatores, in mundo est gestum, splendidissimæ atque piissimæ Virgini post Filium ejus est adscribendum. Unde asserit Ubertinus : Ipsa dignissima Virgo singulariter totum mysticum corpus cum vero Christi corpore suo portavit in utero, et in continuis cordis sui doloribus assimilata doloribus sui Filii singulos parturivit. Cui attribuitur tota corona duodecim Apostolorum, quoniam meritis ejus fuerunt vocati, atque per ejus instructionem edocti, per ejus quoque suspiria et orationes Spiritu Sancto repleti. Unde et Virgini sanctæ singulariter attribuitur tota per Apostolos facta mundi victoria.

Tu igitur, deliciosissima, tenerrima et illustrissima virgo Maria, in sanctis Patriarchis tanquam in tuis progenitoribus ac mysticis præsignatoribus gloriaris; in sanctis quoque Prophetis, tanquam in prænuntiatoribus mysteriorum Filii tui ac tuæ personæ ac dignitatis; atque in omnibus sanctis veteris Testamenti ac legis naturæ, qui tuum desideraverunt adventum, sine cujus præcessu noverant regem Messiam non esse venturum. Gaudes demum præcipue in sanctis Apostolis, tanquam in Filii tui summis præconibus carissimisque amicis, ac totius mundi conversoribus ac magistris : per quorum prædicationem, virtutes, miracula, fructificavit passio Filii tui, et mundus conversus est. Præcipue autem gaudes in tuo adoptivo filio et custode Joanne apostolo, quemadmodum et in paranympho tuo Gabriele archangelo; sic et in sanctis tuis parentibus, in consanguineis tuis Apostolis ac ceteris sanctæ tuæ parentelæ electis personis, atque in fidelissimo tuo ministro, custode ac sponso castissimo Joseph; in feminis quoque sanctis, tibi in mundo familiaribus, et Filio tuo fidelibus, præsertim in præelecta illa Magdalena; item in victoriosis martyribus, tanquam in Filii tui efficacissimis testibus strenuissimisque militibus; in confessoribus viris heroicis, et potissime in sacris virginibus, tuis specialibus dilectricibus, imitatricibus, filiabus, adolescentulis et ancillis carissimis; sicque in ceteris, quanto tibi in hac vita fuerunt devotiores, et in tuo sancto amore ferventiores, ac zelo fraternæ salutis atque divini honoris magis fuerunt succensi, et pro Christi honore ac proximorum salute plus laboraverunt, et plura ac graviora perpessi sunt. His omnibus tanquam diademate coronaris, et tanquam sponsa ornata suis monilibus, decoraris.34 Hæ animæ sanctæ post te Regi regum adducuntur, cui regratiantur ac jubilant incessanter : a cujus superdulci amplexu et amorosissimo prorsus affatu nunquam avelleris; quem corde tenus facieque tenus indesinenter gaudiosissime intueris.

Footnotes

  1. 1 Thess. ii, 19. ↩

  2. lib. III, art. XXI. ↩

  3. Is. lxi, 10. ↩

  4. Ps. xliv, 15. ↩

Chapter 116 of 118