Articulus 10
De summa et ineffabili felicitate et gloria amantissimæ Dei Mariæ.
EN dilectus meus loquitur mihi :1 Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni : jam enim hiems transiit, imber abiit. Essentiale præmium Beatorum est beatifica visio Deitatis, hoc est facialis, clara, immediata ac fruitiva contemplatio veri Dei, unius ac trini : qui sicut est vere unus et simplex in essentia, ita est vere trinus in personis. Porro hæc visio gloriosa correspondet perfectioni caritatis, ita quod quanto in Dei amore ferventior perfectiorque exstiterit quispiam, tanto clarius Deum videbit, et deliciosius eo fruetur. Quum igitur, juxta præhabita, Virgo dignissima in hac vita fuerit in caritate Dei summe incomparabiliterque perfecta, hoc est in caritatis substantialitate et habitu, et etiam in actu caritatis præ omni puro viatore, imo etiam in actu caritatis tam meritorio quod per eum promeruerit Deum clarissime intueri in cœlo præ omni intellectu angelico spirituque cœlesti (credendum est equidem, quod sacratissima virgo Maria sæpissime in hac vita habuit perfectiores, ferventiores ac puriores affectiones et conversiones mentis ad Deum, quam quicumque angelici spiritus ante suam confirmationem et beatificam visionem :2 quam meruerunt se libere convertendo ad Creatorem per amoris conjunctionem ; omnes autem angeli beati, de quocumque sint ordine, suam confirmationem et beatitudinem una conversione ad Deum promeruerunt) : quum itaque Maria dulcissima in omni sua conversatione in sæculo isto fuerit atque profecerit, imo et perfectissima præ omni pura creatura exstiterit in continuis aut certe assiduis caritatis sanctæ affectibus, ardoribus, adspirationibus, desideriis, et amorosis purissimisque excessibus contemplativis, flammigeris, ecstaticis, deiformibus ac divinis ; constat quod præ cunctis angelicis mentibus, etiam seraphicis, meruit incomparabiliter Deo approximare, uniri, immergi, per profundissimam atque clarissimam superbenedictæ Trinitatis visionem, fruitionem, amplexum. Ideo omni jucunditate, felicitate et gloria ineffabiliter est repleta. Et nunc limpidissime videns facie ad faciem, quam misericordissime, gratiosissime, amorissime, et incomparabiliter munificentissime, familiarissime ac magnifice tota Trinitas adoranda egit cum ea, ita ut Deus Pater faceret eam sibi comparentalem, et Filius Dei efficeretur filius ejus, et Spiritus Sanctus eam in summum ac unicum templum, thronum, triclinium, imo et in summam sponsam carissimamque amicam, secretariam, consiliariam, filiam et consortem assumeret : hæc, inquam, et omnem gratiam, gloriam, excellentiam, laudem, honorem ac potestatem sibi collatam a Deo conspiciens, superineffabiliter delectatur in ipso, et superferventissime diligit eum, et cum inexcogitabili ardore, gratiarum actione, laude atque lætitia, incessanter et inavertibiliter inspicit ipsum, videtque omnem, non solum militantem, sed et triumphantem Ecclesiam, sibi subjectam ac servientem, seque de tam immensa felicitate et gloria æternaliter ac plenissime securatam.
Præterea, de tanta beatitudine Mariæ dignissimæ diffuse loquitur Ubertinus, inter cetera dicens : Si considerentur quæ dicta sunt de occursu gloriosissimæ Trinitatis in ascensione Mariæ, bene apparet quod ipsa per se inæstimabiliter plus participat de gloria Trinitatis beatæ, quam omnis pura creatura alia simul sumpta. Quod probo ex hoc evidenter, quoniam firmiter tenet Ecclesia quod ipsa est super omnes angelorum ordines elevata. Ideo alter ab ea et inferior ipsa ad sedem Luciferi assumetur : quoniam de hominibus omnium angelorum ruina supplebitur. Sed nulli catholico ac devoto est dubium quin beata Virgo, in hora qua facta est Mater Dei, plus habuit de substantialitate gratiæ quam pura aliqua creatura ; vel ad minus insanus est, qui eam cuicumque maximo non æquaret. Sed quid addidit super hoc plenitudo ex superventione Spiritus Sancti, generatioque materna atque inæstimabilis amor? Quantum autem superaddidit in gratia in hac vita, tantum in gloria in futura. Nihil ergo est gratiæ vel gloriæ in omni creatura inferiori simul sumpta, quod non sit multo præcellentius in Maria, secundum Dionysii documenta, dicentis quod omnia dona inferiorum angelorum præcellentius a superioribus angelis possidentur. Et quantum gradus materni amoris ac dignitatis maternæ requirit, tantum præ omnibus et super omnes participat gloriam Dei et inæstimabilem fruitionem Trinitatis.3 Unde consequitur, quod benedictissima virgo Maria super omnes ordines angelorum et hominum beatorum simul sumptorum improportionaliter est prælata. Hæc Ubertinus.
Quocirca pensandum, quod ista majoritas gloriæ dupliciter posset intelligi. Primo, quantum ad specificam dignitatem seu perfectionem majorem in gradu aut specie : juxta quem modum, modicum auri est incomparabiliter dignius quacumque massa argenti, et sensitivum vegetativo. Secundo, quantum ad gradualem quamdam additionem. Et primo modo intelligit Ubertinus. Nam subdit : Nec hic attendas copiosam multitudinem aliorum, quia hoc nihil facit ad substantialem rem majoritatis gloriæ : quia in spiritualibus idem est majus et melius.
Denique, gratia et gloria sunt quædam tota potestativa : in totis autem potestativis pars suprema plus continet de perfectione generis sui quam totum residuum. Itaque in glorificatione Mariæ facta est summa et ultima reseratio Deitatis fontalis, ita ut nunquam debeat tantum reserari alicui creaturæ sicut reserata est Mariæ sanctissimæ : quoniam ipsa tantum accepit de gloria Dei, quantum donabile est puræ creaturæ in sempiternum.
Footnotes
Chapter 110 of 118