Skip to the text

Articulus 14

De honore et gloria quam Deus incarnatus suæ dilectissimæ Matri coram universis Beatis in triumphanti Ecclesia incessanter impendit.

OSTENDE mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis:1 vox enim tua dulcis, et facies tua decora.2 Si verum est quod tu, Domine Jesu Christe, in Evangelio de te ipso et de tuis protestaris electis, Amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis: si, inquam, sic in tuo cœlesti palatio tuos honoras electos, qualiter æternaliter veneraris tuam amantissimam Matrem? qualiter reficis eam? Tu quippe dixisti in novissima cœna Apostolis: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis; et ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.3 Verumtamen hi quibus hoc ipsum dixisti, paulo post fugerunt a te, et in extrema tua persecutione ac amarissima passione te reliquerunt.4 Nonne ergo tuæ fidelissimæ ac constantissimæ Genitrici delicatissimam ac singularissimam parasti et exhibuisti indesinenterque exhibes refectionem, quæ te nunquam reliquit, neque te unquam offendit?

Denique, ipsa te jugiter totis viribus honoravit, tuis doctrinis promptissime obedivit, tibi in cunctis reverentissime, humillime ac amorosissime ministravit: idcirco promeruit a te in cœlesti paradiso præclarissime honorari. Et quam inter homines conversando es veneratus in terris, nunc inter Beatos regnando decentissime veneraris in cœlis. Tu namque toti cœlesti militiæ, cunctis angelorum agminibus et universis Beatis jussisti ut Matri tuæ benedictæ in cunctis obediant sicut et tibi, et eam honorent hyperduliæ cultu, quemadmodum et te secundum humanitatem assumptam.

Præterea tu dixisti: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo.5 Ideo tuam præstantissimam Genitricem, quæ te non solum nunquam erubuit, nec tempore tuæ ignominiosissimæ passionis a te usquam recessit, imo circa te se semper reverentialissime habuit, et præ nimia humilitate ex consideratione excellentiæ tuæ, se vix matrem tuam audebat vocare, seque tuam ancillam maluit nuncupare:6 hanc, inquam, nunc coram Patre cœlesti, coram superbeatissima Trinitate, coram universa Ecclesia triumphanti, confiteris, honoras, commendas, omnibus testans, pandens, annuntians, quod ipsa sit tua dignissima atque carissima Mater, cui nil negas, cujus faciem nunquam confundis, a qua vultum tuum nunquam avertis. Et quanto ipsa piissima Virgo Mater ac Domina se ipsam profundius humiliavit in terra, et nunc usque in cœlo humiliat, tanto versa vice tu, Deus Sabaoth, Rex gloriæ, Judex justissime, et omnium sapientissime moderator ac ordinator, magis ac magis eam exaltasti et honorasti, exaltas atque honoras; et pro reverentia ejus, meritis ejus ac precibus, toti mundo misereris, parcis et subvenis. Postremo, in militanti Ecclesia, per præclara miracula, per innumerabilia signa, per basilicarum structuras, per fidelium devotas culturas, tuam ut decet dignissimam Matrem ab exordio primitivæ Ecclesiæ, præsertim a tempore suæ assumptionis, copiosissime honorasti.

Footnotes

  1. Cent. n. 14. ↩

  2. Luc. n. 37. ↩

  3. Ibid. xxii, 28-30. ↩

  4. Math. xiv, 56. ↩

  5. Luc. x, 32. ↩

  6. Luc. 1, 38, 48. ↩

Chapter 114 of 118