Articulus 3
De quatuor primis gratiis istis.
Cant. v, 1. VENI in hortum meum, soror mea, sponsa. Hæc est unica et amantissima Dei, quæ a nullo illustrium superatur, in qua collectæ et superabundantes fuerunt gratiæ Creatoris, ita quod dona supernorum charismatum aliis per partes atque divisim collata, ei simul ac plene sunt data. Quid igitur mirum, si Dominus universorum, qui sanctis apostolis Petro et Joanni, multisque aliis, imo et Cypriano, Antonio, Martino, Benedicto, ac consimilibus utriusque sexus Sanctis, diem mortis eorum prædixit, suæ etiam prædilectissimæ, dignissimæ atque incomparabiliter sanctæ Matri prænuntiavit diem obitus sui, in signum præcipuæ dilectionis suæ ad ipsam, ac merito sanctitatis ejusdem?
Præterea, Joannem apostolum Christus eidem cum aliis apparens Apostolis, invitavit ad mensam ac ad epulas paradisi cœlestis : Veni, inquiens, mi dilecte, ut cum fratribus tuis epuleris. Conformiter sacras victoriosasque virgines in martyriis constitutas, Catharinam, Barbaram, Agatham, ad cœlestes nuptias invitavit : imo multis utriusque sexus martyribus in carceribus et tormentis apparuit, ut Marco, Dionysio, Theodoro, et ipsos confortans ad æternæ felicitatis invitavit delicias. Multo magis est credendum, quod incomparabiliter prædilectam, virtuosissimam ac sacratissimam suam Matrem ad supernæ beatitudinis invitavit dulcedinem, affectuosissimis utique ac suavissimis verbis, quæ in Canticis sunt expressa, et ibi erant prædicta.
Insuper, quod sapientissima et contemplativissima virgo Maria obierit sine dolore, hinc videtur, quia in Filii sui passione præ compassionis acerbitate plus fuit quam martyr, et nisi fuisset divinitus conservata atque a morte præservata, spiritum exhalasset. Tunc quoque perforata est gladio, aureolamque martyrii fertur promeruisse. Idcirco condecuit ut in morte esset a dolore immunis. Præterea, ad amplexus sponsi cœlestis et ad facialem dilecti sui intuitum, cum inæstimabili et incomparabili adspiravit ardore. Divinorum quoque ac supernorum contemplationi erat profundissime ac limpidissime tunc intenta. Ergo præ spiritualis suavitatis affluentissima experientia ac ferventissima dilectione [anima ejus] separabatur sine pœna a corpore : præsertim quum multi martyres utriusque sexus in atrocissimis suis martyriis, præ nimia exuberantia et redundantia internæ consolationis spiritualis et lætitiæ, sua vix senserunt tormenta, et gloriabantur in illis sicut in cunctis deliciis, ut patet de SS. Laurentio, Vincentio, Agatha.
Amplius, de S. Joanne fertur apostolo, quod facta oratione, ad suos est appositus fratres, tâm alienus a mortis dolore quam immunis a carnis corruptione. Sed Virgo dignissima incomparabiliter fuit a carnis corruptione alienissima et sanctior digniorque ipso Joanne, ergo privilegio gratiæ hujus præclarius honoranda. Præterea, homo actibus unius potentiæ vehementer intentus, aliarum virium actiones et passiones aut minus aut prorsus non sentit. Propter quod Moyses et Elias ac plures evangelicæ legis Sancti, diuturnas ac miras jejunationes ac abstinentias sine defectu fecerunt. Quum igitur beatissima virgo Maria fuerit tempore mortis suæ actibus superioris partis animæ vehementissime ac jucundissime occupata, potuit anima ejus a suo sacratissimo corpore sine dolore sensibili, cum ingenti lætitia separari.
Ad quod probandum etiam confert quod de se ipso fatetur Apostolus, Scio hominem raptum, sive in corpore sive extra corpus, nescio, Deus scit. Unde elicitur, quod anima separari et exire queat a corpore, homine ignorante, nec sentiente : quod in Maria summe theorica ac divina maxime creditur adimpletum. Aliqui quoque catholici viri sunt fassi se interdum tanta spirituali jucunditate repletos ex auditu concentus angelici ac melodiæ cœlestis, aut divinorum prægustu, quod eis apparuit quod animæ eorum a suis prosilirent corporibus. Hinc quoque in Vitis Patrum de quodam recitatur mendico devoto et sancto in plateis moriente, quod Michael et Gabriel descenderunt ad eum, ejusque animam hortabantur exire de corpore. Qua nolente suum corpus relinquere, dixit Gabriel sanctus beatissimo Michaeli : Accipe jam nunc animam istam ut eamus. Responditque Michael : Non potest sic fieri, quoniam Dominus jussit ut sine pœna voluntarie ejiciatur de corpore. Tunc Dominus dixit : Ecce mitto David cum cithara, et omnes psallentes Jerusalem. Quibus venientibus atque psallentibus, anima illa præ gaudio exsilivit de corpore, et sedit in manibus Michaelis. Si hoc aut tale quid datum est Dei famulis ac ancillis, quanto magis innocentissimæ Virgini, quæ nunquam alicui culpæ fuit obnoxia, et tanta passa est in hac vita ?
Postremo, de multis utriusque sexus personis eximiæ sanctitatis fide dignæ narrant historiæ, quod lenissima morte recesserunt a corpore, dulciter obdormientes in Domino, quasi in soporem subitum resolutæ : ut patet de sacratis Maria Magdalene et Maria Ægyptiaca, quæ tamen interdum magnæ peccatrices fuerunt.1 Nonne ergo prorsus credendum est pieque sentiendum de incomparabili et sacratissima virgine Maria, matre Deifera, quod sine dolore obierit, quum et aliqui in hoc mundo ita nonnunquam rapiantur ad Dominum, quod durante hujusmodi raptu, non sentirent, quamvis eis manus et pedes amputarentur ?
Footnotes
-
Luc. vi. 7. ↩
Chapter 103 of 118