Articulus 5
An ex verbis magni et sancti Dionysii queat probari, sacrosanctam dulcissimamque Mariam in corpore et anima esse assumptam.
NONNE Dominus fecit Sanctos suos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabilis in gloria sua?1 In Aurea legenda Sanctorum, ad probandum in exspiratione et assumptione excellentissimæ Virginis convenisse Apostolos, allegatur divinus Dionysius tertio capitulo de Divinis nominibus loquens ad Timotheum : Nos, ut nosti, et tu, et multi ex fratribus nostris, ad visionem corporis principis vitæ et quod Deum suscepit, convenimus ; præsto autem erat Jacobus frater Domini, et Petrus eximia et maxima theologorum summitas.2 Deinde placuit ut post visionem universi summi sacerdotes hymnizarent, prout unusquisque esset idoneus, immensæ virtutis bonitatem vivificæ infirmitatis.
Hanc auctoritatem Albertus quoque allegat ad persuadendum Mariam dignissimam in corpore et anima esse assumptam, hac utens translatione : Nos, ut nosti, et ipse, et multi sanctorum nostrorum fratrum, convenimus ad visionem vel visitationem corporis vitæ principis et quod Deum suscepit ;3 aderat autem et frater Domini Jacobus, et Petrus summa et provectissima theologorum summitas. Super quæ verba, ut addit Albertus, Glossa vult maxime quod in dormitione Dominæ nostræ fuerunt prædicti Apostoli, et B. Dionysius et magister suus Hierotheus. Et post assumptionem corporis fecerunt collationem, et Hierotheus fuit raptus. Sicque videtur approbare hic Dionysii textus cum glossis suis, quod legitur de assumptione gloriosæ Virginis corporali. Hæc Albertus.
Insuper, tertia habet translatio :4 Nos, ut æstimatur, et tu, et multi sanctorum nostrorum fratrum, in visionem vitam inchoantis et Deum recipientis corporis convenimus ; aderat autem et Dei frater Jacobus, et Petrus vertex et honorabilissima theologorum summitas. Deinde placuit post visionem laudare summos sacerdotes simul omnes, quomodo unusquisque erat idoneus, multum potentem bonitatem divinæ infirmitatis.
Hæc theologicissimi Dionysii verba obscura sunt ; et fateor quod ad prætactum sensum valeant applicari : nihilo minus ab aliis aliter exponuntur, qui per corpus vitæ principis intelligunt corpus Christi, quod vitam gratiæ inchoavit, et Deum suscepit, quoniam templum exstitit deitatis, qua personali unione assumptum est in persona Verbi æterni. Hinc abbas Vercellensis, qui in libris divini Dionysii studiosissimum se per viginti annos fuisse testatur, transtulitque eosdem, non ut alii translatores in stilo difficili, sed ad stilum facillimum, ita interpretatus est locum istum : Perfectionem Hierothei Dionysius sanctus insinuat ex excedente atque ecstatica laude divinæ bonitatis humanam infirmitatem assumentis, in civitate Jerusalem juxta sepulcrum Domini, in præsentia sanctorum apostolorum Petri, Jacobi et Joannis, Dionysii, Timothei, et aliorum spiritualium virorum, convenientium ad tractandum de mysterio incarnationis dominicæ. Cui etiam disputationi B. Paulus interfuisse ostenditur. Hæc Vercellensis.
Hæc magni atque seraphici Dionysii verba tam diligenter multipliciterque induxi, ut eorum clarius innotescat sententia. Nempe si constaret divinissimum virum Dionysium omni fide dignissimum, prætendisse se dormitioni et assumptioni excellentissimæ Mariæ interfuisse cum sanctis Apostolis aliisque discipulis, vix quisquam Catholicorum, ut reor, aliter quam quod Dionysius scripsit sentiret. Præterea fateor me non scire certo, quem e duobus sensibus magis Dionysius sanctus intenderit.
Denique, tactum est supra, primo libro, quemadmodum magnus ille Dionysius legatur a Græcia venisse Jerusalem ad videndum corporali intuitu beatissimam Virginem adhuc in carne viventem.5 Quod Ubertinus libro quarto de Vita Salvatoris testatur ac plenius recitat, dicens : Dum Dionysius ad videndum Mariam virginem sanctissimam introductus fuisset, vidit tantum splendorem et multitudinem angelorum innumerabilem circa eam, ipsamque Virginem tanta luce fulgere, ut referatur dixisse quod eam adorasset præ magnitudine gloriæ in qua eam videbat, nisi evangelica fide de alia Deitate fuisset certificatus. Hæc vir devotus et doctor facultatis theologicæ Ubertinus. Ex his (ni fallor) suspicari quis posset, quod in præallegatis verbis ipse magnus theologus Dionysius de hoc suo adventu in Jerusalem sit locutus, et quod sit hoc factum tempore illo de quo scribit apostolus Paulus : Deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim ; alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum et Joannem.67 Potuit equidem esse quod Vas electionis tunc secum adduxit præclarissimos suos discipulos, Dionysium, Timotheum, forsan et Hierotheum, cupientes excellentissimam illam in carne conspicere, quam crediderunt verum Deum concepisse ac peperisse. Quid autem his objici posset, sequenti solvetur articulo. Sed quidquid de re ista dicatur, firmiter et indubitantissime teneo, quod divina, deiformis et deificata Maria, superdignissima Virgo, in corpore et anima sit assumpta atque plenissime glorificata.
Footnotes
Chapter 105 of 118