Skip to the text

Articulus 8

Introductio testimonii Joannis Damasceni de assumptione plenaria Mariæ piissimæ.

EST hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum luci comparata, invenitur prior.1 Joannes Damascenus, virgo et doctor eximius, præclarus philosophus ac profundus theologus, cui abscisam manum legitur potentissima virgo Maria restituisse, qui et eidem excellentissimæ virgini Mariæ fuit multum devotus, de ejus gloriosissima ac integra loquens assumptione: Hodie, inquit, sacratissima virgo Maria cœlesti templo offertur; hodie sacra et animata arca quæ suum intra se tulit artificem, in templo non manufacto reponitur; hodie sacratissima columba, simplex et innocens anima, evolans ex arca, id est ex corpore suo, quod Deum suscepit, pedibus suis requiem adinvenit; hodie immaculatissima Virgo, terrenarum nescia passionum, imo cœlestibus intellectibus erudita, non in terram abiit, sed vere cœlum animatum vocata, in cœlestibus tabernaculis habitat.

Quamvis enim naturaliter beatissima atque sacerrima anima tua a glorioso corpore tuo separetur, et sepulturæ corpus tuum tradatur, verumtamen corpus tuum dignissimum non manet in morte, nec dissolvitur corruptione. Cujus enim parentis virginitas inviolata permansit, hujus et migrantis corpus irresolutum per omnia perseverat, et ad meliorem sanctioremque vitam traducitur, non morte solutum, sed in æterna sæcula permansurum. Quemadmodum enim sol iste lucifluus sub lunari corpore latens ad breve, quodammodo videtur deficere, quamvis suo lumine non privetur; sic tu fons veri indeficientisque luminis et inconsumptus thesaurus, quamvis brevi temporis intervallo sis morti addicta, tamen copiose nobis infundis perpetui luminis claritatem.

Hinc sacra obdormitio tua, non tam mors quam transmigratio et adventus est appellanda. Discedens namque a corpore, advenis cœlo, tibi obviant Angeli atque Archangeli, ascensum tuum horrent spiritus immundi. Non ivisti, beatissima Virgo, in cœlum sicut Elias, neque ut Paulus in cœlum tertium ascendisti;23 sed usque ad regalem tui thronum Filii attigisti. Mors aliorum Sanctorum benedicitur, eo quod ipsos beatos exhibet. In te autem hoc ita locum non habet. Mors enim tua non est beatitudo tua, nec transmigratio tua est perfectio tua, nec recessus largitur tibi beatitudinis securitatem. Omnium namque bonorum quæ humanam mentem excedunt, tu principium, tu medium et finis. Tua securitas et tua perfectio, est Christi conceptio et divina inhabitatio. Unde vere dixisti, non a morte, sed ab ipsa conceptione ab omnibus generationibus te beatificari.4 Hinc te mors non beatificavit, sed tu potius mortem clarificasti, solvens ejus mœstitiam, et mortem convertens in gaudium. Quomodo corruptio aliquid in tuum corpus auderet, quod ipsam vitam portavit?

Porro Apostolos, qui ubique terrarum dispersi, hominum piscationi vacabant, divina jussio quasi sagena quædam seu nubes Jerusalem contulit, velocius aquilis colligens eos. Tunc primi parentes Adam et Eva exclamaverunt: Veni ad nos, o sacrum et salutiferum Christi cellarium, quæ nostrum implesti desiderium. Econtra sancti qui aderant adhuc in carne mortali viventes dicebant: Mane nobiscum, consolatio nostra. Non relinquas nos orphanos, quam habemus laborum solatium refrigeriumque sudorum. Tibi viventi convivere, tibi morienti commori, gloriosum. Nobis enim hæc vita quomodo erit vita, destitutis tua præsentia? Hæc et similia (ut arbitror) Apostoli cum reliqua plenitudine Ecclesiæ, crebris singultibus querelas interrumpentibus, proponebant. At illa conversa ad Filium, ait: Tu dilectis filiis quos fratres appellare complacuit, de meo5 recessu dolentibus, fias consolator, et per impositionem manuum mearum appone benedictionem super benedictionem eorum. Deinde extendens manum, fidelium collegium benedixit, et addidit: In manus tuas commendo spiritum meum. Suscipe animam meam tibi dilectam, quam inculpatam servasti.6 Tibi, et non terræ, corpus meum commendo.7 Custodi illud integrum, quod inhabitare tibi complacuit. Transfer me ad te, ut ubi tu es, meorum viscerum partus, sim et ego tibi cohabitans. Ibi tunc talia sunt audita: Surge, dilecta mea, pulchra in mulieribus;8 tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Quæ beatissima Virgo audiens, commendat in manus Filii spiritum suum, et migrat cum ipso in cœlum, regnatura in sempiternum. Perfusique lacrimis sancti Apostoli infigunt oscula tabernaculo Domini, benedictione et sanctitate ex contactu sacratissimi corporis adimpleti. — Hæc Damascenus.

Footnotes

  1. Sep. VI. 23 ↩

  2. IV Reg. n, 11. ↩

  3. II Cor. xii, 2, 4. ↩

  4. Luc. i, 48. ↩

  5. Hebr. n, 11, 12. ↩

  6. Ps. xxx, 6; ↩

  7. Luc. xxiii, 46. ↩

  8. Cant. ii, 10; iv, 7. ↩

Chapter 108 of 118