Skip to the text

Articulus 18

An præstantissima virgo Maria triplici aureola ac triplici fructu decoretur in gloria.

HÆC est quæ nescivit torum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum.1 Tres ponuntur Beatorum aureolæ, quæ operibus arduis privilegiatisque competunt ac donantur, per quæ specialis victoria obtinetur, et in quibus specialis difficultas ac pœna solet consistere : ut in martyrio, virginitate, ac docendi exercitio efficaci. Quum ergo dicat Apostolus, Mulieri docere non permitto, videtur beatissima Virgo doctorum aureolam non habere.2 Rursus, quum nullam unquam habuerit inclinationem fomitis ad venerem, nec difficultatem in resistendo concupiscentiis, videtur nec virginitatis possidere aureolam. Amplius, soli voluntati patiendi aut interiori compassioni non debetur aureola martyrum, sed reali martyrio. Quum itaque Virgo dignissima in pace vitam finierit, non videtur aureola martyrum decorari.

Et respondendum, quod Maria sanctissima, quæ a nullo illustrium superatur, omnique gratia ac gloria et decore præfulget, prætactis tribus aureolis præclarissime decoratur : sicut et ipsa est Virgo virginum, Apostolorumque doctrix, et Evangelistarum directrix. Atque ut supra, libro secundo, est declaratum, ipsa benedictissima Virgo per verba et quasdam epistolas docuit multas utriusque sexus personas, tam ex Judaismo quam ex paganismo conversas. Tempore quoque passionis Christi facta est plus quam martyr, mente et corpore vehementissime prorsus afflicta et dolens, in tantum quod nisi divinitus fuisset conservata, spiritum exhalasset, prout de isto supra, tertio libro, multa sunt introducta.3 Amplius, in ipsa fuit castitas triplex in summo, utputa virginalis, conjugalis ac vidualis. Nam et ante connubium virginitatem promisit, in conjugio virgo permansit, post obitum sponsi in sancta perseveravit viduitate : ideo fructus centesimus, castitati virginali correspondens, fructus quoque sexagesimus, qui castitati viduali debetur, fructus item tricesimus, castimoniæ conjugali proportionatus, in gloriosissima atque purissima Virgine inveniuntur plenissime, quæ omni nobilitate, plenitudine et excellentia gratiæ ac gloriæ incomparabiliter est præfulgens.4

Nunc ergo, o misericordissima, prælectissima et affectuosissima virgo Maria, Mater dulcissima et præclarissima Domina, spiritualissima ac divinissima creatura in æternum dignissima, hoc imperitiæ meæ opusculum, hoc parvitatis meæ præconium patienter admitte, benignissime suscipe, clementissima dignatione accepta. Nec juste despicias, quod ego immundus, vilis ac indignissimus, te laudare præsumpsi, et tua describere præconia usurpare; sed solitam tuam benignitatem ostende in me, et apud omnium Judicem justum, tuum Filium adorandum, præsumptionem, insufficientiam, indignitatem meam excusa, meque sub alas misericordiæ tuæ maternæ indesinenter custodi, conserva et salva. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.5

Footnotes

  1. Sap. III, 13. ↩

  2. 1 Tim. II, 12. ↩

  3. art. xuv. et lib. IV, art. II. ↩

  4. Matth. II, 23. ↩

  5. art. xliv. et lib. IV, art. III. ↩

Chapter 118 of 118