Proœmium
DE BEATITUDINE FELICISSIMÆ VIRGINIS IN ANIMA ET CORPORE.
POSITUS est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus. III Reg. II, 19.
Deus gloriæ, dator munificentiæ infinitæ, cujus opulentia in se ipsa penitus est immensa, imminorabilis, indeficiens, sui ipsius maxime diffusiva, et nihilo minus in se ipsa permanens invariabilis et perfecta, in qua est omnium bonorum et pulchrorum omniumque desiderabilium inexhauribilis, superplena ac superfelix possessio: hic universorum creator et rex, cœli et terræ possessor, ultra condignum remunerat justos, et citra condignum punit iniquos, quoniam miserationes ejus sunt super omnia opera ejus. Ipse supergloriosissimus Deus diligentes se diligit:1 imo in dilectione prævenit eos, et hoc ipsum quod diligunt eum, benigne ipsis largitur.23
Ipse quoque glorificantes se glorificat;4 et quanto quis cordialiori ac reverentialiori affectu ipsum honorat, tanto ipse præclarius atque felicius illum in regno cœlesti exaltat. Denique, quo quis ferventius ac sincerius diligit Deum, et ei cupit uniri ipsumque intueri, tanto in patria claritatis æternæ ostendit se illi magis clare, magis jucunde ac gloriose. Porro, quam incomparabiliter excellentissima ac divinissima virgo Maria unigenitum Filium suum, verum Deum, secundum utramque ipsius naturam dilexerit ac venerata sit in sæculo isto, in præhabitis jam libellis utcumque et pro viribus est inductum. Unde certissime constat quod ipsa quoque ab Unigenito suo, omnium judice summo, incomparabiliter sit exaltata, glorificata ac remunerata in cœlis.5
Itaque, quoniam in primo libello de excellentiis atque præconiis incomparabilissimæ virginis Mariæ ad corpus ipsius virgineum præsertim spectantibus, est tractatum; in secundo autem libello, de excellentia sapientiæ, scientiæ ac prudentiæ ejus; in tertio vero, de virtutibus, sanctitate et meritis ejus ad vim ipsius appetitivam specialiter pertinentibus: superest nunc de felicitate, gloria et præmiis ejus, prout ipsa concesserit meritisque ipsius fuerit condonatum, tractare.
Footnotes
Chapter 100 of 118