Skip to the text

Articulus 13

De ineffabili jucunditate quam habet beatissima virgo Maria in visione corporali ac interiori humanitatis Filii sui.

EGREDIMINI et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua.12 Sicut lætatur Creator omnipotens in operibus suis, sic et mentes creatæ in sui Creatoris effectibus jucundantur.3 Etenim gloria Domini plenum est opus ejus. Ideo dixit Psalmographus: Delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo.4 Quemadmodum autem essentiale præmium Beatorum in visione divinæ consistit essentiæ, sic eorumdem præmium accidentale in creaturarum speculatione consistit, per relationem earum ad Creatorem. Talis namque cognitio delectabilis eis est, in quantum Conditoris magnificentiam, omnipotentiam, perfectionem et sapientiam in suis contuentur effectibus.

Denique, quo creatura aliqua fuerit perfectior, deiformior, speciosior, ac magis dilecta, Deo quoque magis propinqua, tanto in ejus intuitione Beati plus delectantur, et Deum in suis benedicunt operibus. Certum est autem solam Christi humanitatem toto residuo entis creati Deo esse cariorem, pulchriorem, perfectiorem, quum ipsa ad increatum et hypostaticum esse Verbi æterni assumpta sit et supposita in illo, totaque ejus capacitas plenissime sit impleta omni dono gratiæ, omni quoque munere gloriæ. Omnes etiam Beati in patria diligunt eam præ omni creatura. Idcirco in ejus agnitione post Deum potissime gloriantur: imo plus collætantur in ejus intuitu quam in totius residui contemplatu; nec omnia delectamenta et gaudia etiam simul vitæ præsentis, queunt æquari delectationi quam habent in humanitatis Christi adspectu.

Præterea, in humanitatis illius contemplatione exsultant non solum quoniam ipsa in se tam bona, tam dulcis, tam amabilis et decora consistit, sed etiam propter beneficia ejus, hoc est propter bona quæ per eam sunt consecuti: quia per eam est reparata ruina cœlestis Jerusalem; atque in ipsa humanitate a Verbo æterno assumpta, clarius quam in toto creato residuo omnipotentiam, bonitatem, caritatem, pietatem, misericordiam, justitiam, sapientiam et munificentiam Creatoris conspiciunt. Specialius autem gloriantur in humanitatis assumptæ intuitu animæ sanctæ jam beatæ; atque post corporum suorum resuscitationem, homines prædestinati gloriabuntur præcipue in ejus adspectu exteriori et interiori.

Nunc vero singularissime, præcordialissime et exuberantissime gloriaris tu, o mundissima ac excellentissima virgo Maria, in contemplatione clarissima, sensibili et intellectuali glorificatissimæ humanitatis prædilectissimi ac unici Filii tui. Et quanto præ ceteris cunctis Filium tuum dignissimum secundum utramque ejus naturam clarius contemplaris, atque ferventius amas, tanto in omni ejus intuitu et in ejus humanitatis interiori ac exteriori perfecto adspectu ineffabilius jucundaris, et cum inæstimabili lætitia incessabiliter ejus intueris humanitatem prorsus pulcherrimam. Amplius, quo plura ac majora consecuta et adepta es bona per Christi incarnationem, eo plus diligis ejus humanitatem, et deliciosius atque affectuosius inspicis eam. Certumque est quod per Christi incarnationem sis facta Genitrix Dei, domina mundi, angelorum regina, et mater totius militantis ac triumphantis Ecclesiæ. Idcirco in contemplatione humanitatis Filii tui, est tibi, benignissima Mater, inexcogitabilis gloria et dulcedo.

Rursus, quo cum Unigenito tuo in hac vita es familiarius ac amorosius conversata, et quanto fidelius ac cordialius ei in omni ejus persecutione, adversitate, labore, angustia, irrisione, blasphemia, passione et morte condoluisti ac adstitisti, eo nunc utique in omni honore, exaltatione, glorificatione, prosperitate, decore, gloria humanitatis Filii tui gloriosius gaudes, epularis, tripudias;5 et Regem in decore suo cernunt oculi tui, alloquitur lingua tua, osculatur os tuum, amplexantur brachia tua, adstringit sibi pectus tuum, contrectant manus tuæ dignissimæ, et juxta omne desiderium ac placitum tuum frueris eo purissime atque dulcissime in æternum. Postremo, o præcarissima et optima Domina, quo ipse tibi propinquior est, et quo magis es unum cum eo, quo major mutua tui et ejus communio, eo felicius in ipsius humanitatis adspectu lætaris. Porro ipse est unicus fructus ventris tui, singularis sponsus tuus, summus amicus tuus, Dominus et Salvator tuus: idcirco in ejus humanitatis adspectu inenarrabiliter gloriaris.

Nunc ergo, o venerandissima et prædilectissima Virgo Mater ac Domina, nunc cum omni jucunditate et gloria vide et intuere, ac æternaliter sine interpolatione conspice Unigenitum tuum in summo cælo, in throno altissimo felicissime residentem, cælo et terræ omnique creaturæ imperiosissime præsidentem, præ cunctis electis incomparabiliter pulchrum ac radiantem, gloria et honore coronatum, amictum lumine tanquam veste;678 in cujus nomine flectitur omne genu, cœlestium, terrestrium et infernorum;9 cujus adversarii sunt confusi, cujus persecutores æternaliter sunt damnati; quem olim vidisti in cruce suspensum, distentum, irrisum, blasphematum, factum opprobrium hominum, deformatum ut leprosum, et acerbissima atque ignominiosissima morte peremptum, tibi quoque vehementissime compatientem.1011 Ecce nunc laudant eum astra matutina, et jubilant ei omnes filii Dei;12 et ipse delectatur in te, et gaudet in tuo adspectu, omnique felicitati ac gloriæ tuæ congratulatur.

Footnotes

  1. Ps. CIII, 31. ↩

  2. Cant. III. ↩

  3. Eccl. XLI, 16. ↩

  4. Ps. XCI, 5. ↩

  5. Is. xxxiii, 17. ↩

  6. Ps. ciii, 2. ↩

  7. Ibid. 11, 8, 9. ↩

  8. Hebr. 1, 8. ↩

  9. Philipp. ii, 10. ↩

  10. Is. lxxxii, 4. ↩

  11. Ps. xxi, 7. ↩

  12. Job xxxviii, 7. ↩

Chapter 113 of 118