Articulus 7
Ex Revelationibus S. Brigittæ, de modo et tempore assumptionis præstantissimæ Virginis.
EGO in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis.1 Sexto libro Revelationum S. Brigittæ recitatur insignissima virgo Maria dixisse ad Brigittam: Patiebar ex vehementi desiderio perveniendi ad Filium meum, postquam ascendit in cœlum, quoniam longa mora quam habebam in mundo post ascensionem ipsius, meum auxit dolorem. Eodem libro fertur Maria dignissima Brigittæ revelasse: Ego post ascensionem Filii mei longo tempore vixi in mundo, et hoc voluit Deus, ut visa patientia mea et moribus meis, plures animæ converterentur ad eum, Apostoli quoque aliique electi roborarentur. Et etiam naturalis dispositio corporis mei hoc exigebat quod diutius viverem, ut mea augeretur corona. Porro, quod assumptio mea non multis cognita fuit, nec a pluribus prædicata, hoc voluit Deus Filius meus, ut prius infigeretur cordibus hominum credulitas suæ ascensionis, quoniam corda humana tarda erant et dura ad credendum ascensionem ipsius: quanto magis, si prædicata fuisset statim in initio fidei assumptio mea?
Insuper benignissima virgo Maria libro eodem loquitur Brigittæ: Dum quadam die multum anxiarer desiderio pertingendi ad Filium meum, vidi angelum fulgentem mihi dicentem: Deus et Dominus noster, Filius tuus, misit me tibi annuntiare, quod tempus jam sit quo corporaliter ad eum pervenies; venientque amici Filii tui, qui corpus tuum sepelient. Quo dicto, disparuit angelus. Et ego me præparavi ad exitum, circuiens omnia loca in quibus Filius meus fuerat passus. Quumque quadam die animus meus esset in admiratione divinæ caritatis suspensus, anima mea in ipsa contemplatione caritatis illius tanta fuit exsultatione repleta, quod se ipsam vix capere poterat, atque in ipsa consideratione a corpore fuit soluta. Verum quæ et quam magnifica vidit tunc anima mea, et quali honore honoravit eam Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, atque a quali et quanta angelorum multitudine fuit elevata, nec capere posses, nec tibi in hac vita dicere volo. Porro qui mecum tunc erant in domo dum tradidi spiritum, bene noverunt ex insolito lumine qualia divina mecum tunc agebantur. Post hæc, amici Filii mei divinitus missi sepelierunt corpus meum in Josaphat valle: cum quibus fuerunt angeli infiniti ut atomi solis; maligni autem spiritus non audebant appropinquare. Quindecim vero diebus jacuit corpus meum sepultum in terra; deinde cum multitudine angelorum fuit assumptum in cœlum. Et hoc tempus nequaquam maximo mysterio caret: quia in septima hora erit resurrectio corporum, et in octava complebitur beatitudo animarum ac corporum.
Postremo, septimo suarum Revelationum libro asserit Brigitta sancta: Quum essem in valle Josaphat, orans ad beatissimæ virginis Mariæ sepulcrum, apparuit mihi cum splendore nimio, dicens: Attende, filia. Ego, postquam Filius meus ascendit in cœlum, vixi in mundo per quindecim annos, et tanto diutius quantum est a festo Ascensionis Filii mei usque ad diem obitus mei; et tunc mortua jacui in isto sepulcro per quindecim dies. Deinde fui cum corpore assumpta in cœlum, cum infinito gaudio et honore. Scias quoque quod nullum corpus humanum in cœlo est, nisi benedictum corpus Filii mei et corpus meum. Hæc loco præallegato.
At vero circa ultimum verbum hic dictum, quod scilicet nullum corpus humanum est in cœlo empyreo, præter corpus Christi ac Virginis benedictæ, pensandum quod sicut Hieronymus tangit in sermone, multi antiqui doctores ante ipsum dixerunt, eos qui resurrexerunt cum Christo, postea non obisse, sed glorificatos esse in corpore et anima cum Domino salvatore: quoniam aliter veri testes non essent suæ resurrectionis in corpore ultra non morituro. Quod etiam Albertus Magnus, Udalricus ac alii quidam defendunt. Et sicut sanctus refert Hieronymus, hoc ipsum quidam de David rege, propheta ac patriarcha dixerunt, eo quod apostolus Petrus ait de ipso, Sepulcrum ejus apud nos est; et non dixit:2 Corpus ejus aut ossa apud nos sunt. Idem de felici Joanne evangelista quidam dixerunt, quoniam in sepulcro ejus non nisi manna fuit inventum. Hieronymus etiam super Isaiam disseruit, quod Jacob patriarcha et Joseph ac ceteri filii Jacob idcirco voluerunt in Terra sancta sepeliri, secundum nonnullos, quia noverunt in terra illa Dei Filium moriturum ac resurrecturum, quatenus simul cum illo ibidem resurgerent.3 Sed, ut ait Hieronymus, istud totum securius committitur Deo.
Postremo, sexto libro prætacto misericordissima virgo Maria narratur locuta ad Brigittam: Hieronymus non dubitavit de assumptione mea in cœlum cum corpore; sed quoniam Deus usque ad tempus Hieronymi non revelavit aperte hujus rei veritatem, ideo maluit pie sic credere, quam non ostensa a Deo definire.
Footnotes
Chapter 107 of 118