Articulus 17
De dotibus glorificatissimi corporis felicissimæ Virginis.
FULGEBUNT justi, et tanquam scintillæ in arundineto discurrent.1 Universi domestici Patris cœlestis vestientur duplicibus, hoc est plena glorificatione animæ et corporis. Etenim corpus, quod modo cooperatur animæ et ei obedit in actibus bonis, et tribulationum ac passionum quæ Dei amore sustinentur est particeps, glorificationis quoque et præmii erit consors. Unde dixit Apostolus : Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ;234 et rursus : Oportet (inquit) corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem.
Itaque ponuntur quatuor dotes corporum glorificatorum, videlicet claritas, impassibilitas, agilitas atque subtilitas. Verumtamen Anselmus videtur ponere septem : Erunt, inquiens, beatitudines corporis, pulchritudo, velocitas, fortitudo, libertas, sanitas, diuturnitas et voluptas. Sed hæc septem ad prætacta quatuor reducuntur, et continentur sub eis, utputa : pulchritudo, sub claritate; velocitas, libertas ac fortitudo, sub agilitate; sanitas et diuturnitas, sub impassibilitate; voluptas autem concernit omnia jam præfata. Erunt quoque corpora glorificata odoris prorsus dulcissimi. Et omnia ista erunt in corporibus sanctis per redundantiam quamdam ab anima, per modum meritoriæ causæ, sed effective erunt a Deo. Ideo, quo major fuerit animæ beatitudo et essentiale præmium ejus, eo hæ dotes eminentius erunt in corpore. Atque quo anima increatæ luci propinquius unita exstiterit, profundiusque immersa, ac clarius per contemplationem intenta, eo caro erit splendidior, pulchrior, agilior, voluptuosior, dulcior, liberior atque robustior.
Si igitur præinducta pensentur, in quibus ostensum est quam incomparabiliter et inæstimabiliter grandis, copiosa, exuberans sit beatitudo animæ sacratissimæ Virginis post beatitudinem animæ Christi;5 poterimus utcumque conjicere, imaginari, intelligere, quam omnino ineffabiliter abundet Mariæ sanctissimæ corpus jam glorificatum, in universis dotibus et proprietatibus ac felicitatibus nunc prætactis. O quam inenarrabiliter speciosum, clarum et splendidum, imo superclarissimum est corpus intemeratæ ac benedictæ Mariæ, cujus anima lumini increato tam profun dissime ac radiantissime est immersa, quantum sine personali unione communicari quivit aut decuit creaturæ !
Denique, prout ait Salvator, fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum :6 non utique solum sicut modo sol fulget ac radiat, sed etiam sicut splendebit post generale judicium, dum mundo innovato erit lux lunæ sicut modo est lux solis, et lux solis septies major quam modo est, ut Isaias prædixit.7 Præterea, creditur quod lux illa gloriæ gratiose præstanda omne lumen naturæ excedet. Et si corpora inanimata tanto lumine supernaturaliter vestientur, quanta claritate et luce venustabuntur ac induentur corpora rationalium creaturarum Deo fruentium, increato lumini immersarum, in quibus lux interior omnem naturalem lucem et claritatem incomparabiliter vincet inæstimabiliterque transcendet? Hinc creditur quod etiam inferiorum Sanctorum corpora glorificata erunt sole innovato clariora et pulchriora.
Quo dato, quis jam poterit enumerare, concipere aut effari quam incomparabiliter, quam multipliciter, quam abundantissime corpus Deiferæ Virginis, caro principis vitæ, quæ Deum in se suscepit vitamque inchoavit, clarior, candidior, speciosior erit sole etiam innovato? Certe tunc sol et luna pulchritudinem et splendorem virgineæ carnis deificatæ Mariæ admirabuntur, et ejus comparatione nec stellæ splendebunt. Tunc per omnem amplitudinem cœli empyrei serenissima virgo Maria splendidissimos suæ indeficientissimæ claritatis radios fundet, et suæ fragrantiam suavitatis undique sparget, totamque cœlestem patriam venustabit ac delectabit, ac omnium animas in sui admirationem suspendet : imo et nunc interim agit hæc omnia.
Præterea, si consideremus quam deificatum et supernaturalissime ac gratiosissime dignificatum et exaltatum sit Mariæ sanctissimæ corpus in vita præsenti, ex incarnatione Verbi æterni in se et ex se facta, ex conceptione Filii Dei, ex inhabitatione tam diuturna veri Dei in utero ejus, ex educatione, lactatione et contrectatione assidua Sancti Sanctorum, ex familiarissima et materna conversatione cum ipso, ex sanctificatione ipsi in utero matris concessa, ex virtuosissima exercitatione in omni actu perfecto, ex immunitate peccati atque plenissima subjectione sub rectæ rationis imperio ; poterimus aliqualiter capere quam justissimum decentissimumque exstiterit, innocentissimæ Virginis corpus taliter a suo Filio glorificari et adornari in cœlo. Nempe, quo in vita hac caro illa virginea Deo Altissimo singularius, familiarius et propinquius fuit communicans et conjuncta, eo est nunc ab illo sublimius exuberantiusque glorificata.
O quis capere queat qualiter modo splendeant ubera illa purissima, quæ Regem gloriæ aluerunt, et ex divini oris contactu assiduo honorabilissima erant facta ! Sic et venter ille castissimus, in quo tot mensibus fons totius decoris, fons immensæ dulcedinis, Deus majestatis et claritatis incircumscriptæ incarnatus quievit et habitavit, nonne inæstimabili claritate, decore, suavitate resplendet et fragrat? Sic et pectus illud virgineum ac maternum, juxta quod Unigenitus Dei toties requievit, quem pudicissima, affectuosissima ac honestissima Mater toties pectori suo cum summæ caritatis ardore purissimo applicuit et adstrinxit ; sic demum manus ejus eburneæ, oculi ejus siderei, labia ejus dulcissima, et breviter, singula membra excellentissimæ Dominæ ac Reginæ indicibiliter sunt glorificata, et omni suavitate ac venustate exuberantissime incomprehensibiliterque perfusa, repleta et superimpleta : quod facialiter intueri, sensibiliterque percipere, atque experimentaliter degustare, jucundissimum prorsus est, et omnia gaudia mundi incomparabiliter vincens. O quam beatissima es, Virgo et Mater piissima! Quantum tibi congaudere debemus! quantum te laudare, amare, ac venerari tenemur!
Footnotes
Chapter 117 of 118