Articulus 2
Quod dignissima virgo Maria, completo vitæ hujus curriculo, vere sit mortua; et de specialibus gratiis ei circa mortem concessis.
QUIS est homo qui vivet et non videbit mortem?1 Sicut ad Hebræos affirmat Apostolus, statutum est hominibus semel mori.2 Sic beatissima Domina, virgo Maria, per corporalem mortem migravit a sæculo isto, et anima ejus sanctissima per mortem fuit a sacratissimo suo corpore separata, ita quod non fuit in cœlum assumpta simul cum corpore et anima absque prævia morte. Verumtamen, ut in sermone de Assumptione Mariæ dulcissimæ scribit Hieronymus, quidam fidelium ambigebant an simul cum corpore et anima fuerit absque morte assumpta, an relicto corpore anima ejus migraverit primo ad Dominum. Quocirca refert Hieronymus quemadmodum sepulcrum purissimæ Virginis ostendatur in vallis Josaphat medio, ubi in ejus honore pulcherrima fuit constructa ecclesia, in cujus medio ejus conspicitur monumentum. Estque vallis illa inter urbem Jerusalem montemque Sion sita. Et circa eumdem locum creditur post Christi ascensionem, secundum Hieronymum, habitasse, quoniam locus ille sic situs est, ut ab eo faciliter poterat sacra dominicæ passionis, sepulturæ atque ascensionis loca adire. Sicque pro certo relinquitur eam mortuam ac sepultam fuisse, sicut vere fuit mortalis.
Porro, circa mortem benedictissimæ Virginis quinquepartita gratia est ei concessa : prima, quod diem mortis suæ ex divina revelatione cognovit; secunda, quod mox moritura, fuit a Filio suo adorando ad gloriam invitata; tertia, quod obiit sine dolore; quarta, quod protinus evolavit; quinta, quod paulo post resurrexit atque cum corpore et anima in cœlum conscendit : prout infra clarius ostendetur.
Footnotes
Chapter 102 of 118