Skip to the text

Articulus 6

Quamdiu mundissima virgo Maria post Christi ascensionem vixerit in hoc mundo.

OMNIA in mensura, et numero, et pondere constituisti.1 De protractione temporis numeroque annorum quo Virgo mitissima, Maria dulcissima, post sui Filii ascensionem vixit in carne mortali, non habetur certitudo plenaria, eo quod fideles et virtuosæ utriusque sexus personæ, de hoc diversimode legantur sensisse atque scripsisse.

Nempe in Revelationibus Elisabeth fertur Virgo benedicta dixisse, quod post ascensionem Filii sui vixerit in hoc mundo uno anno, et tot diebus quot sunt a die Ascensionis usque ad festum Assumptionis, et quod beatissima Virgo quadragesimo die post suam exspirationem resurrexerit, et glorificata atque assumpta sit corpore. Alii opinantur, quemadmodum et in Passionali Sanctorum habetur, quod duodecim annis post Christi vixit ascensionem. Porro Epiphanius protestatur, quod post ascensionem Salvatoris vixit viginti quatuor annis, atque quod quintodecimo anno vitæ suæ genuit Dominum : sicque in toto vixerit septuaginta duobus annis in isto exsilio. At vero S. Brigitta in Revelationibus suis affirmat, quod Mater Christifera vixit post Christi ascensionem quindecim annis in sæculo isto. Unde elicitur, quod si quintodecimo aut sextodecimo anno vitæ suæ peperit Redemptorem, qui triginta tribus annis et tanto plus sicut a Nativitate ejus est usque ad diem Parasceves, quo exstitit crucifixus, vixit in mundo hoc, et ipsa post Filii sui ascensionem quindecim vixit annis, quod in toto vixit in terris sexaginta duobus annis aut circiter : quod verius æstimatur.

Porro, quod recitatio illa Elisabeth non stet, videtur ex multis, quæ præcedenti articulo partim sunt tacta. Etenim ante conversionem B. Dionysii a Paulo apostolo, multi fluxerunt anni a Christi ascensione, ut ex Epistolis Pauli Apostolorumque Actibus colligi potest. Insuper, introductum est primo libro quemadmodum sanctus martyr ac præsul Ignatius interdum ad beatissimam scripsit Mariam.2 Ipse autem Ignatius a Joanne apostolo fuit conversus pluribus annis (ut creditur) post ascensionem Domini salvatoris. Quod autem B. Ignatius interdum, imo et frequenter, gloriosissimæ scripsit Mariæ, sanctus testatur Bernardus sermone septimo super psalmum, Qui habitat, loquens :34 Magnus ille Ignatius, discipuli quem diligebat Jesus auditor, martyr noster, cujus reliquiis nostra est ditata paupertas, Mariam sanctissimam in pluribus quas ad eam scripsit epistolis Christiferam consalutat. Egregius plane titulus et commendatio honoris immensi : nempe cui servire regnare est, hunc gestare, non onerari est, sed ornari. Itaque credibilius æstimatur, quod gloriosissima Virgo quindecim circiter supervixerit annis post ascensionem altissimi Redemptoris, quia et tot aut circiter annis feruntur Apostoli ante suam divisionem in Judæa et ejus circuitu prædicasse.

Postremo, ex prætactis elicitur quod circa revelationes personarum fidelium, præsertim simplicium atque feminei sexus, grandis adhibenda sit cautio, ne contingat deceptio et falsitas misceatur. Non enim concordari posse videntur in hac re prætactæ revelationes Elisabeth ac Brigittæ. Quumque revelationi divinæ falsum subesse non queat, altera talium salvari non valet.

Footnotes

  1. Sap. XI, 21. ↩

  2. art. XIII. ↩

  3. Joan. IX, 7, 20. ↩

  4. Ps. 10. ↩

Chapter 106 of 118