Skip to the text

Articulus 2

Interrogatio Philosophi circa prœinducta.

PHILOSOPHUS. — Ut cerno, sapientia tua omnino alterius naturæ est a sapientia mea: non enim humanitus inventa est, neque naturalis rationis indagine, sed ut asseris, divina revelatione; neque innititur principiis per se notis, sed auctoritati æternæ veritatis. Fateor, et certissime novi, quod divina increataque veritas sit universæ veritatis mensura, a qua omnino impossibile est falsa doceri. Unde nec ambigo quin omnia quæ doctrina tua complectitur, verissima sint, si a Deo sint atque auctoritate stabiliantur illius, qui secundum meum Averroem, est agens infallibile et non errans. Sed unde hoc sciam quod doctrina tua divinitus fluxit? Sunt enim et aliæ sectæ doctrinæ tuæ contrariæ, quæ et ipsæ a Deo institutas se adstruunt: quibus tamen non consentio, quoniam naturali rationi directe repugnant. Denique nequaquam videtur quod sapientissimus Deus, qui unicuique providet et influit secundum propriam capacitatem, homini legem donaverit supernaturalem, sed naturalem dumtaxat.

THEOLOGUS. — Duo, ut video, tibi ostendenda incumbunt. Nunc enim scire vis quibus argumentis, signis vel evidentiis pateat quod christiana theoria a Deo manavit. Porro paulo ante quæsisti de ipsa sapientia, quæ esset et quid ipsa intenderet. Et ad hæc duo respondebo, ordine quem ipse elegeris.

PHILOSOPHUS. — Utilius mihi apparet ut primo edisseras de ipsa sapientia intentioneque ejus. Et quoniam in nulla scientia proficere quispiam valet, nisi in primis advertat quæ sint scientiæ illius principia, ex quibus totus scientialis processus elicitur; propterea duodecim illa sapientiæ tuæ principia, quæ duodecim articulos fidei appellasti, propone et pande.

Chapter 3 of 187