Articulus 12
Destructio positionis hujus, et quod soli Deo sit exhibendus latriæ cultus.
THEOLOGUS. — Secundum Aristotelem tuum, o Philosophe, Deus est actus purus; et secundum Platonem, est bonitas pura; et quemadmodum omnes eorum sectatores fatentur, Deus est ens simpliciter perfectum, cui nulla deest nobilitas: ideo natura ejus omnino incircumscriptibilis est. Porro omnis natura post eum, est admixta potentiæ, et finita, atque in certo genere posita.
PHILOSOPHUS. — Hæc omnia vera philosophia demonstrat.
THEOLOGUS. — Quum igitur infiniti atque finiti nulla consistat proportio, necessario sequitur quod omne ens post summum Deum, ab ejus perfectione in immensum deficiat.
PHILOSOPHUS. — Hoc consequens est.
THEOLOGUS. — Quo autem alicujus majestas præstantior est, eo sublimior veneratio eum decet.
PHILOSOPHUS. — Utique.
THEOLOGUS. — Adoratione seu cultu latriæ non est veneratio dignior.
PHILOSOPHUS. — Hoc omnes fatentur.
THEOLOGUS. — Ipsa ergo soli vero Deo exhibenda est, et nullatenus creaturæ, cui debetur honor in infinitum declivior, sicut et dignitas ejus est infinite inferior. Iniquissimum ergo est creaturas pro Deo colere.
PHILOSOPHUS. — Rite concludis, quod altissima debeatur vero Deo veneratio. Sed quum non habeat, ut videtur, providentiam immediatam nisi de rebus cœlestibus, dispositio vero hujus sensibilis mundi quum lationi atque virtuti cœlorum et eorum qui movent eos, prorsus subdita commissaque sit, sunt quoque et hæ causæ secundæ secundario venerandæ atque ut dii colendæ.
THEOLOGUS. — Omnes orbes cœlestes, planetæ et sidera, ipso suo motu et ordine famulatum suum ostendunt, et cum motoribus suis comparantur ad primam causam sicut instrumenta ad causam principalem, sicut media ad finem, et sicut effectus ad causam independentem. Quidquid autem dignitatis et excellentiæ in instrumento effectuque est, ad principalem causam est referendum et ei adscribendum. Si ergo splendor et decor superiorum corporum aut elementorum, humanas mentes in admirationem commovit, in effectibus et obsequentibus standum non erat; sed ad Creatoris summique principis gloriam referenda cuncta fuerunt. Ideoque non immerito omnis creatura ingemiscit super idololatrarum peccato, dum sibi impenditur quod soli Deo debetur.1 Præterea, quum instrumenta recte disposita non agant nisi secundum directionem architecti, nec cœli, nec sidera, neque motores eorum aliter agere possunt quam secundum divinæ legis eis a Creatore præfixæ atque impressæ tenorem, nec cursum suum variare aut influentiam immutare valent: nullo ergo modo invocandi colendique sunt, quum hoc nihil prosit. Nec verum est quod ais, divinam providentiam non universa complecti.
PHILOSOPHUS. — Antequam disputemus de hoc, responde ad id quod tibi oppono.
(1) Videmus in terrenis principatibus, quod non solum regi, sed familiaribus quoque ipsius, præsertimque præcipuis, utpote ducibus atque baronibus, honor ab omni vulgo impenditur: inclinant cervices, genua flectunt, et quidquid reverentiæ possunt, exhibent eis qui regi subditi sunt. Quum ergo motores cœlorum, ipsique orbes ac astra, primi principis ministri et cooperatores consistant, et post eum in divinis proprietatibus eminentiores, quomodo divino honore non digni censentur?
(2) Præterea, uti jam tetigi, non utique decet nos divinis beneficiis esse ingratos. Quum ergo allatio solis sit eorum quæ vitam nostram sustentant (videlicet omnium terræ nascentium atque animarum) causa, ipsique orbes in inferioribus incessabiliter agant et influant : si eis cultum nullum impendimus, prorsus ingrati videmur.
(3) Adhuc autem, secundum Aristotelem meum, diis, parentibus, ac magistris non potest exhiberi æquivalens. Omnino ergo venerandi sunt dii.
Footnotes
-
Rom. viii, 22. ↩
Chapter 13 of 187