Articulus 18
Deductio fidem christianam demonstrans a Deo esse, ex veteri lege atque Prophetis.
THEOLOGUS. — Deus autem gloriosus quum sit superessentialis et æterna atque immensa sapientia, nil fortuitu agit neque a casu, sed secundum infallibilem æternæ dispositionis scientiam. Est insuper sapientium consuetudo opificum, ut quum inconsuetum atque præcipuum quidpiam facere velint, id ipsum futurum prænuntient, præludia agant, hominumque animos excitent. Itaque, quum ea quæ christiana lex tradit tam singularia tamque ineffabilia sint, noluit ea Deus a principio exhibere, sed ad eorum exhibitionem ab exordio corda præparavit humana multis præsagiis, oraculis variis, vaticiniis pluribus, præclaris miraculis, omnia ea futura insinuans quæ credimus jam esse impleta. Quum igitur solius Dei sit futura contingentia certo præagnoscere, eaque cuncta impleta cernamus quæ de Christo erant prædicta, palam quoniam non nisi a Deo est lex illa, quæ talibus innititur fundamentis.
PHILOSOPHUS. — Nescio quid dicis.
THEOLOGUS. — Fortissima probatio est, qua ex ore adversariorum probat quis quod intendit. Erat ante adventum Christi lex vetus, atque Prophetæ. Sunt libri, leguntur, et tam a nobis quam ab adversariis conceduntur, sed diversimode intelliguntur. Illic divinitus invenimus præsignata, quæ in nova sunt lege exhibita.
PHILOSOPHUS. — Duo mihi ambigua sunt: primo quidem, quoniam legem illam a Deo fuisse ignoro; secundo, si ipsius Scripturæ a vobis et aliis diversimode exponuntur, cui amplius credam non video.
THEOLOGUS. — Eisdem rationibus quibus superius demonstravi a Deo legem esse christianam, ostendo et illam esse divinam. Eisdem nempe et ipsa est instituta signis atque miraculis, et tam infinitis confirmata prodigiis, ut usque in diem præsentem, licet innumeris opprimantur reliquiæ gentis illius ærumnis, ambigere tamen non valent quin a Deo patres eorum electi fuerint, divinitusque formati. Denique Christus eam legem confirmat. Et quoniam Prophetæ ejus veraces inventi sunt, elucescit quia divinitus vaticinati sunt. Nam et locum, et tempus, et vitam, et mortem, ac opera futuri Christi scripserunt, universaque intuemur completa.
PHILOSOPHUS. — Cur ergo reliquiæ populorum illius legis non credunt ?
THEOLOGUS. — Multipliciter eorum errorem ostendimus, et non nisi ex lege ipsorum. Etenim ab eo tempore quo Christi Evangelium prædicari exorsum est, omnis gloria legis eorum ablata est, et ad fidem abundantissime translata. Non apparuerunt interim vates, cessaverunt miracula, ablatum est regnum, defecit sacerdotium. Quumque nulla sint ex quibus pateat eos Deo placere indicia, sola in ipsis perseverat obstinata superbia. Et ne illa te moveat aut fidelis reputetur constantia, scito quia eorum quoque perfidiam obstinationemque ab ipsis eorum Prophetis probamus prædictam. Enimvero, quod luce clarius est, si universa patrum eorum legatur historia ante Christi adventum, licet ubertim quam gravissime peccaverint, nunquam tamen ultra septuaginta annos una vice a Deo puniti atque a terra sua comperiuntur expulsi. Nunc vero mille quadringenti anni prope fluxerunt, ex quo a Deo relicti sunt, a terra sua expulsi, omnique paternæ legis gloria destituti. Cujus quidem punitionis causam assignare non valent, nisi Christum fateantur se interemisse. Quidquid enim aliud dixerint, graviora ante fecerunt :1 sicut et Prophetæ eorum, qui nunc usque apud illos et nos famosi sunt, contestantur.
PHILOSOPHUS. — Quæ erant illa legis antiquæ miracula ?
THEOLOGUS. — Fatentur, tam ipsi quam nos, Sarraceni quoque, ille etiam tuus astronomorum peritissimus Ptolemæus, ac aliæ multæ historiæ, quemadmodum olim Deus cœli omnipotens eduxit Hebræos de terra Ægypti, in manu potenti, ac inauditis prodigiis, percutiens Ægyptum, præsertim decem plagis.2 Denique divisit mare Rubrum, et per medium ejus velut per siccam eosdem traduxit.3 Quumque ipsi transiissent, persequentes eos Ægyptios redeuntibus aquis submersit. Insuper, quadraginta annis eos in deserto pane pavit cœlesti, legemque eis cum horribilibus visionibus tradidit.45 In ipso itinere peccatores prostravit : quosdam terra vivos absorbuit, quosdam ignis combussit;6 quosdam serpentes, quosdam gladius ac similia tormenta multiformiter et juste consumpserunt. In tot annis non erat in tribubus eorum infirmus, vestimenta non sunt attrita, nec calceamenta læsa seu vetustate consumpta.78 Nunquam defuit eis columna nubis per diem, neque columna ignis per noctem.9 — Porro, ingredientibus terram, patribus eorum a Deo promissam, expulsi exterminatique sunt septem populi robustissimi, non in arcu neque in potestate ipsorum, sed Deo glorioso et sancto pro eis sine labore pugnante, ac impiissimos peccatores destruente. Præterea, deprecante duce eorum, sol stetit in cœlo immobilis spatio unius diei, ipsaque Jordanis fluenta abierunt retrorsum, atque ad instar turris intumescentes, ascenderunt in altum, sicque in sublimi fixa manserunt, donec transeunte populo Dei redirent.1011 Sed et alia innumerabilia contigerunt miracula. — Postremo fuerunt in eis viri sanctissimi divinis fulgentes prodigiis, mortuos suscitantes, ignem de cœlo procurantes, solem regredi obtinentes, et de his quæ soli Deo innotescunt vaticinantes. Erant eis de eorum prosapia sacerdotes ac reges.
Et ecce, Christo eis promisso, ut credimus itemque probamus, adveniente, omnia hæc eis ablata sunt, et in nostra Ecclesia incomparabiliter renovata et aucta, uti constare eis potest qui utriusque legis agnoscunt historiam. Nihilo minus ipsi in incredulitate sua perdurant, quatenus in hoc quoque Prophetæ eorum inveniantur fideles.
PHILOSOPHUS. — Fateor tibi, o Theologe, quia hujusmodi non mediocriter fidem tuam corroborant, meque ad eam inclinant. Non invenio in aliis sectis probationes tam stabiles.
THEOLOGUS. — Diversis infidelibus diversimode necesse est fidem probari : non quod fides rationi subjaceat, sed ut fas est eam ostendi. Alii enim novam legem recipiunt, sed non veterem, ut Manichæi hæretici : et contra hos per novæ legis Scripturas disputare oportet. Alii veterem legem, non tamen novam suscipiunt, ut Judæi : et contra eos per veteris testimonia legis arguere par est. Ceteri vero, quemadmodum tu quoque, o Philosophe, nullam acceptant : et contra eos fides defensanda est, videlicet, quod ratione confundi non potest. Sed et indirecte probanda est per rationis industriam, non per argumenta naturalia, sed per divina opera atque miracula : quemadmodum hactenus egi. Si ergo legem veterem scires et crederes, multo tibi evidentius fidem ostenderem : quod tamen postmodum faciam.
Footnotes
Chapter 19 of 187