Articulus 10
Disputatio Theologi contra idololatras.
THEOLOGUS. — Nunc vero si tibi crucifixum colere ridiculosum apparet, intueamur quid melius sonet: dicere quod Filius Dei Patri coæternus et consubstantialis, humanitatem in unitate personæ assumpsit sine majestatis derogatione, quatenus per mortem crucis, quam non meruit, sed ex inæstimabili caritate pro nobis sustinuit, universum mundum ab æterna morte redimeret, Deoque Patri reconciliaret; vel asserere colendos esse Jovem, Saturnum, Vulcanum, Typhonem, Liberum, aliaque deorum quos tui colunt portenta. Non erubescis de patricidio incestuque Jovis, qui et patrem occidit vel occidere nitebatur, sororemque violavit? Pudeat te fugæ Saturni atque devorationis liberorum nequissimæ. Verecundare de Typhonis insidiis. Et quid necesse est deorum vestrorum revolvere crimina? Ille semen fudit in terram, ille in proprium desæviit sexum; et quod in aliis lex dirissima nece ulciscitur, dii vestri plus ceteris peregere. Quomodo ergo his divinitatis honorem adscribitis, qui præ ceteris iniquiores fuere? Aut leges errant, aut dii vestri, nisi forte illis dumtaxat male agere licet qui ceteris vitæ exemplum esse debent.
PHILOSOPHUS. — Homines in deos translati non sunt, nec honorantur dii propter facinora, sed propter utilitatem quam hominibus advexerunt, et providentiam qua eis singulariter providerunt et profecerunt.
THEOLOGUS. — Quidquid boni quis dicat aut doceat, si ipse nequiter vivit, magis ad vituperium ei cedere debet, secundum rectam censuram, quam ad honorem; nec divino honore dignus est, qui prudentiam suam turpissima vita contaminat. An diis vestris licuit quidquid libido suggessit? Non confunderis super raptu Jovis, atque concubitu mulierum ac puerorum? Præterea honor est exhibitio reverentiæ in situm virtutis. Qui autem aliquid habet ab alio, et non recognoscit eum a quo quod habet sortitus est, neque illius sed propriam gloriam quærit, is utique valde ingratus est, nec est ei tanquam virtuoso honor impendendus, sed est velut ingratus spernendus. Sed si divinum aliquid in hominibus fuit, hoc esse non potuit nisi participatione ejus qui naturaliter et a se ipso Deus est. Hic autem unus dumtaxat est, uti tibi ostendam post pauca. Quum ergo dii tui hujus veri Dei notitiam non habuerint, nec ad eum providentiam suam et bonitatem retulerint, sed ad se ipsos, constat quod ingrati cæcique erant, superbi et vani atque blasphemi: tanquam si miles honorem debitum regi, sibi quærat impendi.
PHILOSOPHUS. — Si ergo eos colere nefas est, ingrati omnino erimus beneficiis providentiisque eorum. Denique ipsi et post mortem consilium, itemque auxilium præbent suis cultoribus. Itaque invocandi sunt.
THEOLOGUS. — Gratiarum actio potius debetur principali opifici quam instrumento. Et rursus, nihil honoris præstandum est ei qui sub potestate superioris consistit, nec tamen suo superiori obedit, quantum ad id quod non obedit: velut si baro imperatori non pareat, honorandus non est secundum quod inobediens. Quum igitur dii tui vero Deo ingrati fuerint, nec ejus legi paruerint, ipsi contemnendi sunt, et summo omnium divinarum bonitatum fonti, vero Deo, dumtaxat gratiæ referendæ sunt, qui non ab aliquo quidquam participat, sed ex propriis divitiis cuncta bona distribuit. Porro, quod asseris deos tuos hominibus prodesse posse atque obesse, simpliciter falsum est, quum sibi ipsis prodesse non possunt, neque Apostolis Apostolorumque successoribus resistere quibant: imo ipsi in inferno æternaliter ardent. Verumtamen propter scelera idololatrarum, Deo permittente, dæmones subinde hominibus in illorum forma apparuerunt, non utique ob alium finem nisi ad stabiliendum errorem. Proinde non de omnibus futuris dæmones respondere sufficiunt, sed tantum de his quæ ex naturalibus causis vel conjecturis seu dispositionibus rerum scire possunt.
PHILOSOPHUS. — Quum infideles Christianorum ecclesias, terras et bona sæpius destruent, potestne illis Christus resistere?
THEOLOGUS. — Utique; sed propter fidelium peccata illa permittit.
PHILOSOPHUS. — Ita aio et deos, quia ab hominibus offensi erant, talia in sui perniciem permisisse ad tempus, licet valerent resistere.
THEOLOGUS. — Jam intuere differentiam. Christus Ecclesiam suam nunquam in toto periclitari relinquit; sed quum eam in parte destrui sinit, hoc ipsum electis suis prænuntiat, causamque evidenter insinuat, et correctione peracta, eamdem cito reformat, quemadmodum de reparatione atque amissione Terræ sanctæ ubertim evenit, et in plurimarum exstirpatione hæresum frequenter innotuit. Sic autem de diis tuis esse perhibere non potes. Sed precor te, ut compendiosior fiat disputatio nostra, explana quid de deorum cultura sentias, quem etiam ordinem libertatemque in ipsis consistere opineris.
Chapter 11 of 187