Skip to the text

Articulus 6

Approbat Philosophus dicta Theologi.

PHILOSOPHUS. — Fortiter, ut intueor, o Theologe, sapientiæ tuæ honorem defendis, et multis mihi jam rationibus persuasisti quemadmodum necessarium decensque fuerit homines fide juvari et instrui. Unde fateor non me rationabiliter amplius huic puncto contradicere posse. Sed quoniam perfectio responsionis tuæ me ad sequentia misit, quia asseris non ex levitate, sed condignis ex causis fidem Christi a tuis esse receptam, ideo ad ea declaranda te transfer, quibus elucescit a Deo legem christianam esse impensam.

THEOLOGUS. — Hoc jam diligenter agendum est. Et ut id evidentius fiat, ad primum quæro a te : Quum fides nostra tam incomprehensibilis sit, et lex vitæ christianæ tam ardua, utpote carnales voluptates omnemque sæculi pompam præ omnibus legibus prohibens, et ad incessabilem pœnitentiæ compunctionem inducens, nonne vehementer miraris quemadmodum universus pene mundus ad talem fidem talemque legem induci valebat ?

PHILOSOPHUS. — Nil magis admiror, præsertim quoniam tot tantique potentes et principes ac sapientissimi viri, etiam in naturali philosophia edocti, ad eas induci valuerunt.

THEOLOGUS. — Secundo, interrogo te : Nonne quo doctrina rarior, mirabilior, incomprehensibiliorque consistit, eo homines ad ipsius difficilius inducuntur assensum, pluribus quoque rationibus fortioribusque argumentis opus est ut recipiatur, nisi forte per violentiam aut magicam illusionem homines vel compulsi aut decepti acquiescant ?

PHILOSOPHUS. — Istud ad experientiam constat verum esse : aliter enim, ut dixi, levitatis esset his credere.

THEOLOGUS. — Credis fidem christianam ab illis talibusque hominibus prædicatam per mundum, quemadmodum christiana narrat historia ?

PHILOSOPHUS. — De hoc te audire volo, et tunc demum consultius respondebo.

THEOLOGUS. — Omnium Christianorum hæc una assertio est, quod a discipulis ejus quem colunt, paucis viris (qui et Apostoli dicti sunt, et simplices et illiterati atque ignobiles erant pene omnes, utpote piscatores), fides christiana diffusa edoctaque sit, non violentia armorum, neque subtilitate verborum, quum viri illi pauperrimi atque impotentes ac idiotæ exstiterint, nec aliud quam paupertatem mundique contemptum ac simplicitatem docuerint, quemadmodum usque ad præsens doctrina eorum ejusdemque sectatores testantur.

PHILOSOPHUS. — Fortassis confinxerunt Christiani hujusmodi illos fuisse tales, ut per hoc fides eorum magis a Deo esse putetur, et non ab hominibus adinventa.

THEOLOGUS. — Oportet Christianum et ab his qui foris sunt habere testimonium.1 Igitur per infidelium scripta dicta stabiliam. Lege Josephum Judæorum historiographum, lege Philonem sapientissimum Judæorum, et ex eorum dictis agnosces quod dico. Insuper, nonne tuus Averroes principes Apostolos vilissimos vocavit piscatores atque indoctos ? Nonne simplicitatem Evangelistarum nostrorum sæpe irridet Porphyrius ? Porro si Apostolorum scripta inspicias, clarissime cernes, quod neque eloquentiæ neque philosophiæ subtilitatibus intendebant, imo magis eas tanquam inanes spernebant. Sed et ipse mendacissimus atque impiissimus Christi inimicus Mahometus, Apostolos nostros viros dealbatos et divinitus fatetur instructos. Si vero suspicaris quod a magistro suo magicis artibus erant imbuti, hoc hinc clare falsum videtur, quod non nisi unius veri Dei cultum docebant, quod idolorum culturam et templa destruerunt, dæmonumque manifestabant atque perimebant fallacias, quod insuper hujuscemodi illusiones magicas omnemque conventionem cum dæmone sub æternæ salutis periculo vitandas disseruerunt.2

PHILOSOPHUS. — Fateor quod licet deceptoriis artibus aliqua forsan doctrina inanis hominibus persuaderi posset, non tamen opinor eam sic diffundi durareque posse uti fides christiana diffusa est atque duravit, nisi per continuationem talium fraudum ac signa mendacia. Igitur si veri Christiani talia eatenus horreant, nec dæmonum ope utantur, sed ejus dumtaxat quem colunt, non video cur negare debeam Apostolos tuos tales fuisse ut asseris. Si enim nobiles et potentes atque eruditi viri fuissent, non est verisimile quod se ignobiles et simplices in scriptis suis fuisse docerent. Sed jam quid ex his intendis elicere ?

Footnotes

  1. 1 Tim. III, 7. ↩

  2. *alias vestibus albis indutos (Contra Alcoran. lib. I, art. 8.) ↩

Chapter 7 of 187