Articulus 5
Responsio Theologi ad objectiones Philosophi.
THEOLOGUS. — Temerarius ille tuus Averroes in commento suo super librum de Cœlo et mundo, a tribus hominibus, Moyse, Jesu, et Mahometo, universum mundum deceptum disseruit, eo quod aliam legem quam naturalem docuerint. Sed ego jam tibi ostendam falsitatem ipsius, et quod levitatis non sit assentire christianæ theoriæ.
Nosti namque, ni fallor, Aristotele tuo testante, quod ad cognitionem divinorum intellectus se habet humanus quemadmodum ad lumen solis noctuæ visus. Et sicut Averroes tuus fassus est : sicut se habet materia prima in ordine entium, sic se habet rationalis anima in genere intellectualium substantiarum. Unde innotescit, quod intellectuale lumen in homine debilissimum est. Igitur si lumine gratiæ ipsaque fide non illuminetur et confortetur lumen naturæ, paucam et debilem habebunt homines divinorum notitiam; et hæc ipsa, nec certa erit apud omnes, neque immobilis, præsertim quum inter summos philosophos tanta consistat de Deo atque incorporeis opinionum diversitas : unde vulgus nil certum agnosceret, quia cui amplius adhærendum sit, ignoraret. Porro cognitio ista naturalis de divinis, non nisi studiosis et exercitatis atque subtilibus hominibus certa esse potest. Quum ergo paucissimi tales sint, paucissimi divinorum agnitionem haberent, nisi fides daretur, quæ propter infallibile suum fundamentum, cunctis fidelibus certam atque inconcussam notitiæ veritatem impenderet.
Præterea, præsentis vitæ cognitio quum sit imperfecta, non est ultimata hominum beatitudo, sed est via ad cognitionem perfectam atque felicem. Omnium vero hominum unus est finis ac una felicitas; sed ad eumdem finem omnes pertingere nequeunt, si in via discordent et errent. B Universis ergo hominibus necessarium est ut idem de Deo atque divinis sapiant, si ad eamdem beatitudinem conscendere debent. Tanta autem uniformitas sine fide luceque gratiæ impossibile exstat : unusquisque enim in suo sensu abundat, et ratio nostra mutabilis est, vaga et debilis. Denique ad sensum elucescit quanta sit philosophorum diversitas, non solum de Deo, sed de intelligentiis quoque ac animabus humanis. Opportunum est ergo ut omnes in unum fidei lumen concurrant, idemque sentiant, nec suo quisque innitatur ingenio, sed infallibili æternæ veritatis stabilimento.
Sunt et aliæ rationes cur fidem hominibus tradi decebat : ut videlicet per hoc homo Deo totaliter secundum intellectum subderetur, atque per hoc amplius mereretur, quia assentire ei quod ratio per se ipsam intelligit, meritorium non est, sed naturale. Insuper, quum jam superius dictum sit, posteriusque probandum, quod finis hominis supernaturalis sit, ideo supernaturali lege opus erat, quæ ad hujusmodi finem perduceret.
Quod autem levitatis non sit fidei adhærere agnosces, quum ea audies quibus tibi ostendam christianam legem a Deo donatam. Nec indecens est a Deo supernaturalem legem præstari, quum finis id postulet, et in hoc major divinæ munificentiæ liberalissima plenitudo reluceat, dum incerta et occulta sapientiæ suæ tam supereffluenter nobis communicat. Denique per hoc Deo similiores efficimur, et ad futuram beatitudinem in præsenti ordinamur. Nec rursus verum est, quod homo supernaturalium donorum capax non sit : quoniam in omni natura creata est quædam obedientialis potentia, qua beneplacito Creatoris ad nutum obediat; et per lumen opemque gratiæ, intellectualis creatura super se ipsam provehitur, et omnium divinarum influxionum capax efficitur. Hæc vero in sequentibus lucidius patebunt.
Chapter 6 of 187