Articulus 8
Solutio objectionum Philosophi.
THEOLOGUS. — Et te ipsum requiro, Philosophe. Approbas in hoc Avicennæ doctrinam, quod dicit per virtutem motoris cœlestis fieri posse miracula ?
PHILOSOPHUS. — Experiri volo quid sentias, et scientiæ tuæ subtilitatem audire desidero.
THEOLOGUS. — Non jam dumtaxat a theologis, sed a philosophis quoque in hac parte contradicitur Avicennæ. Nam quum cœlum sit quasi instrumentum intelligentiæ moventis, nil potest intelligentia in hunc mundum imprimere, nisi per motum cœlestem. Denique, ut ait Averroes, tanta est habitudo intelligentiæ ad orbem, quod motor solis lunam movere non posset. Nil ergo agunt motores cœlestes, nisi per motus cœlorum. Unde ad solam conceptionem eorum non sequitur effectus in inferiori materia, ut asserit Avicenna. Præterea ex falso fundamento procedit ista positio, quia Avicenna opinatus est formas naturales esse omnino ab extra, videlicet ab intelligentia, ipsamque inferiorum materiam ab ea fore creatam : quod et philosophi negant, quum creare non sit nisi actus infinitæ potentiæ.
PHILOSOPHUS. — Approbo quæ dicis, quia et solennes philosophi tibi consentiunt.
THEOLOGUS. — Quod autem secundo adducis, posse a malis (secundum nos) miracula fieri, quod tempore Antichristi potissime fiet, ita absolvitur. Nam et magi Pharaonis virgas verterunt in serpentes, et tempore Antichristi vera miracula ab impiis dæmonum potestate contingent, et jam Deo permittente effici queunt : quæ tamen non sunt perfecta miracula secundum veram rationem miraculi; sed talia solum facere mali possunt, ad quæ se naturalis virtus aliquo modo extendit.
Nam quum occultas rerum virtutes et semina dæmones noscant, easdem colligere applicareque valent ad certa passiva, ut aliquid præter consuetum naturæ modum proveniat, quod nihilo minus natura per naturalem successum et ordinem potest : quemadmodum per putrefactionem naturalem virgæ in serpentes mutantur. Sed fides etiam per talia stabilitur, quæ nulla naturali virtute neque industria fieri possunt, ut est suscitari mortuos, et alia multa, quæ nunquam a malis veraciter effici valent, sed in præstigiis tantum, quæ et ipsa diu durare non queunt. Et hæc est prima differentia, qua christiana miracula a ceteris discernuntur. Verumtamen signa Antichristi mendacia dicuntur, quia ad fallendum ordinabuntur. Secundo quoque discernuntur, quia signa Sanctorum utilia sunt, ut infirmos curare; signa vero pravorum de vanis et inutilibus sunt, ut reddere hominem stupidum, seu volitare per aerem. Rursus, modus agendi in istis omnino diversus est: quoniam boni divinam clementiam pie reverenterque implorando signa efficiunt; mali vero deliramentis quibusdam utuntur, ut quod se cultris incidunt, nec facta sua ad mores honestos adducunt.
PHILOSOPHUS. — Sufficienter respondes. Sed adde quod restat.
Chapter 9 of 187