Skip to the text

Articulus 3

Responsio Theologi ad quæstionem Philosophi de articulis fidei.

THEOLOGUS. — Magna via proficiendi est ordinatus modus discendi. Quæstio quoque sagaciter mota, dignam meretur responsionem. Quia igitur ordinate procedis et sapienter inquiris, efficaciter sapienterque tibi respondere par est.

Primus ergo fidei christianæ articulus est, unum esse Deum; secundus, eumdem in personis esse trinum; tertius, omnia a Deo esse creata; quartus est de justificatione quæ ad gratiam pertinet; quintus est resurrectio mortuorum; sextus, remuneratio meritorum. Alii sex articuli sunt de humanitate Filii Dei, utpote de ipsius incarnatione, conceptione, nativitate ex Virgine, passione, sepultura, resurrectione, descensu ad inferos, ascensu ad cœlos, et adventu ad judicium omnis carnis. Horum punctorum quædam sub uno comprehenduntur articulo: quorum videlicet unum non superaddit alteri specialem ac novam incomprehensibilitatis rationem, quemadmodum passio, mors et sepultura, et si quæ sint alia talia. His fidei nostræ articulis, et omnibus quæ sequuntur ex eis, multo certius atque immobilius credimus, quam vos vestris principiis assentiatis. Nam propter eorum credulitatem nulla tormenta horrent fideles, milleque mortes perpessi sunt.

Præterea, propter intellectualem naturam natura sensibilis atque corporea instituta est; intellectualem autem naturam Creator omnipotens, essentialiter bonus, liberalis et pius, propter se ipsum instituit, quatenus eum videret, amaret, eoque frueretur, et in ipso immediate felicitaretur. Hic autem finis omnis creati intellectus supernaturalis est, ad quem ex puris naturalibus nulla creatura pertingere valet. Itaque quatenus fini corresponderent proportionarenturque media, oportebat ut darentur homini supernaturalia media, quibus finem creationis suæ attingat. Hæc vero sunt fides et gratia, atque cetera Spiritus Sancti dona. Et hæc est christianæ sapientiæ intentio: reducere hominem ad principium suum, unireque eum ultimo fini.

Denique, quoniam humana natura in protoplasto parente vitiata est, et damnationi seu prævaricationi veræ beatitudinis facta obnoxia, idcirco liberatore salvatoreque eguit, qui eam redemptam ad felicitatem amissam reduceret. Et hic est Christus, cujus crux reprobis subsannatio est, uti in exordio dixi.1 Hic quippe unigenitus Dei exsistens, a Deo Patre in mundum misericordissime missus est, factusque homo, et mortem (quam non meruit) pro nobis ferens, Patri pro iniquitatibus nostris satisfecit, et ab æterna morte mundum eripuit. Hunc ergo Deum verum et hominem confitemur et credimus, pro nobis in mundo conversatum, passum, et ascendisse ad cœlos, hinc quoque rediturum ut judicet orbem in æquitate, ad cujus adventum omnes resurgent, et resumptis corporibus, prout in præsenti gesserunt, recipient.23 Et ibunt fideles et boni in vitam cœlestem, infideles vero in gehennæ tormenta.4 Porro sine fide impossibile est aliquid boni et meritorium effici.5

Ecce ad id quod postulasti, compendiose respondi.

Footnotes

  1. I Cor. 1, 18. ↩

  2. II Cor. v, 10. ↩

  3. Act. xvii, 31. ↩

  4. Matth. xxv, 46. ↩

  5. Hebr. xi, 6. ↩

Chapter 4 of 187