Articulus 9
Disputatio Theologi contra Philosophum, quod per naturalem rationem salvari non possunt quæ sensibiliter apparent et fiunt.
THEOLOGUS. — Si itaque naturali lege contentus fidem non recipis, necessarium tibi est ut eorum omnium quæ fiunt naturalem rationem assignes, et ad naturales causas omnes effectus reducas.
PHILOSOPHUS. — Ita est.
THEOLOGUS. — Purus philosophus seu naturalis dæmones esse non admittit. Sed dæmones esse experimentaliter constat, quia et eorum auxiliis quidam manifeste utuntur atque cum ipsis pactum component, sicque quod optant consequuntur et faciunt. Cogeris ergo naturalem rationem relinquere et fidem consulere.
PHILOSOPHUS. — De hac re inter meos dissensio est. Platonici quippe dæmones esse concedunt, eosque definientes dicunt, quod sint animalia corpore aeria, mente rationalia, animo passiva, tempore æterna. Peripatetici autem omnino hæc negant, nec concedunt esse substantias intellectu-
Ales hujusmodi: quibus naturalis ratio magis assentit. Ideoque, o Theologe, omnia quæ dæmonibus adscribis, ego occultis quibusdam cœlorum influentiis, vel naturalium rerum secretis virtutibus tribuo, quia miranda inest rebus potestas ad imperscrutabiles effectus.
THEOLOGUS. — Cum motibus cœlorum aut rerum virtutibus nullus pactum componit aut loquitur. Sed ad sensum agnoscimus quosdam sceleratissimos homines cum quibusdam spiritualibus substantiis pactum inire, sic ut repente ditentur, aut mulieres dementent, aut ignorata denuntient. Amplius autem, vides et audis, si vis, quosdam subito amentes fieri, insensatos ac furiosos, et quod idiota variis loquitur linguis quas ante non didicit neque novit; ubertim ex uno ore plurimæ simul voces promuntur, etiam diversarum linguarum. Videres quemadmodum homines per Christianorum exorcistas ab omni sanentur insania; quomodo antequam liberantur, torqueantur, pallescant, intumescant; quomodo in eorum corporibus dæmon interroganti respondeat, et nunc se in pede, nunc in manu, nunc in lingua esse demonstret; quomodo per sacramenta Ecclesiæ compescatur et ejiciatur.
PHILOSOPHUS. — Horum naturalem rationem non video.
THEOLOGUS. — Non ergo tibi sufficit lex naturalis.
PHILOSOPHUS. — Antequam tamen legi me tuæ subjiciam, prius ad Stoicos fugio, nec me fidei assertionibus subdam, donec Stoicorum quoque improbes dogma.
THEOLOGUS. — Etiam concesso illo (quod tamen verum non est) quod dæmones, ut Platonici adstruunt, animalia essent corpore aeria, non tamen reddi potest ratio naturalis quomodo per homines loquantur, atque in nomine Christi ejiciantur. Nam, secundum omnem philosophiæ doctrinam, determinatæ formæ et actus, itemque motores, determinata requirunt passiva, videlicet determinatas materias, potentias atque mobilia. Corpus autem humanum ad rationalem animam determinatum est : non ergo esse potest dæmonis instrumentum secundum ordinem naturæ, sed dumtaxat secundum ordinem culpæ. Præterea, quum dæmon sit naturaliter superior homine, cogi non potest ab eo nisi virtute alicujus divini, per quod superior dæmone homo efficitur. Hoc autem est sanctitas mentis, quam a Christo Christiani sortiuntur, vel ipsa virtus Christi in sacramentis suis ac verbis contenta : unde in expulsione dæmonum virtus Christi ac sanctitas semper resplendet.
PHILOSOPHUS. — Secundum divinum meum Platonem et Stoicos, ordo dæmonum triplex est.1 Sunt enim quidam boni, qui catodæmones dicti sunt, et hominibus in bonis persuasores adjutoresque sunt. Sunt quoque quidam mali, cacodæmones dicti, qui malorum instigatores ac punitores consistunt. Calodæmones vero summo Deo adsistunt. Igitur secundum hanc philosophiam, inconveniens non est secundum ordinem virtutis et culpæ, dæmones in homines sic et sic imprimere.
THEOLOGUS. — Nunc Peripateticos prorsus relinquis, et Aristotelem non imitaris.
PHILOSOPHUS. — Quid enim? Nonne et Platonis philosophia famosa subtilisque est? Si ergo per eam argumenta tua evado, nullum absurdum est.
THEOLOGUS. — Fateor tibi quia in hac parte philosophia ejus mihi amplius consonat, et fidei vicinior est, quia per eam cito tibi probabo multa quæ fidei sunt, omnino facilius quam ex Peripateticorum sententiis. Nos quippe similiter triformem asserimus intellectualium substantiarum ordinem. Quarum quædam bonæ sunt, et administratorii spiritus appellantur, hominumque custodiæ deputantur in bonis;2 ceteræque sic Deo adsistunt, ut foris non exeant. Quædam autem malæ sunt, quas dæmones communiter dicimus : licet dæmon dici possit omnis intellectualis substantia, quia a δαίμων nomine Græco, quod Latine sonat intellectus, dæmon vocatur. Igitur ex hac positione tua, o Philosophe, primo constat humanas animas immortales esse, et post vitam præsentem secundum merita sua a Deo præmiari.
PHILOSOPHUS. — Hoc philosophiæ non derogat, quia et Avicenna et Epicurei id ipsum admittunt : quia et naturalem felicitatem post hanc vitam admitto. Sed per hoc mihi probare non vales fidem esse necessariam, quoniam ad naturalem finem naturalia sufficiunt media.
THEOLOGUS. — Dæmones quum pessimi sint, non insidiantur errori, nec invident falsis. Cur ergo Christianis tam incessabiliter adversantur et invident? Si Christianorum fides falsa est atque erronea, si supernaturalis felicitas non est, non egent conatu ne assequamur eamdem. Denique dæmon dæmonem non expellit, nec falsitas falsitatem.3 Ergo si lex christiana prava est atque erronea, qualiter perfecti ejus cultores tam manifeste et experimentaliter dæmonibus imperant, prævalent, eosque expellunt, et ipsorum cultum ac templa undique perimunt, et ipsos tanquam nihilum spernunt? Et hæc quidem vera esse negare non potes, quum sensui constent.
PHILOSOPHUS. — Compulisti me ante a Peripateticorum doctrina recedere; nunc vero me cogis admittere quod dæmonibus contraria sit christiana religio, et per hoc quod sancta sit, vera atque divina. Sed deprecor te, edissere mihi : nonne iniquis atque gentilibus dæmones adversantur ?
THEOLOGUS. — Utique, quatenus vel pejores fiant, vel ne ad fidem convertantur; sed bonis et sanctis multo invidiosius, itemque subtilius insidiantur. Verumtamen, non magis quam permittuntur exsequi possunt.
PHILOSOPHUS. — Pagani, et magi, ac pessimi, dæmonibus (ut dicitur) imperant, quemadmodum de Mahometo quædam leguntur; et ut asseris, sceleratissimi Christiani cum eis pacta componunt. Non ergo ex dominio super dæmones, fidei tuæ virtutem sanctitatemque efficaciter ostendisti.
THEOLOGUS. — Nos in nomine Christi et virtute fidei ejus dæmonibus dominamur; illi vero non dominantur eorum, sed primo se eis subjiciunt, sicque demum Deo justissime permittente, dæmones eis obediunt ut eos decipiant et errorem confirment. Si autem per religiosam ac puram divini nominis invocationem mali dæmonibus imperarent, recte objiceres.
PHILOSOPHUS. — Contradicere nequeo.
Footnotes
Chapter 10 of 187