Skip to the text

Articulus 16

Quod statuæ quas colunt idololatræ, animatæ non sunt.

THEOLOGUS. — Sed jam quid de statuis, o Philosophe, sentis ? Constat nempe quia hominibus præstent responsa et vocem emittant. Numquid et ipsæ animatæ censendæ sunt ?

PHILOSOPHUS. — De hoc Hermes sic ait : Quemadmodum cœlestium deorum factor est Deus, sic eorum qui in templis coluntur deorum fictor est homo, qui humana proximitate contenti sunt. Statuas, inquit, animatas dico sensu et spiritu plenas, futurorumque præscias, de somniis ac aliis multis prædicentes, hominibus imbecillitatem facientes, eosque curantes, lætitiam atque tristitiam pro meritis dantes.

THEOLOGUS. — Hanc fuisse opinionem Hermetis non ambigo, quoniam Augustinus de Civitate Dei hoc asserit. Sed estne vera positio ista ?

PHILOSOPHUS. — Quum loqui et respondere sint actus vitales, non videntur posse prodire a statuis nisi per animam, quoniam anima est principium vitæ et motus.

THEOLOGUS. — Secundum firmissimas demonstrationes Aristotelis tui, non sunt ejusdem rei duæ formæ substantiales, nec recipit aliquid novam formam substantiam, nisi priorem, si quam habuit, deserat.

PHILOSOPHUS. — Hoc universi Peripatetici docent.

THEOLOGUS. — In formatione statuæ non destruitur forma auri vel cupri, imo manet ut ante, sed fit dumtaxat mutatio secundum accidentalia atque figuram. Non ergo introducitur nova forma substantialis in eam, nec animata veraciter perhibetur.

PHILOSOPHUS. — Unde ergo causantur operationes illæ vitales ?

THEOLOGUS. — Non dubium quin a dæmonibus.

PHILOSOPHUS. — Quum dæmon sit immaterialis intellectus, nec habens organa ad vocis formationem necessaria, quomodo per statuam loqui potest ?

THEOLOGUS. — Tam angeli quam dæmones, propter subtilitatem, dignitatem atque industriam suæ naturæ, super corpora inferiora dominium habent, eaque multiformiter movent; et quod agit anima per plura, faciunt ipsi per pauciora. Verumtamen non omnino convenit eis locutio univoce, sicut et nobis. — Præterea nihil agit ultra propriam speciem, gradum et ordinem: quomodo ergo homo deum fingere potest? Imo si est homo fictor deorum, est utique dignior eis: non ergo eos colere debet. Et palam quia qui eos colunt, non eos colunt, sed dæmones, quemadmodum scriptum est:1 Quoniam omnes dii gentium dæmonia; rursusque: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum; os habent, et non loquentur.23 Non enim ipsi loquuntur, sed spiritus patris eorum qui colunt eos, id est diaboli, qui homines ita decipere propter peccata ipsorum juste a Deo permittitur. Porro, si tanta esset virtus eorum ut asserit Hermes, nunquam a Christi discipulis sic destrui potuissent atque comminui.

PHILOSOPHUS. — Volebam audire te. Sciebam equidem quia nec naturalis ratio in hac parte Hermeti consentiat, neque omnes gentiles sibi concordant.

Footnotes

  1. Ps. XCV, 5. ↩

  2. Ps. CXIII, 4, 5, sec. ↩

  3. Hebr. ↩

Chapter 17 of 187