Skip to the text

Articulus 13

Solutio rationum quas induxit Philosophus.

THEOLOGUS. — Si præinducta vere consideras, rationes tuæ, o Philosophe, non utique contra me, sed pro me militant. Nempe quum separatæ substantiæ, quas tu intelligentias, ego autem angelos nuncupo, administratorii spiritus sint :1 nos utique venerationem eis præstamus, solennizatque Ecclesia eorum memoriam; inclinamus, genua flectimus, atque devotissime eos precamur : precamur, inquam, non adoramus; veneramur, non latriæ, sed duliæ cultu, non ut ipsi nos sua virtute juvent, sed ut a summo rege omnipotenteque Deo opem nobis acquirant; appellamus eos, non deos, sed ministros; non quiescimus in laude ipsorum, sed quidquid excellentiæ sortiti sunt, primæ omnium causæ adscribimus. Enimvero argumenta tua fortia essent, si intelligentiæ inferiorum rerum creatores essent, et in eis nostra beatitudo consisteret, quemadmodum multi Peripateticorum opinati sunt. Sed quum secundum probata atque probanda, ita non sit, sed dumtaxat, secundum philosophiam, sint naturalia agentia primæ causæ supposita ac instrumentalia, divinus honor, seu latriæ cultus, ipsis nullatenus exhibendus est.

Nec dona naturalia sunt eorum beneficia, sed Dei : non enim ex eorum liberalitate procedunt, sed ex divina munificentia, eis instrumentaliter cooperantibus. Unde nec eis ingrati sumus; sed eorum cultores Deo ingratissimi sunt, a quo bona cuncta emanant, gloriam Creatoris ad creaturas perversissime retorquentes.

Porro, eatenus tam angeli quam homines nobis honorandi sunt, in quantum ad finem nostrum, qui est ipsa Dei fruitio, adjuvare nos valent. Et quoniam ob hanc causam intellectuales substantias gentiles non honoraverunt, ideo erraverunt, ponentes sibi finem in medio. Sic quippe et ministri terreni regis, ut arguis, a vulgo honorantur, in quantum ad commune bonum politicum, quod est pax, apud regem cooperantur; non autem in quantum sunt velut regis instrumenta : sic enim et in ordine ponuntur servorum. Alioqui et inanimata honoranda forent, quum eorum ministerio nobis necessaria procuremus.

Insuper, ipsa tua objectio non mihi, sed tibi resistit. Nam et si regis ministri honorandi sunt, specialis tamen honor regi debetur, quem exhibere ministris nefarium est. Nefandissimi igitur sunt qui adorationem seu latriam soli Altissimo debitam, obsequentibus creaturis impendunt. Amplius, a quo singularia eminentissimaque bona suscepimus, speciali cultu colendus est. Sed, etiam secundum Peripateticos tuos, omnes essentiales bonitates, videlicet esse, vivere, intelligere, a solo primo principio sunt per creationem, sed a causis secundis per informationem. Primo ergo principio specialis cultus, qui latria dicitur, rite tribuitur. Adhuc autem, quum latria sit perfectissimus cultus, nulli debetur nisi propter se ipsum. Quum ergo solus Deus sit essentialiter bonus, et ab eo cetera, ipse solus propter se ipsum colendus est : quod est latriæ honor. Nec debetur creaturis honor nisi alterius ordinis, qui dulia a Græcis appellatur. Præterea nullus sapiens in deum sibi eligit, qui sibi in necessitatibus suis succurrere nequit. Omnis autem creatura eo ipso quo ex nihilo est, egena est, nec sibi nec aliis sufficiens; nisi divina manutenentia conservetur, in nihilum tendens, sicut et Aristoteles et Avicenna scripserunt: quomodo ergo ipsa pro Deo colenda invocandaque est ?

PHILOSOPHUS. — Efficaciter mihi respondisti, et ostendisti quia soli vero Deo, qui nullius eget, impendenda sit latria: dummodo id quoque demonstres, quod ipse actuum humanorum providentiam curamque habeat.23 Demum et id audire desidero quid de cœlis sentias: an veraciter, secundum fidem tuam, animata sint.

Footnotes

  1. Hebr. 1,14. ↩

  2. II Mach. xiv, 35; ↩

  3. Ps. xv, 2. ↩

Chapter 14 of 187