Articulus 7
Prosecutio disputationis Theologi.
THEOLOGUS. — Ex concessis ergo a te propositum meum ostendam. Nam quum fides christiana omnem intellectum transcendat, nullo modo, si rite consideras, ad ipsius consensum mundus induci valebat, nisi per ea quæ et ipsa omnem naturalem rerum legem, virtutem et ordinem supergrediuntur, quemadmodum sunt suscitare mortuos, statio solis in cœlo, quæ non nisi ab omnipotente Deo fieri posse certum est. Intellectus quippe humanus nequaquam assentit veritati ignotæ, præsertim cui ratio naturalis contradicit, et quæ nullatenus comprehensibilis est in præsenti hac vita, nisi per proportionata inducatur argumenta: nam sicut media proportionantur fini, sic præmissæ correspondent conclusioni. Quoniam ergo Deo cooperante, et prædicationem Apostolorum confirmante sequentibus signis hujusmodi, quæ alius nullus valet efficere, fides nostra prædicata susceptaque est, palam quod vera sit atque divina.1
PHILOSOPHUS. — Unde mihi ostendis tam admiranda fecisse Apostolos, quæ, ut arbitror, fieri nequeunt ?
THEOLOGUS. — Jam concessisti quia quo doctrina est rarior et incomprehensibilior, eo fortioribus et item evidentioribus eget argumentis, ut approbetur et recipiatur. Si igitur negas hæc divina facta miracula, per quæ ad fidem mundus conversus a nobis censetur, restat ut aliud assignes quo ad fidem homines persuasi sunt.
PHILOSOPHUS. — Quum secundum præhabita, nec per violentiam, nec per eloquentiam, nec per subtilitatem naturalium rationum, nec per magicam artem, hoc factum sit, non invenio quod assignem.
THEOLOGUS. — Audi et aliud. Quando causa in suo effectu resplendet, probatur causa per effectum. Quoniam ergo mundi conversio ad tam incomprehensibilem fidem ac arduam legem te teste summe miranda sit, in ea tanquam in effectu omnia divina relucent miracula quibus conversum ad fidem asserimus mundum. Ideoque necesse non est mirabilia illa jam denuo fieri, quoniam in effectu suo videntur.
PHILOSOPHUS. — Sic esse assentio.
THEOLOGUS. — En ab exordio nascentis Ecclesiæ usque in diem præsentem, potissimum tamen annis circiter quadringentis in principio fidei, gravissimas crudelissimasque persecutiones pertulit populus christianus a tyrannis atque hæreticis (sicut infinita martyrum millia, quorum usque in præsens habentur reliquiæ, contestantur), quibus Christiani humana virtute nec resistebant, neque resistere poterant. Et nihilo minus, quo erat rabies persequentium major atque crudelior, quo plures trucidabantur inauditis suppliciis, eo ipsa fides magis invaluit, et populus fidelis vehementius crevit: donec tandem ipsum quoque Romanum imperium fidei colla submitteret. Nunc vero, quando armis hæreticis et paganis Christiani resistunt, sæpe parum proficiunt, sæpe vincuntur, sæpeque fugiunt, potissime quia in armis confidunt, nec fideliter vivunt. Quomodo igitur hoc contigit, nisi Christo protegente legem quam tradidit ?
PHILOSOPHUS. — Profer si quid amplius habes.
THEOLOGUS. — Si sapienter consideras, quicumque proprium honorem quærentes legem fallacem statuerunt, ea ad quæ homines facilius induci poterant, proponebant atque spondebant, utpote quæ intellectum non multum transcendunt, et appetitui placent, ac homini dulcia sunt, quemadmodum in ceteris legislatoribus falsis, et in Mahometo conspicimus. Non enim alta aut difficilia edocet, sed carnales voluptates admittens, atque in earumdem abundantia felicitatem summam constituens, libidini itemque luxuriæ habenas dissolvit; nec per miracula legem suam firmavit, sed per rudem ruralemque populum, quem primo decepit, armis et bellis sibi homines subdidit; et uti in suo Alcorano est scriptum, noluit Deus ut miracula faceret, sed in virtute armorum se promissum asseruit: quod utique genus signorum nec tyrannis nec latronibus deest.
PHILOSOPHUS. — Verisimile est quod nullus præsumit ea docere quæ nequit stabilire, probare atque ostendere; et si homines sibi allicere nititur, ea, ni fallor, proponit ad quæ amplius inclinantur, sic tamen ut per talia quod intendit assequi queat.
THEOLOGUS. — Quomodo igitur Christus Jesus quem colimus, tam incomprehensibilem fidem ac arduam legem, omnem intellectum excedentem, appetituique ac libertati summe difficilem, advexit, si non supernaturali virtute agnovit posse se easdem firmare, et ad eas homines introducere ?
PHILOSOPHUS. — Considerationem istam non reprobo.
THEOLOGUS. — Negare non potes quin ad martyrum confessorumque tumbas multa miracula fiant, neque in tanto honore mortuorum cadavera haberentur, si non tam celeberrimis coruscarent miraculis, mirificante Deo Sanctos suos : quia nec aliquos canonizat Ecclesia, nisi qui signis honorantur a virtute divina. Et cur quidam præ aliis tam famosissimi sunt, nisi quoniam amplioribus a Deo approbantur miraculis? Quomodo ergo vivunt ubi vivunt, si sic vivunt ubi occisi et mortui sunt? Sed hæc argumenta de præteritis loquuntur. Ecce, o Philosophe, etiam nunc quoque mirabilissima in Ecclesia fiunt, quæ si quis non credit, oculis cernere potest; et nunc usque non cessavit divina benignitas infinita agere signa.2
PHILOSOPHUS. — Duo mihi occurrunt quæ objicere possum : primo, quia ut Avicenna meus testatur, miracula in causas naturales reducuntur;3 rursus, quia ut Christus tuus fatetur, et Christiani (ut audivi) id asserunt, reprobi signa magna, imo et vera miracula facere possunt.4 Qualiter igitur per id quod malis commune est, fidem tuam adstruis ?
Footnotes
Chapter 8 of 187