Skip to the text

Articulus 11

Assertio Philosophi de diis ac deorum ordinibus.

PHILOSOPHUS. — Universi qui de Deo loquuntur, hinc divinam proprietatem accipiunt, utpote quod id quod Deus vocatur, in causalitate et providentia ceteris præeminet. Propterea ea in entibus deos asserimus, quorum est universalior causalitas atque providentia excellentior. Constat præterea, quod in his duobus principatum sortiantur cœlorum motores: primo quidem, intelligentiæ; secundo autem, animæ orbium atque stellarum. Tertio ordine, secundum Platonicos, dæmonibus adscribitur divina appellatio; et quarto, animabus eorum qui in terris adepti sunt divinitatis participationem. Quinto, quidam statuas naturalium animatas deosque putarunt; sexto, elementa, propter utilitatem ipsorum. Septimo, Trismegistus et alii quidam, opinantes Deum esse omne quod est, tanquam videlicet sit omnium formale esse atque intrinsecus actus, omnia ponebant esse Deo plena, deificata et latria veneranda. Porro Platonici ideales separatasque formas, quas universalia vocant, in primo deorum ordine fassi sunt.

Verumtamen, o Theologe, non omnes positiones has approbo, quum quædam a philosophis sufficienter destructæ sint, ut est illa de ideis Platonis, illa quoque Trismegisti: quoniam Deus utique non est esse alicujus formale, sed est purus actus, ac esse tantum in se subsistens. Elementa insuper quum inanimata sint, colenda non sunt; sed animas bonorum ac heroicorum virorum, ut Hectoris et Romuli, cum ceteris intellectualibus substantiis, inter deos reponere par est, quippe quæ ad feliciorem translatæ sunt statum. Enimvero de planetis ac cœlis ait Plato: O dii deorum! quorum pater opifexque ego. Aristoteles quoque in sua Metaphysica testatur quod corpus cœleste ratione suæ animæ est causa omnium formarum hujus mundi, et ratione sui corporis, causa omnium inferiorum corporum. Et denuo: Oportet, inquit, hunc mundum contiguum esse lationibus superiorum, ut tota ejus virtus inde gubernetur. Non immerito ergo cœli et sidera atque planetæ dii censentur, quum ab eis hic mundus regatur atque dependeat. Nam et cessante motu cœlesti, omnis mox motus cessaret, quum secundum Aristotelem, ipse sit quasi vita quædam omnium inferiorum.

Chapter 12 of 187