Skip to the text

Articulus 4

Admiratio Philosophi super inductis.

PHILOSOPHUS. — Quicumque sapientiæ amator est, non jam dumtaxat vera, sed falsa quoque cum tranquillitate sine perturbatione æquanimiter audire debet : ne dum iræ ardore aut impatientiæ passionumque fumo mens ejus obruitur, a veritatis contemplatione impediatur. Quamvis igitur ea quæ asseris plurimum mihi displiceant, et nedum incredibilia, sed et irrationabilia videantur, æquanimiter tamen ea me audire oportet, quatenus ordinatius ea discutiam atque impugnem.

THEOLOGUS. — Non miror, o Philosophe, quod sapientiæ meæ incomprehensibilis altitudo te dejicit, et ad contemptum inducit. Nempe quum ille meus divinissimus Paulus Athenas venisset, et illic discipulis tuis hanc theoriam insinuasset, Stoici ceterique philosophi obstupefacti, dixerunt : Nova quædam infers auribus nostris. Et denuo : Quid, inquiunt, vult seminiverbius iste dicere ? Novorum dæmoniorum annuntiator esse videtur.1 Verumtamen prius intellige, et sic loquamur. Sæpe equidem videtur aliquid mirabile atque spernendum, quod, rationibus ejus auditis, credibile certumque efficitur.

PHILOSOPHUS. — Ita prorsus est; sed omnibus hominum legibus sectisque transcursis, non reperio tam admirabilem legem vel sectam ut ista quam approbas. Unde et cunctis sectis incredibilior mihi facta est : propter quod ei credere levissimum reor, si non efficacissimis evidentissimisque argumentis firmetur.

THEOLOGUS. — Æquo animo esto, et veritatem lucidissime cernes.2 Testimonia namque mea credibilia facta sunt nimis, et secundum multitudinem incomprehensibilitatis eorum multiplicata sunt argumenta ipsorum. Nam quo christiana assertio incomprehensibilior est, eo divinitus multiplicius confirmata est, quemadmodum, si sustines me, auditurus mox es.

PHILOSOPHUS. — Nunc ergo absolve, si vales, rationes quibus superius probabam non esse decens, ut aliquid a Deo hominibus sola fide credendum tradatur. Dixi quippe levitatis esse, his quæ ratio non capit, assentire. Adjeci postremo, quod quum divina sapientia ordinatissima sit, nulli influit nisi prout natura sua capax exsistit, et ideo naturali legi debet homo esse contentus.

Footnotes

  1. Act. XVII, 16-20. ↩

  2. Ps. XCII, 5. ↩

Chapter 5 of 187