Articulus 17
Invectio Theologi contra Philosophum.
THEOLOGUS. — Revelatur autem ira Dei super omnem impietatem et injustitiam hominum: quia quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt; sed mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium; et coluerunt et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est Deus benedictus, et sublimis, et solus adorandus.1 Quum ergo ita sit, o Philosophe, cur illi tui præcipui, Plato et Aristoteles, deos, imo et idola coluerunt ?
PHILOSOPHUS. — Unde hoc nosti quod idola coluerunt ?
THEOLOGUS. — In Timæo multa de his Plato conscribit; tandemque illam Atheniensium olim Minervam, sapientem deam appellat. Insuper, in epistola ad Alexandrum Aristoteles: Testes, inquit, mihi sunt Jupiter et Posidon.
PHILOSOPHUS. — Si philosophorum istorum gesta plene legisses, scires utique quia ex corde idola venerati non sunt, sed quod talia aut scripserunt aut certe dixerunt, propter vulgus fecerunt. Nam et Aristoteles legitur ideo ab Athenis fugisse, quia volebat eum quidam idolorum sacerdos tanquam deorum contemptorem accusare, atque judicibus prodere.
THEOLOGUS. — Pro veritate, præsertimque pro divino honore moriendum est.
PHILOSOPHUS. — Hoc Socrates fecit.
THEOLOGUS. — Ideo ceteris rite præfertur. Placet autem mihi ista responsio. Augustinus namque meus id ipsum fatetur, quod licet in plebe philosophi idola colenda assererent, aliter tamen inter se colloquendo senserunt.
PHILOSOPHUS. — Precor te, quid de Aristotele, Platone, atque similibus sentis? Suntne ipsi damnati ?
THEOLOGUS. — Nunquam sine fide Christi, vel explicita vel implicita, adultus quis salvari valebat.2 Insuper, pura naturalia nulli unquam ad salutem sufficiunt. Naturalis igitur ratio sine supernaturali fidei ope ac lumine eis nequivit sufficere. Itaque, si sine fide erant, salvari non poterant. Præterea quidquid non est ex fide, est peccatum, secundum Apostolum, id est, quidquid fit propter finem contrarium fini quem fides constituit, peccatum est.3 Quum ergo Plato beatitudinem hominis non eam posuerit quam fides, sed neque Aristoteles, non videntur fuisse in gratia: ideoque nil meritorium peregerunt. Rursus, quod mundum ab æterno fuisse testantur, signum est quod neque de principio neque de fine humani generis veram cognitionem sortiti sunt.
PHILOSOPHUS. — Si ita est, tunc periit omnis illa philosophorum caterva: quorum tamen conversatio admodum erat virtuosa atque miranda. Unde dura mihi videtur fides, quæ tales condemnat.
THEOLOGUS. — Multi gentilium ante Christi adventum per legem naturæ et fidem futuri Salvatoris salvati sunt. Enimvero hæc universalis regula est, quia immensa divinæ bonitatis clementia nunquam hominem relinquit, si fecerit quod in se est. Si igitur philosophi illi præcipui fecerunt quod in se erat, Deus revelavit eis quod ad salutem necessarium fuit. Agnosce ergo, Philosophe, quoniam de Aristotele tuo atque Platone manifeste ait sanctissimus doctor Ecclesiæ, gloriosus Hieronymus, quod ardeant in inferno cum discipulis suis. Verumtamen, si librum illum de Morte et pomo Aristoteles edidit, tunc utique non penitus fide caruit. Porro de Platone certum est quod libros Moysis vidit et legit.
PHILOSOPHUS. — Possit ergo de eis haberi fiducia?
THEOLOGUS. — Pater omne judicium dedit Filio. Committamus ergo et nos ei istud judicium, hoc firmissime cognoscentes, quia nullum bonum est irremuneratum.4
PHILOSOPHUS. — Si alia nosti quæ christianam fidem a Deo esse corroborent, profer.
Footnotes
Chapter 18 of 187