Skip to the text

Articulus 15

Quid de animatione cœlorum ac siderum secundum catholicam fidem sentire oporteat.

THEOLOGUS. — Quum fides ambiguitatis admixtionem non sufferat, sed firmissima sit, de his quæ ad fidem pertinent dubitare non licet. Quum ergo doctor, imo et lingua Ecclesiæ, gloriosissimus Augustinus super Genesim atque in suo Enchiridio hanc quæstionem incertam habeat neque determinet, sed sub dubio deserat, constat quod ad fidem non pertinet, sive cœli animati dicantur, sive non. Nihilo minus magnus ille theologus atque præclarus philosophus, S. Thomas, super secundum Sententiarum scribit, quod secundum fidem, cœli animati non sunt : adjiciens quod idololatria hinc sumpsit originem, quod homines aliquid vivum cœlis, itemque sideribus, inesse arbitrati sunt. Verumtamen in libris suis quos postea edidit, consultius locutus est. Ait ergo in prima parte Summæ, quod sicut de animatione cœlorum inter philosophos, sic inter theologos quoque dissensio sit. Plato namque et Aristoteles cum suis cœlos animatos ponebant. Anaxagoras vero ideo ab Athenis pulsus est, quoniam dixit aliud non esse solem nisi lampadem ardentem.1 Conformiter, inter theologos Basilius et Damascenus cœlos adstruunt non esse animatos. Cujus oppositum videtur sentire Hieronymus super illud Ecclesiastæ, Lustrans universa in circuitu pergit spiritus.2 Origenes autem et Rabbi Moyses cœlos aperte animatos fatentur. Porro in Summa contra gentiles Thomas manifeste testatur nil pertinere ad fidem, quidquid horum dicatur.

PHILOSOPHUS. — Quia ergo quæstio ista

Footnotes

  1. * lapidem ↩

  2. Eccle. 1, 6. ↩

Chapter 16 of 187