Skip to the text

Articulus 14

Quod Deus providentiam habeat de actibus hominum.

THEOLOGUS. — Ecce in libro Ethicorum Aristoteles ait, quod homo contemplativus atque theoricus est amantissimus Deo. Non autem eum amaret Deus, eique justam mercedem tribueret, nisi et eum et opera ejus agnosceret. Denique, quid tam indecens tamque injustum, ut diligentem et honorantem non amare nec honorare? Quum ergo Deus benedictus, sanctissimus atque justissimus sit, ipse utique eos qui se tota mente et viribus diligunt atque coram eo sollicite ambulant, diligit et honorat, ab impiis eos secernens et dividens. Adhuc autem, quidquid in luce divinæ essentiæ splendet, Deus intelligit; quidquid autem divinam bonitatem aliquo modo participare imitarique potest, in divina natura resplendet: quoniam per hoc res creatæ in Deo sunt, quod ejus essentia est earum exemplar. Sed nil adeo vile est, quod non aliqualiter divinam bonitatem participet, quum ipsa sit omnis essentiæ et bonitatis origo. Itaque non jam dumtaxat hominum et omnium quæ eis accidere possunt, verum et universorum quomodolibet exsistentium, perfectam notitiam habet Deus. Et ne hoc mireris, Philosophe: nam infinita quæ nec sunt nec erunt, ipse simplici intelligentia cognoscit, eo quod infinita ejus bonitas infinitis modis et gradibus communicabilis sit.

PHILOSOPHUS. — Quomodo ergo peccata et mala, negationes privationesque agnoscit, in quibus nil divinæ perfectionis relucet ?

THEOLOGUS. — Qui cognoscit unum oppositorum, cognoscit et reliquum. Privatio quoque agnoscitur per oppositum habitum, et negatio per affirmationem. Deus igitur quoniam res creatas earumque bonitates ac perfectiones cognoscit, mala quoque, itemque defectus ipsarum intelligit.

PHILOSOPHUS. — Derogare mihi videtur dignitati et puritati divini intellectus, si hæc vilia atque immunda agnoscere asseratur.

THEOLOGUS. — Quum divinum esse incircumscriptibile sit, omnia utique penetrat, nec tamen ab aliquo inquinari potest. Si itaque res ipsæ divinum esse sibi præsens inquinare nequeunt, quomodo earum notitia divinæ sapientiæ lucem indignificaret aut offuscaret? Imo, quum divina sapientia simpliciter perfecta sit, restat ut ejus intuitum nil prorsus subterfugere valeat, præsertim quum Deus omnia in se ipso conspiciat æternaliter et immutabiliter. Præterea in libro de Causis dictum est, quod causa prima creat scientias. Quidquid ergo intelligentiæ in scientia continetur, in divina mente clarius patet. Porro ad divinam justitiam pertinet, ut bona agnita approbet atque remuneret, mala autem reprobet atque puniat. Deus igitur hominum providentiam atque curam habet, et ipsos discernit ac judicat.

PHILOSOPHUS. — Amplius tibi dissentire non valeo.

THEOLOGUS. — Sunt alia multa quibus idem demonstrari potest: ut quod rationalis anima a Deo immediate creata est, atque similia, quæ posterius forsan occurrent. fidem non tangit, amplius de ea disputare non convenit.

PHILOSOPHUS. — Quid sentis de animabus cœlorum ?

Chapter 15 of 187