Proœmium
DIALOGUS DISPUTATIONIS
INTER CHRISTIANUM ET SARRACENUM
CHRISTIANUS. — Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam. Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Joann. III, 16-18.
SARRACENUS. — Quid sibi vult istud exordium? quid prætendit? Quo tendit thema istud sacrilegum, in quo Deus Filium, imo et unigenitum Filium habere insinuatur, cujus contrarium in libro legis nostræ desuper misso toties affirmatur? Videris mihi esse de numero participatorum, qui deitatem summi Dei a quo nescio ejus filio asseris participari, quum deitas vera nequaquam multiplicari aut communicari pluribus possit.
CHRISTIANUS. — A Domino nostro Jesu Christo Christianus vocatus sum: quo nomine utinam dignus sim. Et participator ac particeps esse desidero omnium timentium Deum, et custodientium mandata ejus.1 Non autem sum participator eo modo quo tu putas et mihi improperas. Non enim veram deitatem multiplicabilem, participabilem seu substantialiter diversis communicabilem adstruo, nec duos aut plures credo aut pono veros Deos, sed unum dumtaxat verum, omnipotentem adorandumque Deum. Porro in libro legis tuæ, videlicet Alcorano, negari scio quod Deus Filium habeat; sed quod asseris librum illum desuper missum, quem constat inspirante diabolo a perfidissimis impiissimisque hominibus esse confictum, nullus credat fidelium.
SARRACENUS. — Legislatorem nostrum, prophetam ac nuntium Dei Mahometum, affirmas a diabolo inspiratum, et perfidum, imo perfidissimum impiissimumque fuisse?
CHRISTIANUS. — Mahometum, et magistrum ejus Sergium, hæreticum Nestorianum, falsissimum monachum, perfidissimos sceleratissimosque fuisse et æternaliter atque intolerabilissime esse damnatos non ambigo. Et absit ut prodigiosissimus ille innumerabilium signifer falsitatum Mahomet credatur fuisse Dei propheta aut nuntius ejus, quum in toto Alcorano suo sit extreme contrarius quamplurimis novi ac veteris Testamenti scripturis, imo sibi ipsi passim atque multoties contrarius inveniatur.
SARRACENUS. — Ut video, vehementer distamus et discrepamus ab invicem: et quamvis ego in libro legis vestræ, id est in Evangelio, multa contineri erronea sentiam, non tamen ob hoc legislatorem vestrum Christum, Mariæ filium, damno, reprobo aut blasphemo; sed tu irrefrenata audacia frontositateque libera illum ita vituperas et condemnas, quem pene media aut tertia pars mundi in tanto habet honore, qui et totis viribus idololatriam exstirpavit, atque ad unius veri Dei cultum homines convocavit.
CHRISTIANUS. — Quamvis jam magna valde sit secta Sarracenorum, nondum tamen tam copiose diffusa est per orbem terrarum sicut diu multisque annis olim fuit plebs christiana, quæ, heu, heu! exigentibus suis sceleribus multis et magnis, a Mahometo, Dei flagello, et satellitibus ejus ac posteris, graviter est oppressa, vastata et minorata. Et quod ego de Mahometo affirmo et judico, universitas populi asserit christiani. Sic et olim tempore veteris Testamenti, filii Israel legem veram a vero Deo sortiti, propter immanissima scelera sua ab Assyriis, Philistæis, Chaldæis ac aliis incredulis gentibus crudelissimis multoties vastabantur. Itaque non irrefrenata audacia frontositateve libera, sed zelo fidei, sanctæ veritatis amore, mentis constantia, de Mahometo tuo sic loquor et sentio.
SARRACENUS. — Et cur tibi sic displicet legifer noster, aut eum in tantum abhorres, quum ipse de Christo, legislatore vestro, frequenter tam reverenter loquitur, et quemadmodum Alcoranum suum testatur sibi divinitus datum ac missum, sic Evangelium contestatur Christo, Mariæ filio, missum a Deo?
CHRISTIANUS. — Discrepantia inter Christianos et Sarracenos magna est vehementer; et sicut principes nostri ac vestri cum exercitibus suis contra se invicem præliantur armis et gladiis, sic ego et tu disputationis hujus conflictum assumpsimus, quatenus veritas innotescat et falsitas deprehendatur. Ut ergo fructuosus sit labor hujus conflictus, procedendum est ordinate; et per articulos vestra distinguamus motiva, patienter quoque atque benevole audiamus nos mutuo.
SARRACENUS. — Plane sic placet. Et nunc in primis expone cur tam extreme et maxime legislatorem nostrum detestaris ac aspernaris.
DIALOGUS DISPUTATIONIS
INTER CHRISTIANUM ET SARRACENUM
DE LEGE CHRISTI ET CONTRA PERFIDIAM NEQUISSIMI MAHOMETI¹
Footnotes
-
Ps. cxviii, 63. ↩
Chapter 1 of 19