Articulus 19
De argumentis, fundamentis, rationibus et stabilitionibus fidei christianæ.
CHRISTIANUS. — Docet nos divina Scriptura, et consonat naturalis ratio ac moralis doctrina, quod non sit credendum omni spiritui;1 et item, quod qui cito credit, levis sit corde.2 Facilitas namque credendi parit multa magnaque mala. Ideo docet Scriptura ut probemus spiritus an ex Deo sint. Et plane, quo incomprehensibiliora, supernaturaliora et secretiora sunt quæ proponuntur credenda, eo efficaciora debent esse argumenta per quæ et propter quæ illis adhibenda est fides. Hinc Christus docens et asserens se esse Filium Dei et Christum in lege Moysis ac Prophetis promissum, non exegit a nobis ut solis ac nudis verbis ipsius crederemus, sed variis modis probavit se vera docere: primo, per opera miraculosa quæ egit. De quibus dixit: Opera quæ dedit mihi Pater, ipsa testimonium perhibent de me;3 et rursus: Si mihi (inquit) non creditis, operibus credite;45 itemque: Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. De quibus denuo est testatus: Si opera non fecissem in illis (id est inter Judæos) quæ nullus alius fecit, peccatum non haberent.6 Unde et ipsi adversarii Christi, infideles Judæi, stimulante invidia, loquebantur: Quid facimus, quia hic homo signa multa facit?7
Id ergo in primis te scire oportet, quod sicut homines universi unius sunt speciei, ita ad eamdem beatitudinem seu ad eumdem ultimum finem ordinati sunt et creati. Hæc autem beatitudo et omnium salus, non est fœda, immunda et brutalis voluptas quam in Alcorano Mahon turpissimus repromisit in paradiso terrestri habendam; sed est clara et immediata visio Deitatis fruitiva, ineffabiliter deliciosa atque plenarie contentativa et quietativa desiderii omnis mentis creatæ, in paradiso cœlesti æternaliter possidenda: quam in89101112
Evangelio Christus docuit et spopondit, et ejus Evangelistæ atque Apostoli prædicaverunt. Quemadmodum autem totum genus humanum ad hanc beatitudinem et ad eumdem finem ultimatum salvificum est creatum, sic omnium fidelium electorum opus est esse eamdem fidem, qua credant Deum esse omnium creatorem, judicem ac remuneratorem. Et fuit hæc fides ab exordio mundi in cunctis electis : quæ tamen per temporum processus et successiones crevit, et paulatim magis explicita fuit : imo a mundi principio in majoribus, sapientioribus seu illuminatioribus et sanctioribus fuit magis explicita, illustrata et plena.
Insuper, quia beatitudine tanta privatum fuit genus humanum propter primorum transgressionem parentum, ut dictum est, atque per Christum ad eamdem beatitudinem fuerat reparandum ac reducendum; ideo a mundi principio necessarium fuit habere fidem Christi futuri, explicite aut saltem implicite. Et quia hæc fides est de invisibilibus, supernaturalibus et incomprehensibilibus rebus, per naturales non potuit rationes probari; sed primo manifestata est hominibus per revelationes divinas, per angelicas allocutiones, per apparitiones supernas : in primis quidem sanctis Patriarchis atque Prophetis qui fuerunt a sæculo et a mundi principio usque ad Moysen; deinde plenius revelata est Moysi ac Prophetis veteris Testamenti, et per Patriarchas ac Prophetas manifestata est fidelibus ceteris. Præterea, ut sciremus talia divinitus esse revelata viris præcipuis, attestatus est Deus omnipotens verbis, doctrinis, vaticiniis et prædicationibus eorumdem per diversa, copiosa et præclara miracula, tanquam per supernaturalia testimonia et argumenta divina, quæ sunt tanquam sigilla Dei scripturis et verbis Sanctorum appensa, per quæ Deus approbavit et confirmavit scripta et verba sanctorum suorum, qui a sæculo fuerunt, Patriarcharum ac Prophetarum.
Itaque fides ista vocatur catholica et communis, quia generaliter convenit et inhæsit cunctis electis a principio orbis, et tempore evangelicæ legis fuit per totum mundum prædicata, diffusa, recepta. Habuit quoque a principio mundi pro sua confirmatione miracula.
Nempe in Abel justo sacrificante Deo apparuit signum, quoniam venit ignis desursum, sacrificia ejus consumens. Nam ubi translatio nostra habet, Respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus, alia habet translatio :13 Inflammavit Dominus super Abel et munera ejus. Deinde, quum impius Cain occidisset innocentem Abel, apparuit Deus Cain, increpavitque eum, et posuit signum in eo. Postea transtulit sanctum Enoch in paradisum terrestrem, quatenus circa finem mundi inde egrediens, Antichristo resistat.141516 Quumque temporibus Noe recessissent communiter homines ab hac fide ut formata et a conversatione fideli, corruentes usque in turpissima atque gravissima scelera, induxit justus metuendusque Deus toti mundo generale diluvium, perpaucis in arca servatis.17
Porro post diluvium, sanctis patribus, Noe, Sem, Abraham, Isaac, Jacob, et aliis multis frequenter et gratiose apparuit Deus, ac mirabilia fecit.18 Tandem per Moysen in Ægypto multa et magna fecit prodigia, per quæ plebem suam Israeliticam de Ægyptiorum servitute durissima liberavit, Ægyptios devastavit, et deos eorum impotentes ac vanos ostendit.19 Consequenter per Moysen legem contulit filiis Israel in monte Sinai, non sine multis et magnis signis, prodigiis atque miraculis.20 Et quamvis miracula facta per Moysen satis ostenderunt legem Mosaicam esse divinitus datam, nihilo minus postea per Josue aliosque judices, Prophetas et Patriarchas, durante lege Moysis, quamplurima fecit gloriosa miracula, etiam majora quam per Moysen erant facta. Orante enim et quasi jubente Josue sancto, sol et luna steterunt in medio cœli immobiles spatio diei unius.21 Similiter Isaia Dominum invocante, sol retrocessit spatio decem horarum, et prolongata fuit dies illa per horas viginti, ut communior expositio tenet.22 Denique, quam potentes et gloriosi fuerint in miraculis Elias et Eliseus, liber Regum describit.23
Et breviter, usque ad Christi adventum habuit populus Judæorum, sub lege Mosaica tunc currente, certis temporibus sanctos Prophetas ac Dei amicos, et signa atque miracula. Unde gloriantes cantabant : Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri annuntiaverunt nobis. Et fuit populus ille multis donis ac privilegiis divinitus adornatus, et præ cunctis hominibus multipliciter sublimatus.24 Porro a tempore illo quo Christus crevit et illi populo prædicavit, nullum habuerunt de plebe sua facientem miracula, nisi ipsummet Dominum Jesum Christum et ejus discipulos. Quem quum crucifixissent, et ejus Apostolos atque discipulos ceteros abjecissent, ablata sunt eis universa supernaturalia beneficia Dei et privilegia consueta, gratia prophetiæ, efficacia miraculorum : imo et tunc privati sunt templo et urbe cultus divini, et usque in hodiernum diem per mundum dispersi sunt, capti, oppressi, et cunctis hominibus miserabiliores effecti. Omnis quoque excellentia illa vaticiniorum, miraculorum, privilegiorum et divinorum charismatum, discipulis Christi copiosissime est collata, et per ipsos ad populum in Christum credentem translata.
Istud ergo, loquendo in genere, est primum argumentum fidei christianæ, secundum quod est attestatio miraculorum etiam soli Deo possibilium. Nam et Christo in cruce pendente, facta est miraculosissima supernaturalissimaque eclipsis tempore oppositionis, luna tunc plena : quæ supra naturam varians suum cursum, venit ab oriente, et se soli opposuit, eodemque die de vespere rursus ex opposito stetit solis in oriente.
SARRACENUS. — Ista pro maxima parte mihi etiam ex Alcorano patescunt, utpote, quod Deus olim locutus est sanctis Prophetis et Patriarchis, et per eos, præsertim per Moysen, multa fecit miracula; quod item Christus et ejus Apostoli miracula peregerunt, et quod Judæi abjecti sunt, quoniam Christum renuerunt suscipere. Sed putasne aliarum quoque legum, sectarum et religionum cultores fecisse miracula ?
CHRISTIANUS. — Non, loquendo præsertim de veris et soli Deo possibilibus miraculis : quamvis aliqui Sarraceni fabulentur lunam a Mahon fuisse divisam, et denuo integratam, quod stultum est credere. Nec dicere potes legis tuæ cultores egisse proprie dicta miracula. Antichristus quoque in veritate non faciet miracula proprie sumpta, videlicet totam naturæ creatæ transcendentia facultatem.
SARRACENUS. — Disputationem tuam prosequere.
CHRISTIANUS. — Quamvis ea quæ per se ipsum operatus est Christus, vere sufficiant ad evangelicæ legis ac fidei sanctæ probationem, tamen ex ejus miraculis et doctrinis pauci Judæorum fuerunt conversi; et qui ex illis erant conversi, paulo post Christo capto et crucifixo, ita fuerunt turbati, territi et dejecti, quod a sua fide pariter corruerunt, nec Christum confiteri, nec coram Judæis apparere audebant, quousque Christus post suam resurrectionem ipsis frequenter et evidenter apparuit, atque in eorum præsentia conscendit in cœlum, sanctique angeli eis visibiliter apparebant ac loquebantur.25 Sicque quinquagesimo die post suam resurrectionem Christus in signo visibili misit et infudit gloriosis Apostolis, aliisque quibusdam qui erant cum eis, Spiritum Sanctum : qui repente corda ipsorum divini amoris ardore vehementissime inflammavit omnique virtute implevit, totius quoque sacræ Scripturæ notitiam abundantissimam inspiravit eisdem, et omnium linguarum scientiam contulit eis, gratiam etiam prophetiæ efficaciamque signorum : ita quod beatissimi illi Apostoli desuper confirmati, uncti, succensi, subito pariter eruperunt de suo conclavi, et absque omni formidine prædicaverunt Judæis ferventissime atque firmissime Jesum esse regem Messiam in lege promissum; sicque omnium gentium linguis loquendo atque miraculis coruscando, converterunt multa millia Judæorum. Istud posset dici secundum christianæ fidei argumentum: quod tamen sub prædicto primo continetur. Et quamvis in veteri lege multi Sancti egerunt miracula, tamen in evangelica lege innumerabiliter plures multo plura et majora miracula, signa, prodigia perpetrarunt, prout sacræ atque authenticæ contestantur historiæ.
Secundum christianæ fidei argumentum magnum et evidens, est quod ea quæ in evangelica credimus lege, scimus a sanctis Prophetis ac Patriarchis in lege naturæ, et maxime in lege Mosaica, ante tot tempora esse prænuntiata, descripta et præsignata. Nempe de Christi adventu, incarnatione et nativitate ex Virgine gloriosa, Moyses, David in Psalmis, Salomon in Canticis, Isaias in multis capitulis, Jeremias, Zacharias, Aggæus, copiose et clare prophetaverunt.26 De loco quoque nativitatis Christi prænuntiavit Michæas. De certo autem tempore sui adventus vaticinatus est Daniel.27 De ejus passione Isaias, David, Jeremias, Osee et alii sunt locuti. Sed et de vera deitate Christi præfati Prophetæ clarissime conscripserunt. Quæ omnia eruditis in lege et Prophetis certissime constant, atque in aliis tractatibus sunt probata.
Tertium fidei argumentum, est ista tam diuturna et finalis derelictio Judæorum:28 qui olim erant peculiaris et carissimus populus Dei; et quando per idololatriam ac aliis modis tempore veteris Testamenti graviter peccaverunt, consueverunt castigari a Deo per gentes idololatras, quarum potestati tradebantur interdum per octo annos, interdum sex annis, quandoque per annos decem et octo aut viginti, tandem per annos quadraginta. Quumque peccassent gravissime, tempore Jeremiæ prophetæ et ante, per idolorum culturam, per Prophetarum et justorum persecutionem atque occisionem, per adulteria transgressionemque legis in multis, in auguriis, sortilegiis, divinationibus et magicis artibus, traditi sunt hostibus suis, translati et capti per annos septuaginta: inter quos tamen missi sunt eis multi sancti Prophetæ ad consolandum instruendumque eos, qui et liberationem eorum futuram determinate prænuntiaverunt. Sed postquam Christus ab eis occisus est, et ejus discipuli ab ipsis oppressi et pulsi sunt, nec pœnitere aut credere voluerunt, traditi sunt manibus Romanorum, et crudelissime devastati, occisi, venundati, capti, et per mundum dispersi usque in præsens plus quam per annos mille trecentos; nec interim habuerunt Prophetas, neque miracula, nec templum, nec regem, nec sacerdotium, nec propriam terram. Et omnia hæc de eorum infidelitate, derelictione, desolatione, captivitate, obstinatione, miseriis, a Prophetis scimus esse prædicta. Omnia quoque derelictionis et acceptationis Dei circa homines signa, cuncta dona, privilegia, charismata, miracula eis olim concessa, ad populum christianum copiosissime sunt translata.
SARRACENUS. — Grande et evidens est istud argumentum, et consonum Alcorano, in quo duobus in capitulis fertur Judæos a Deo relictos, quoniam Jesum, Mariæ filium, pro Christo recipere renuerunt.
CHRISTIANUS. — Ex hujus quoque intuitu argumenti conversi sunt sæpe plurimi Judæorum, et quidam eorum quotidie convertuntur. Nisi enim jam multo enormioribus essent involuti sceleribus quam antea unquam, non tam diu ac maxime essent relicti, præsertim quum nec interim coluerint idola, et die ac nocte clament ad Deum pro consolatione.
SARRACENUS. — Quæ restant prosequere.
CHRISTIANUS. — Omni miraculo per Christum et ejus discipulos facto, majus miraculum exstat totius mundi conversio ad tam arduissimam evangelicam legem et incomprehensibilem fidem, sine violentia et præliis, sine eloquentia calliditatibusque humanis ac magicis artibus, per prædicationes et signa paucorum Christi discipulorum. Quamvis enim jam plurima et maxima regna a fide Christi corruerunt, præsertim per violentiam Sarracenorum, ut Asia, Africa, Ægyptus, terra promissionis, Chaldæa et regna Persarum atque Judæorum, Palæstina, Syria, multaque alia; tamen hæc regna multis annis fuerunt christianæ religionis cultu ornata.
Iterum aliud christianæ fidei argumentum, est quod ab exordio prædicationis evangelicæ legis plebs christiana habuit persecutiones et impugnationes acerrimas valdeque multas, ab imperatoribus, regibus et tyrannis, ab hæreticis, a philosophis et Judæis; et tamen inter hæc omnia christiana religio magis excrevit atque prævaluit, non nisi virtute divina et per præclara miracula. Sæpissime namque in unius martyris occisione tot et tanta fiebant prodigia, quod viginti, triginta aut quadraginta millia incredulorum convertebantur. Postea vero, propter assidua atque enormia Christianorum peccata, permissi sunt Sarraceni et alii fidelibus prævalere.
Insuper aliud sanctæ fidei argumentum, est perfectio evangelicæ legis, et sanctitas vitæ quam Christus in Evangelio docuit. Perfectionem namque et sanctitatem constituit in ferventi, pura et plena Deitatis dilectione. Dedit quoque consilia aptissima perveniendi ad talem Dei dilectionem, docendo ut omnia illa vitentur ac deserantur quæ impeditiva sunt spiritualis profectus et incrementi divini amoris, videlicet, temporales divitiæ, carnales deliciæ, mundani honores, propriæ voluntatis libertas, impatientia, ira, rancor, invidia, torpor, otium, negligentia, gula. Et breviter, exemplo et verbis edocuit proprium et privatum amorem exstinguere, Deumque toto diligere corde et se ipsum pure in Deo: ita ut illa omnia amplectamur et acceptemus quæ nobis accommoda sunt ad placendum Altissimo, ad proficiendum in caritate et gratia ejus omnique virtute, ad delendum nostra peccata et ad satisfaciendum pro eis, atque ad conformandum nos pro posse suæ sanctissimæ passioni: sicque in omni adversitate, tribulatione, injuria, paupertate castigationeque corporis gloriemur; in omni correptione, correctione, aspernatione, derisione, velut in omnibus divitiis gratulemur et Omnipotenti regratiemur; odientes nos diligamus; persequentibus benefaciamus, nec malum reddamus pro malo, sed potius in bono mala vincamus; nostra bonitate, caritate, pietate, humilitate, patientia, mansuetudine, beneficentia, aliorum malitiam, invidiam, crudelitatem, superbiam, impatientiam, iracundiam, injuriam, superemus et exstirpare conemur.
Et ecce qui ista perfecte egerunt, fulgent miraculis et exaudiuntur copiose a Deo, atque charismatibus Spiritus Sancti replentur. Et quanto prætacta excellentius impleverunt, tanto præclariora fecerunt prodigia, non solum in vita sua et morte, sed etiam post mortem; et qui eorum imploraverunt suffragia, cœlitus exaudiebantur. Tales ostendit Deus esse suos amicos carissimos, ad ipsorum postulationes faciens prodigia, signa et magna nimis innumerabilia miracula. Ipsis rogantibus, immutavit motum cœlestium corporum, mortuos suscitavit quamplurimos, et a nativitate cæcos, claudos, surdos, mutos, fecit videntes, ambulantes, audientes, loquentes; leprosos quoque et aliis incurabilibus ægritudinibus laborantes curavit.
Non docuit Christus, ut Mahon in Alcorano, ut fideles reddant malum pro malo, et easdem injurias, molestias, læsiones inferant aliis, quas patiuntur ab illis. Nec eos qui ita se ulciscuntur, mirificat Deus per divina miracula, sicut nec in lege Mahon tales unquam miracula patraverunt.
Postremo, etsi ea quæ credimus, seorsum accepta, valde sint incomprehensibilia et miranda, imo interdum irrationabilia videantur; tamen quum omnia comportantur ac invicem comparantur, atque cum suis argumentis et rationibus assumuntur, tunc plane inveniuntur pulcherrimam habere connexionem, et rationabilissima esse ac mutuo sapientissime consonare.
SARRACENUS.29 — Laboriosæ tuæ disputationi, amorosæ informationi ac seriosissimæ diligentiæ præcordiales gratias ago, o Christiane, quoniam ad complectendum evangelicam legem christianamque fidem per omnia præinducta me promptum fecisti. Video equidem Alcoranum a scripturis evangelicæ ac Mosaicæ legis penitus discordare.
CHRISTIANUS. — Nunc ergo, o Sarracene, imo potius Christiane, nunc pariter gratias referamus Omnipotenti, qui de tenebris te vocavit in admirabile lumen suum. Qui de lumine fidei ad lucem beatificæ visionis nos simul dignetur perducere, ad laudem et gloriam nominis sui, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
FINIS DIALOGI DISPUTATIONIS INTER CHRISTIANUM ET SARRACENUM.
Footnotes
-
Eccl. III. ↩
-
Eccli. XIX, 4. ↩
-
Joann. V, 36. ↩
-
Eccl. iii, 37. ↩
-
Eccl. X. 28. ↩
-
Eccl. IV. ↩
-
Eccl. XI. 67. ↩
-
Eccl. XI, 47. ↩
-
Eccl. XV, 24. ↩
-
Eccl. X, 37. ↩
-
Ibid. X, 38. ↩
-
I Joann. IV, 1. ↩
-
Gen. IV, 4. ↩
-
Eccl. XLIV, 16. ↩
-
Eccl. V, 24; ↩
-
Gen. iv, 8-15. ↩
-
Gen. VI, VII. ↩
-
Gen. VIII, 15 et seq. ↩
-
Exod. VII et seq. ↩
-
Exod. XIX et seq. ↩
-
Josue X, 12, 13. ↩
-
IV Reg. XX, 11. ↩
-
III Reg. xvii et seq. ↩
-
Ps. lxxvii, 2. ↩
-
Act l. 3d seq. ↩
-
Vich. v, 2. ↩
-
Par. ix, 24-7. ↩
-
f. p. 252 C s. 311 C s. 410 C et L. XVIII, 471 A et XXXIII, 401 C et s. ↩
-
I Petr. II, ↩
Chapter 19 of 19