Skip to the text

Articulus 17

Quod Christus una persona exsistens, sit verus Deus et verus homo.

CHRISTIANUS. — Ea quæ fidei sunt, rationem transcendunt, nec naturali ratione queunt demonstrative probari; sed per supernaturalia argumenta, præsertim per divina et soli Deo possibilia probantur miracula, et ex revelatione superna innotuerunt. Quod autem Christus sit Deus et homo, prædixerunt Prophetæ et prædicaverunt Apostoli, et ipse Christus proprio ore testatus est.

SARRACENUS. — Si ergo Christus est homo, ergo habet esse creatum: imo si est particularis singularisque homo seu individuum speciei humanæ, ergo habet esse creatum suppositale seu personale, quum esse sit suppositorum. Si quoque est Deus, habet esse personale increatum. Ergo in eo sunt duo hypostatica seu personalia esse: ergo non est quid unum simpliciter, nec una persona, sed duæ.

CHRISTIANUS. — In Christo natura humana assumpta est ad esse hypostaticum increatum Verbi æterni seu unigeniti Filii Dei: idcirco non est in eo nisi unum esse personale et una persona.

SARRACENUS. — Ex immediata conjunctione animæ rationalis et corporis constituitur mox persona humana. Si ergo in Christo conjuncta sunt sibi invicem immediate atque formaliter corpus et anima, sequitur quod sit persona humana in esse suppositali humano et creato subsistens.

CHRISTIANUS. — Verum est quod ex conjunctione immediata intrinseca animæ et corporis resultat persona, dum corpus et anima sibi ipsis seu suæ naturæ et ordini relinquuntur, atque quod suum est agere permittuntur, nec mox ad aliquid altius assumuntur. Porro in Christo, eodem momento quo anima ejus fuit creata suoque corpori copulata, utrumque simul assumptum fuit a Verbo æterno et suppositatum in esse Verbi hypostatico increato, nec unquam habuit propriæ speciei personalitatem.

SARRACENUS. — Quid ergo constitutum est ex conjunctione animæ et corporis Christi?

CHRISTIANUS. — Vera et perfecta humanitas seu natura humana. Magisque proprie dicitur Deus assumpsisse naturam humanam seu humanitatem quam hominem: quoniam homo dicitur res habens humanitatem; Deus autem non assumpsit rem aut personam habentem humanitatem, sed ipsam humanitatem.

SARRACENUS. — Unde ergo Christus vocatur homo? Apparet namque quod diceretur Deus et humanitas, non Deus et homo.

CHRISTIANUS. — Dicitur homo ab humanitate assumpta ad esse personale Verbi æterni, sicut et tu diceris homo a tua humanitate in proprio et creato esse personali suppositata.

SARRACENUS. — Agere præsupponit esse. Si ergo Christus habet actiones naturales humanas naturæ humanæ, oportet quod habeat esse actualis exsistentiæ humanæ naturæ. Tale autem esse, est esse personale humanum creatum: ergo habet hujusmodi esse.

CHRISTIANUS. — Verum est quod agere præsupponit esse actuale, quia et agere et pati proprie est suppositorum; naturaliter quoque ita in omnibus est, quod agere præsupponit in agendo actuale esse propriæ speciei ac ordinis sui. Nihilo minus supernaturaliter per omnipotentiam Dei fieri potest, atque in Christo est factum, quod operari non prærequirit esse personale ordinis ac generis sui, sed sufficit esse altioris naturæ et subsistentia increata.

SARRACENUS. — Mira sunt ista et difficilia ad credendum, imo incomprehensibilia intellectu. Et nonne Christus vere natus est ex femina matre?

CHRISTIANUS. — Imo plane ex Maria, mundissima ac sanctissima virgine, sicut in Alcorano quoque legisti.

SARRACENUS. — Genitum a generante suscipit esse substantiale. Generatio enim est productio rei in esse substantiali et exsistentia actuali, quemadmodum alteratio est acquisitio alicujus esse accidentalis. Christus ergo ex matre habet esse personale humanum.

CHRISTIANUS. — Nosti quod pater seu mater dicatur, qui aut quæ de sua substantia producit simile sibi in specie. Ad rationem ergo generationis filiationisque sufficit quod genitum a generante naturam accipiat generantis. Sicque Christus est homo ex substantia matris temporaliter natus et humanam carnem sortitus.

SARRACENUS. — Si Christus verus Deus est, et ex virgine natus, ergo Deus ex virgine esse sumpsit et esse incepit, atque mutationem incurrit.

CHRISTIANUS. — Jam dixi, quod ad rationem generationis sufficiat naturam ex generante accipere. Quum itaque Verbum æternum ex Virgine benedicta humanam carnem assumpserit, vere ex ea genitum perhibetur. Nec tamen mutatum est, quoniam sicut ab æterno decrevit, in tempore humanam naturam assumpsit et suo personali esse increato univit, nulla mutatione facta in deitate, sed in assumpta humanitate. Non enim Verbum æternum unitum est humanitati ut pars aut quid commixtum, inclusum aut circumscriptum in ea; sed assumpsit illam ad se, et suum esse hypostaticum incommutabile permanens communicavit eidem, suppositando ipsam in illo.

SARRACENUS. — Ex duobus entibus in actu non fit simpliciter unum.

CHRISTIANUS. — Ex duobus exsistentibus in actu personalis actualisque exsistentiæ, non fit per generationem una persona : humanitas autem Christi nunquam fuit exsistens in esse propriæ personalitatis.

SARRACENUS. — Assertio ista enormiter derogat excellentiæ veri Dei, videlicet quod ipse sit natus ex muliere, et infans effectus, passus ac mortuus.

CHRISTIANUS. — Assertio fidei hujus maxime congruit infinitæ bonitati, pietati liberalitatique Dei, imo et ardentissimo ejus amori ad genus humanum : quia, ut patuit, bonum communicativum est sui. Idcirco in hoc potissime commendatur et declaratur infinita bonitas Verbi æterni, quod suum esse hypostaticum ac divinum tam plene et immediate communicavit naturæ humanæ. In hoc quoque præclarissime innotescit infinita pietas Dei, quod perdito generi humano tam gratiosissime dignatus est subvenire, et ipsum personaliter visitare, ejusque infirmitates et indetrahibiles defectus subire, assumere et tolerare pro curatione et salvatione illius. Denique, quum caritas sit vis unitiva, nonne in hoc evidentissime declaratur ineffabilis caritas Dei ad genus humanum, quod humanam naturam suæ deitati hypostatica unione, qua major ac vicinior esse nequivit, conjunxit? Verum, si diceremus passionem, mutationem, mortem et infirmitates humanas cecidisse in ipsam deitatem, recte assereres nos divinæ majestatis derogare honori. Sed quum fateamur in Christo sic sibi invicem esse unitas deitatem et humanitatem, ut fiat in Christo communicatio idiomatum, id est, quod divina adscribuntur homini humanaque Deo, utraque natura in sua puritate et integritate ac proprietate inconfusa inviolataque permanente, nullatenus divinæ excellentiæ derogamus.

SARRACENUS. — Non decuit majestatem veri Dei taliter copulari fragili humanitati, tamque extreme et infinite distantia in unam convenire naturam.

CHRISTIANUS. — O si scires atque perpenderes qualis fuit humanitas quam assumpsit Unigenitus Dei, dum eam assumpsit !

SARRACENUS. — Nonne similis nostræ humanitati in specie specialissima ?

CHRISTIANUS. — Similem utique in essentialibus, in accidentalibus vero ineffabiliter pulchriorem assumpsit ac digniorem, utpote omni plenitudine gratiæ ac virtutum ornatam, omni sapientia, scientia atque prudentia decoratam, cunctis beatitudinibus, donis et fructibus adimpletam, imo et beatifica Deitatis visione ac fruitione præclarissime sublimatam. Eodem quippe momento quo creata est anima Christi suoque corpori infusa ac juncta, repleta est tota capacitas ejus gratia gratum faciente et donis gratiæ gratis datæ, omni virtute infusa perfectioni animæ ejus non derogante, omni sapientia atque scientia, omni dono Spiritus Sancti et fructibus spiritus ac beatitudinibus: imo et tam clare ac profundissime cœpit Deitatem per speciem contemplari ut nunc contemplatur eamdem, cum tanta jucunditate et eminentia sicut a mente creata conspici potest. Sicque humanitas illa fuit inæstimabiliter pulchrior, dignior atque divinior omni angelico spiritu, omni Cherubim et Seraphim.

SARRACENUS. — Nimis vehementer extollis Christum.

CHRISTIANUS. — Non plus quam sacra docet Scriptura, et innumerabilia protestantur miracula, ac revelatum est desuper.

SARRACENUS. — Quid necesse fuit Deum sic hominem fieri?

CHRISTIANUS. — Nulla necessitas ad hoc compulit Deum; nec fuit necessarium necessitate absoluta, sed conditionata, et congruentissimum fuit sic fieri pro generis redemptione humani.

SARRACENUS. — Unde et cur et quomodo salvatum est genus humanum per Christum?

CHRISTIANUS.1 — Docet nos sacra Scriptura, quod et partim in Alcorano legisti, quemadmodum primi nostri parentes in paradiso transgressi sunt Dei præceptum, atque ob hoc inde ejecti, cum omni posteritate privati gratia, felicitate et gloria ad quas conditi erant.

SARRACENUS. — Quibus?

CHRISTIANUS. — Conditi erant in originali justitia ad obtinendum felicitatem æternam cum angelis sanctis in cœlis, id est claram et immediatam ac fruitivam visionem divinæ essentiæ in se ipsa per speciem.

SARRACENUS. — Dato quod sic esset, quomodo propter transgressionem primorum parentum tota eorum posteritas privata est tanto bono? Numquid trangressio illorum juste imputatur his qui tunc non erant, nec eam poterant devitare? Aut qua Dei æquitate pœna infligitur eis qui illi transgressioni nunquam consenserunt occasionemve præbuerunt? Nonne peccatum in tantum est voluntarium, quod peccatum non esset nisi voluntarium esset?

CHRISTIANUS. — Si rex aut princeps terrenus conferret militi suo bonum feudale aut castrum, hoc pacto quod si miles ille domino suo permaneret fidelis, gratus atque obediens, bonum illud maneret tam ei quam posteris ejus, si vero inobediens fieret et hostibus domini sui consentiens, privaretur hoc dono sibi gratis collato, tam ipse quam ejus posteritas: si itaque miles ille fieret suo domino infidelis, rebellis, ingratus, nonne tam ipse quam sua posteritas juste privaretur hujuscemodi bono?

SARRACENUS. — Utique: præsertim quia hoc bonum fuit ei gratis exhibitum, nec aliunde ex debito justitiæ debebatur posteris ejus.

CHRISTIANUS. — Sic dico et ego, quod originalis justitia, gratia gratificans et beatitudo æterna, erant et sunt supernaturalia dona primis parentibus gratis data aut promissa, nec aliunde debebantur ex debito justitiæ ipsis aut posteritati ipsorum: idcirco propter primorum transgressionem parentum, justo Dei judicio privati erant cum sobole sua donis prætactis, atque damnationi, id est carentiæ beatificæ visionis, addicti aut juste addicendi, nisi pietas subvenisset divina. Sed quæro, anne putes filios juste posse privari etiam hereditariis bonis quæ ipsis jure debentur, pro suorum excessu parentum?

SARRACENUS. — Apud diversos diversa sunt jura positiva, et pro crimine læsæ majestatis tale quid agitur juste apud quamplures. Præterea, dato quod transgressio illa originalis sic imputetur et puniatur in posteris, cur ob hoc oportuit Deum incarnari, ut tangere incepisti?

CHRISTIANUS. — Quemadmodum propter primi parentis transgressionem damnatus fuit ille cum posteris suis modo jam tacto, sic totum genus humanum indiguit salvatore, cujus virtute ac meritis ad pristinam sui Creatoris gratiam reduceretur et ad originalis justitiæ conformitatem, amissam quoque recuperaret felicitatem.

SARRACENUS. — Non potuerunt primi parentes se ipsos ac posteros suos Deo reconciliare pœnitendo, sicut se et suos perdiderant transgrediendo ?

CHRISTIANUS. — Nequaquam. Etenim ante eorum transgressionem, fuit in eis originalis justitia non solum ut in determinatis personis, sed etiam ut in primis principiis totius humanæ propaginis; et fuit in eis naturæ integritas, erant quoque Creatori suo multum accepti: sicque habere valebant actionem transeuntem in omnem eorum posteritatem. Privati vero excellentiis tantis, et corrupti ac Deo abominabiles facti, nequibant sibi ac suæ posteritati recuperare quod perdiderunt: imo hoc fuit ineffabilis misericordia Creatoris, quod eos non condemnavit totaliter, nec occidit mox ut transgressi fuerunt. Necessarius ergo fuit humano generi communis salvator, ad totius naturæ reparationem idoneus, cujus actio, virtus et meritum transirent ac diffunderentur in totum genus humanum.

SARRACENUS. — Hoc concesso, cur oportuit ut Deus exsisteret? Nonne homo aliquis sanctus et innocens, aut angelus gloriosus, ad hæc exstitit dignus et aptus ?

CHRISTIANUS. — Si ad carneam illam felicitatem quæ in Alcorano promittitur, creatum esset genus humanum, potuisset forsan per aliquam puram creaturam redimi et salvari; sed quia ad supernaturalem beatitudinem conditum fuit, quæ beatitudo est bonum quodammodo infinitum, in quantum est immediata et clara infiniti boni fruitio, non erat pura creatura idonea tantam felicitatem promereri ac recuperare toti generi humano. Denique natura (ut nosti) in infinitum quodammodo communicabilis exstat: ideo ipsam naturam humanam et omnem sobolem personamque ejus Creatori reconciliari, excessit puræ creaturæ facultatem, virtutem et gradum. Peccatum quoque, quum sit offensio Dei majestatis totius immensæ, est enormitatis quodammodo infinitæ: idcirco totius humani generis crimina tollere, puræ non congruit naturæ. Itaque ob has et alias varias rationes Deus factus est homo, Dei et hominum mediator: qui secundum quod homo, potuit satisfacere ac mereri, atque ex unita deitate habuit dignitatem et efficaciam promerendi ac satisfaciendi immensam.

SARRACENUS. — Si Christus totum humanum genus redemit, cur non omnes salvantur ?

CHRISTIANUS. — Meritum Christi est generalis medicina curativa et salvativa generis humani; talem vero medicinam necesse est applicari his qui curari et salvari debent per eam.

SARRACENUS. — Qualiter et per quæ fit applicatio illa ?

CHRISTIANUS. — Per fidem catholicam et sacramenta Ecclesiæ, præsertim per caritatem, per quam homines Christo proprie incorporantur, et tanquam membra suo capiti salubriter connectuntur.

SARRACENUS. — Secundum hæc nemo posset salvari nisi per evangelicam legem christianamque fidem.

CHRISTIANUS. — Verissime conclusisti, præsertim pro tempore Evangelii divulgati: imo ab exordio mundi nemo potuit obtinere salutem, nisi per fidem Christi explicitam aut saltem implicitam.

SARRACENUS. — Nimis arctas viam salutis, nimis quoque legem tuam extollis.

CHRISTIANUS. — Non plus quam utriusque Testamenti docent scripturæ.

SARRACENUS. — Quo merito Christi et qualiter merito illo redemptum est genus humanum ?

CHRISTIANUS. — Tota conversatio Christi in sæculo isto, fuit meritoria nobis: potissime tamen merito suæ passionis et mortis quam pro nobis sustinuit, nos redemit.

SARRACENUS. — Occisio Christi potius fuisset offensiva Omnipotentis quam placativa ipsius: velut si quis interficiat filium regis, rex gravius quam ante erit indignans.

CHRISTIANUS. — Occisio Christi ex parte occidentium fuit gravissimum scelus, pro quo infelices Judæi usque in præsens pro maxima parte sunt derelicti. Verum ex parte patientis, in quantum videlicet Christus, Dei Unigenitus, ex ardentissima caritate, summa obedientia, incomparabili patientia et perfectissimo zelo justitiæ, amarissimam et ignominiosissimam crucis mortem pro nostra salute sustinuit, et eam ad nostram reconciliationem, satisfactionem et beatitudinem ordinavit, sic passio, mors et occisio Christi passiva, fuit et est humani generis redemptio, salus et vita.

SARRACENUS. — Unde seu a qua re redemit Christus genus humanum?

CHRISTIANUS. — A jugo et potestate diaboli, a reatu originalis peccati, a damnatione inferni, a servitute iniquitatis et corruptionis.

SARRACENUS. — Non mirum si fatigeris in respondendo, quum et ego jam fatigatus sim in quærendo. Idcirco, si placet, paululum respiremus, quatenus interim confortatus, conferam tecum de sacrificio evangelicæ legis, hoc est de Sacramento altaris, quod adoratis: in qua re totus pene mundus Christianos deridet et maxime delirare existimat, utpote universi Sarraceni, Judæi, Tartari, et aliarum sectarum cultores qui ritum norunt sacramenti et sacrificii hujus.

CHRISTIANUS. — Fiat ut concepisti.

Footnotes

  1. Gen. III. ↩

Chapter 17 of 19