Articulus 4
Responsio Sarraceni ad hæc quæsita.
SARRACENUS. — Non est parvum legem mutare, neque debet quis de facili a lege patrum suorum recedere. Ideo, quamvis pro nunc non videam quin satis probaveris scripturas evangelicæ legis non esse corruptas neque infectas, non tamen absolute concedo eas sic esse intelligendas sicut vos Christiani, qui vultis Catholici appellari, intelligitis eas. Nam Nestoriani et Ariani concesserunt eas non esse corruptas: non tamen admiserunt deitatem veram esse in Christo, nec trinitatem personarum in Deo; sed Scripturas ipsas prout verius æstimabant exposuerunt.
CHRISTIANUS. — Quod asseris nullum de facili debere a lege sua ac patrum suorum recedere, fateor verum, præsertim si de justa et divinitus data intelligatur, quia et Salomon ait:1 Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ, ut addatur gratia capiti tuo. Si autem intelligatur de lege erronea, adhuc potest hoc aliquo modo verificari: non quod bonum sit legi erroneæ adhærere, sed ne quis occasione dimittendi pristinam legem, quamvis non bonam, inducatur ad dimittendum faciliter etiam legem salubrem.
Denique, quamvis præfati hæretici multique alii exposuerunt scripturas evangelicæ legis salvis suis erroribus, tamen expositiones eorum sunt evidenter extortæ, et reprobantur facillime: imo Deitas adoranda eas destruxit ac reprobavit, mirificando et sublimando expositores catholicos Hieronymum, Augustinum, Ambrosium, Gregorium, Bedam ac alios, per multa præclara miracula; similiter secutores eorum: per quæ attestatus est Deus doctrinis expositionibusque ipsorum. Taliter autem nunquam mirificavit quemquam hæreticorum, nec per miracula approbavit doctrinam ipsorum: imo potius quosdam eorum plagavit horrende, quemadmodum Arium cum suis fautoribus pergentem ad Alexandrinæ urbis ecclesiam, ut inde ejiceret sanctum episcopum atque in episcopatus culmen intruderet semetipsum: cui supervenit repente dirus internorum viscerum dolor; et secedens ad requisita naturæ, una cum suis stercoribus effudit propria intestina, sicque infelicissime exspiravit.
SARRACENUS. — Tale quid a casu accidere potuit.
CHRISTIANUS. — Si circumstantiæ facti considerentur, ultro apparebit fuisse divinæ justitiæ. Sed dico insuper : quamvis scripturæ evangelicæ legis a prætactis hæreticis aliquo modo poterant exponi salvis eorum erroribus, hoc tamen non juvat te : quia si fateris scripturam legis evangelicæ non esse corruptam, apertissime cogeris confiteri quod Christus sit passus, et item quod sit unigenitus Filius Dei, quodque non liceat circumcidi, atque oporteat baptizari in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ex quibus clarissime sequitur falsitas Alcorani, in quo passio Christi negatur, et affirmatur quod Christus non sit Filius Dei.
SARRACENUS. — Ne hæc confiteri compellar, præmisi quod non sit de facili a lege propria ac patrum propriorum recedendum. Quamvis etenim nunc non occurrat mihi responsio ad argumenta quibus probasti scripturam evangelicæ legis non esse corruptam, postea tamen forsan occurret, aut aliquis sapientium legis nostræ poterit respondere. — Præterea, quamvis in hac parte qua competenter persuasum est a te, scripturam legis tuæ non esse corruptam, aliquo modo ad Christianismum incliner; aliunde tamen tanta motiva me retrahunt, quod nisi ad ea satisfeceris mihi, non acquiescam.
CHRISTIANUS. — Quæ sint illa motiva, satis conjicio. Sunt enim (ni fallor) argumenta quæ habes contra fidem superexcellentissimæ Trinitatis deitatisque Christi ac Sacramenti altaris : quæ argumenta velut insolubilia reputas, propter quæ etiam Judæi non modice retrahuntur a susceptione fidei christianæ.
SARRACENUS. — Ita ut loqueris res se habet.
CHRISTIANUS. — Ut ergo ad dissolvenda hujusmodi argumenta celerius veniamus, ad duo interrogata responde : et primo, an et scripturas legis Mosaicæ putas infectas?
SARRACENUS. — Legem et scripturam Moysis librosque Prophetarum dicimus a falsitate esse immunes, secundum quod primo desuper revelati sunt ac dati; sed quoniam in scripturis illis plurima continentur evidenter contraria Alcorano, fatemur et eas esse infectas.
CHRISTIANUS. — Eisdem rationibus quibus jam declaravi scripturas evangelicæ legis non esse falsificatas aut infectas, valeo demonstrare nec illas scripturas esse corruptas, saltem eo modo quo tu dicere habes.2
SARRACENUS. — Satis perpendo eisdem rationibus id posse probari.
CHRISTIANUS. — Non solum eisdem, sed et aliis plurimis argumentis.
SARRACENUS. — Audire hæc cupio.
CHRISTIANUS. — A tempore quo Apostoli prædicare cœperunt Evangelium Christi, fuit inter Christianos atque Judæos grandis dissensio, et honori ac gloriæ Christi ac Christianorum et evangelicæ legis maxime inviderunt Judæi increduli, et omni modo eis possibili restiterunt Christo ac fidei christianæ. Christus autem et Apostoli scripturas veteris Testamenti frequenter allegaverunt; nec tamen ob falsificationem talium allegationum præsumpserunt Judæi scripturas suas corrumpere aut mutare, saltem eo modo ut tu dicere habes, utpote multa addendo aut subtrahendo, quamvis interdum in aliqua dictione aut syllaba mutasse aliquid convincantur. Constat ergo, quod nec alia occasione talem fecerunt suæ corruptionem scripturæ, præsertim quum et in Deuteronomio hoc prohibuerit eis Moyses, dicens : Non adjicietis ad verbum quod ego præcipio vobis, nec auferetis ex eo.3 Sic et Joannes apostolus ac evangelista in fine suæ ait Apocalypsis: Si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super eum plagas scriptas in libro isto, et auferet partem ejus de libro vitæ.4 Hinc scias certissime assertionem illam de corruptione Scripturarum esse falsissimam.
Et si quis scripturam veteris Testamenti sic corrupisset, nequaquam Christiani et Judæi tam discordes ab invicem, in scriptura illa sic concordarent. Et si corruptio illa facta fuisset ante adventum Christi et prædicationem ipsius atque Apostolorum, hoc Christum et ejus Apostolos minime latuisset; nec ipsi hoc abscondissent, sed manifestassent credentibus. Porro, si postea facta fuisset illa corruptio, Christus et Apostoli ac Evangelistæ non allegassent scripturam illam tam consonanter ad textum scripturæ illius qui nunc usque habetur. Et breviter, hæc tua assertio universis Christianis et Judæis, imo Christo et ejus Apostolis ac Evangelistis contrariatur, nec aliquid apparentiæ habet. Insuper, libri veteris Testamenti diversis temporibus a diversis hominibus sunt translati, et omnes illæ translationes concordant ad invicem in his in quibus scriptum Alcorani discordat a scripturis illis veteris Testamenti.
SARRACENUS. — Satis probabiliter persuades propositum.
CHRISTIANUS. — Certissimum nobis est, quod Mahomet in Alcorano scripturas novi ac veteris Testamenti per vanas, fabulosas, fatuas et mendosas narrationes corrumpit, contaminat et depravat. Ideo conscius sibi suæ malitiæ infinitæ, confinxit Judæos quosdam ac aliquos Christianos ita fecisse, utpote Scripturas corrupisse, quemadmodum fecit ipse. Ideo nunc responde quid de scripto sentias Alcorani, an et ipsum putes infectum. Non enim potes negare quin multa absurda, ridiculosa et stulta contineantur ibidem.
SARRACENUS. — Sapientes aliqui legis nostræ dixerunt talia ab adversariis veritatis Alcorano esse inserta et addita.
CHRISTIANUS. — Est apud nos libellus disputationis cujusdam habitæ inter quemdam Christianum clarissimum et quemdam Sarracenum, qui ambo non diu post Mahometum fuisse videntur: in quo libello de frequenti mutatione, corruptione et laceratione Alcorani multa dicuntur. Quum ergo scriptura legis tuæ toties sit corrupta, ut fertur, nequaquam credendum est quod Deus legem illam pro hominum salute donaverit. Si enim eam dedisset, conservasset utique eam a tali corruptione immunem, quatenus per eam homines salvarentur: alioqui inaniter eam dedisset, prout hoc præcedenti articulo plenius est probatum.
SARRACENUS. — Per omnia in duobus istis articulis introducta, competenter probasti assertionem nostram de infectione scripturarum evangelicæ legis ac veteris Testamenti apparentiam parvam aut nullam habere: tamen (si placet) tange aliqua in Alcorano contenta, quæ tibi ridiculosa, absurda et stulta videntur.
ARTICULUS V.
De quibusdam ridiculosis, absurdis, fatuis et mendosis narrationibus in Alcorano contentis.
CHRISTIANUS. — Capitulo Alcorani tricesimo sexto refertur: Salomon cum suis exercitibus tum dæmonum, tum hominum, tum avium ipsum glorificantium, ad locum formicarum pervenit. Quarum una persuadente ceteris ingressum, ne a Salomone ac suis conculcarentur, Salomon subrisit, dicens: Tu, Deus, da mihi ut de beneficiis tuis digne tibi gratias agam. Deinde avium exercitu adspecto, upupa, quam non reperit, ubi lateret quæsivit: Ei (inquiens) malum mortemve inferam, nisi aliquos mihi rumores retulerit. Itaque upupa paulisper immorata, veniens ait: Ego de Saba veniens, rumorem tibi veracem apporto. Est namque ibi mulier omnibus imperans et abundans, solem cum sua gente adorans. Respondit Salomon: Ad dicti tui probationem, hanc meam chartam fer illis, et redi, ut quid acturi sint, nobis innotescat. Deinde fabulam istam capitulum istud prolixe prosequitur; et omnino reor indignum eam plenius tractare. Hoc tamen adjicio, quod additur ibi : Regina illa (videlicet Saba) jussa egredi pavimentum domus Salomonis, putans hoc aquam esse, vestes suas levavit et crura detexit ut transvadaret. Quæ omnia sunt contra Scripturam ac rationem.
Alibi dicit, quod Moyse ascendente montem Sinai, mons ipse in pulverem comminutus est, et quod Moyses cecidit quasi mortuus, et curatus clamavit : O Deus, ego sum primus credentium in te.
Insuper, in capitulis in quibus aliqua vera ex scripturis novi ac veteris recitat Testamenti, multa fabulosa et falsa admiscet. Describens equidem Christi nativitatem ex Virgine vicesimo octavo Alcorani capitulo, inter cetera ait : Illa (puta Maria) imprægnata, cum eo (hoc est cum puero concepto) in locum remotum aufugit. Tandem menstruo partum præcedente distillante, quum juxta palmam consisteret, dixit : Utinam morti oblivionique succubuissem (hoc est, utinam mortua essem oblivionique tradita) antequam hoc mihi contigisset. Christus autem subtus egressus est; ipsamque consolans : Ne timeas, inquit ; ego enim hic tecum assideo. Deinceps Deus eam allocutus, injunxit ut palmam excuteret, atque de ejus fructibus decidentibus vesceretur ac roboraretur. Eam deinceps afferentem puerum mediocriter increpabant, dicendo : O Maria, quum nullus parentum tuorum malus exstiterit, cur rem tam malam perpetrasti? Illa vero puerum ostendens, ut eum inde convenirent signis innuebat. Quibus qualiter infantulum sciscitarentur quærentibus, infantulus prius erupit in vocem, dicens : Ego sum Dei minister, qui mihi librum tribuens, me prophetam constituit. Hoc est de Christo, Mariæ filio, verbum verax. Hæc ibi. — Ad quæ dico, quod totum istud est omni impietate atque sacrilega falsitate repletum. Et cur tu, vitiosissime ac infelicissime Mahon, Evangelium commendasti, qui ubique Evangelio contradicis ? Dicimus ergo, quod sicut electissima Virgo Christum sine libidine et carnali delectatione concepit, sic absque dolore, verecundia et mœrore, imo cum dulcissimo gaudio spirituali, peperit eum. Falsum est quoque quod Mahon ait, Virginem gloriosam cum puero concepto in locum aufugisse remotum : imo, sciens se salvo virginitatis signaculo Dei Filium supernaturaliter concepisse, securissima fuit. Mendosum est item quod peperit juxta palmam, sed (ut sanctus recitat Lucas evangelista) in diversorio peperit Christum in medio noctis, exsistens in contemplatione altissima. Rursus falsissimum est quod sordidissimus Mahon affirmat, virgineum illum partum præcessisse menstrui stillationem :5 imo, sicut ex purissimis Virginis sanctæ sanguinibus formatum est corpus Christi, sic et cetera in ejus partu fuerunt mundissima, atque omnipotenti Dei virtute in instanti natus est Christus de inviolata, integerrima Virgine : quæ pariendo non fuit debilitata nec contristata, idcirco nec refecta fructu palmæ pro sua confortatione, nec consolata a filio suo pro suæ tristitiæ expulsione. Nec verum est quod Mariam cum puero venientem aliqui tanquam peccatricem seu fornicatricem aut adulteram reprehendebant, quum scirent eam virum habere, de quo eam concepisse putabant. Aliæ etiam falsitates in prætactis Mahon verbis contentæ sunt : ut quod Maria innuebat quærentibus se, quatenus puerum interrogarent, et quod puer illis respondit.
Insuper, Mahon recitans Christum mortuos suscitasse, ac alia superius tacta fecisse miracula, mox adjungit mendacium, dicens eum ex luto formasse similitudines avium, illisque insufflasse, ita quod animatæ mox avolaverunt.6
SARRACENUS. — Ultimum istud de avium productione, non videtur Christi potentiæ derogasse.
CHRISTIANUS. — Sapientiæ Christi derogasset talia curiosa, inutilia aut superflua facere.
SARRACENUS. — Recitatio illa de formicis et upupa, potuit ab æmulis veritatis inseri Alcorano. Porro quæ de generatione Christi asseruisti, satis concordare videntur evangelicæ narrationi, qua Virgo dicitur Christum divinitus sine carnali libidine concepisse.
CHRISTIANUS. — Jam tibi monstrabo qualiter Mahon etiam scripturas veteris Testamenti per fabulosas narrationes corrumpat, et non minus contradicat scripturis veteris Testamenti quam evangelicæ legis : imo, quod in uno Alcorani capitulo ponat et asserat plus quam viginti quatuor mendacia scripturis veteris Testamenti contraria.
Footnotes
Chapter 5 of 19