Articulus 7
De injustitia et impietate quarumdam legum Mahometi.
CHRISTIANUS. — Tertio Alcorani capitulo datur lex de uxorum repudio, ita ut liceat maritis suas repudiare uxores et eas rursus recipere usque ad tertiam vicem, sic ut quaternarium numerum non excedant in repudiando et recipiendo. O quam scelerata et impia est lex ista! Nec est lex, sed turpissima fæx, et innumerabilium incitamentum atque occasio vitiorum. Nempe, quum viri ac juvenes sint ad opera carnis proclives, si quis viderit puellam sibi placentem, pulchram, amabilem, finget se cum ea velle conjugium fixum contrahere et perseveraturum cum illa, quum tamen intendat eam repudiare quum fuerit satiatus amplexibus ejus: sicque, quum defloraverit ac aliis aspernabilem fecerit eam, abjiciet ipsam, quod est maxime injuriosum. — Insuper, juxta hanc fæcem, conjugium non erit nisi prætentatio quædam atque probatio feminarum, ipsis feminis præcipue periculosa, quum communiter viri proni fiant suas abjicere conjuges, si id possint. — Amplius, matrimonium etiam de lege naturæ ordinatur ad convenientem prolis educationem ac informationem in moribus, et ad ejus provisionem et correptionem: ad quæ omnia valde necessarium est ut parentes simul permaneant, non ad libitum separentur. — Præterea, per matrimonium contrahentes sibi invicem dant sui corporis potestatem simpliciter, non ad tempus determinatum, sed usque ad terminum vitæ ipsorum. Tradere enim alteri potestatem proprii corporis ad tempus, meretricabile esse videtur. — Talis quoque libertas repudiandi uxorem, est inimicitiæ et infidelitatis occasio. Quum enim uxor ignoret an repudiabitur, secrete providebit sibi de bonis mariti pro posse; et quando repudiabitur, tam ipsa quam ejus propinqui indignabuntur, hostesque fient viro repudianti. — Iterum, repudiandi facultas, tam in viro quam in femina concupiscentiam nutrit et auget, ad cujus refrenationem ordinatur connubium. Etenim concupiscentia quo per plura vagatur aut vagari permittitur, eo irrefrenatior et immoderatior redditur, et semper recentia quærit objecta.
O quam longe est hæc Mahometi traditio ab evangelica Christi doctrina, quam frequenter Mahon commendat, quamvis in isto multisque aliis contradicat eidem! Interrogatus etenim Christus a Pharisæis, an licet homini uxorem suam dimittere quacumque ex causa, respondit:1 Non legistis quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam creavit eos, et dixit, Propter hoc dimittet homo patrem suum et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una?2 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Hinc et sapientes gentilium asseruerunt indivisibilitatem esse de ratione conjugii.
SARRACENUS. — Cur legem hujus repudii ita condemnas, quam Deus in lege Moysis approbasse monstratur, jubens scribi libellum repudii? Qui et per Malachiam prophetam locutus est:3 Quum odio habueris uxorem, dimitte eam.4
CHRISTIANUS. — Ad hæc Dominus et Salvator respondet, quod Deus per Moysen uxorum repudiationem non licentiavit, nec jussit ut licitam, sed permisit propter Judæorum duritiam, ad vitandum enormius malum:5 quia Judæi crudeles ac duri, proni erant uxores suas, dum oderant eas, occidere. Unde, quum per Malachiam dixisset Deus verba quæ allegasti, volens ostendere quo sensu protulerit verba illa, adjecit: Operiet autem iniquitas vestimentum ejus. Sic quoque permisit Judæis ad usuram accommodare extraneis: et tamen nec tu ob hoc usuram commendas.
SARRACENUS. — Ex inseparabilitate matrimonii multa mala et interdum prolificationi ac proli contraria assequuntur, ut si uxor fiat leprosa: tunc enim non pariet nisi prolem radicaliter lepra infectam; et si sit turpis, odiosa seu leprosa, nec possit repudiari, erit adulteriorum occasio suo marito. Denique, quædam mulieres sunt steriles, ex quibus vir nunquam prolificaret: imo quædam feminæ a quibusdam viris nequeunt imprægnari, quæ tamen ab aliis viris nonnullis poterunt fecundari; et idem tenendum est de viris, quod scilicet aliquas poterunt imprægnare, non alias. Similiter, quædam feminæ fluxum menstruorum irrestringibilem patiuntur.6 Ergo in casibus istis inseparabilitas matrimonii in exitum verget deteriorem.
CHRISTIANUS. — Non dubium quin matrimonio annexa sint multa mala pœnalia, quæ ob matrimonii fidem Deus jussit æquanimiter tolerari. Hinc de conjugatis dixit apostolus Paulus: Tribulationem carnis habebunt hujusmodi.7 Denique leges principaliter ac directe intendunt bonum communitatis, non personæ. Quamvis ergo inseparabilitas connubii impediat prolificationem aut prolis sanitatem in aliquo casu et certis personis, expedit tamen ad bonum prolis simpliciter atque communiter.
SARRACENUS. — Ergo in hujusmodi saltem casibus esset dispensandum in lege communi.
CHRISTIANUS. — Origo et mater dispensationis est vera necessitas evidensque utilitas. Ex tali autem dispensatione sequerentur inconvenientia multa. Nam et mulieribus absque earum culpis possunt accidere lepra, deformitas, consimilesque defectus et incurabiles morbi: et tunc amplius indigent maritorum ope atque solatiis; et si tunc repudiarentur, sine suis demeritis affligerentur ac punirentur.
SARRACENUS. — Gravis est inseparabilitas ista.
CHRISTIANUS. — Quid mirum si tibi gravis videatur, quum et Apostoli audita primum a Christo ista inseparabilitate, locuti sint, Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere?8 Verum per auxilia gratiæ ac pietatis divinæ faciliter tolerantur quæ aliunde intolerabilia reputantur.
SARRACENUS. — Specialiter gravis est inseparabilitas ista, si non licet viro habere uxorem nisi unam dumtaxat tempore uno.
CHRISTIANUS. — In hoc quoque sceleratissime vos decepit vester legislator, imo deceptor et legum destructor, quod tantam uxorum pluralitatem unicuique viro concessit, prout hoc sequenti articulo tibi clarius probabo.
Footnotes
Chapter 7 of 19