Articulus 14
Disputatio Sarraceni contra fidem trinitatis personarum in simplici Deo.
SARRACENUS. — (1) Quidquid convenit Deo et quidquid est in eo, est utique perfectio, imo perfectio infinita.1 Si ergo in Deo est trinitas personarum, aut personæ illæ in cunctis conveniunt, et ita non erunt distinctæ ab invicem; aut in aliquo distinguuntur ac differunt, et sic perfectio unius deerit alteri, nec ulla earum erit absolute simpliciterque perfecta, imo unicuique deerit infinita perfectio. Ex isto probaverunt philosophi, quod impossibile sit esse plura absolute perfecta, pluresve veros Deos. Ex eodem motivo possem plura argumenta formare. Nam paterna fecunditas et habere Filium verum Deum, aut est perfectio, aut non: si non est perfectio, non convenit Deo, cui nihil convenit nisi infinita perfectio. Si est perfectio, aut convenit Filio atque Spiritui Sancto, aut non: si convenit eis, ergo tam Filius quam Spiritus Sanctus habent Filium verum Deum; si non convenit eis, ergo nulli eorum convenit omnis perfectio, sicque neuter ipsorum est verus Deus. Præterea, esse naturalem et unigenitum Filium Dei, aut est perfectio, aut non: si sic, ergo Pater non est verus Deus, cui non convenit esse unigenitum ac naturalem Filium Dei; si non, ergo non convenit alicui divinæ personæ quod sit verus Deus.
(2) Insuper, si Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Deus, aut sunt unus Deus genere, aut specie, aut numero: si genere aut specie, ergo sunt tres Dii, sicut tria supposita speciei humanæ sunt tres homines; si unus Deus numero, ergo sunt una persona: nam unus seu unum numero, in intellectuali natura vocatur persona.
(3) Amplius, divina essentia est actus purus, et esse separatum, simplicissimum, in se ipso subsistens, idcirco ex se et per se maxime individuum: ergo est persona, quum persona sit rationalis seu intellectualis naturæ individua subsistentia. Si ergo quælibet divina persona est divina essentia, quælibet earum est una eademque persona, et omnes tres sunt una persona.
(4) At vero, omne ens est substantia vel accidens. Tres ergo personæ vel distinguuntur personaliter per aliquid exsistens de genere substantiæ, et ita erunt tres Dii; vel per aliquid de genere accidentis: quod non convenit Deo.
(5) Adhuc autem, ea quæ sunt eadem uni tertio singulari, sunt eadem inter se: alioqui unum et idem esset plura. Si ergo tres personæ sunt una essentia singularis, non distinguuntur ab invicem personaliter.
(6) Iterum, nullum subsistens et singulare seu persona, potest pluribus communicari personis: ergo divina essentia per se subsistens, communicari non potest Filio atque Spiritui Sancto.
(7) Præterea, quidquid habet esse suum ab alio, si sibi ipsi relinquatur, est nihil et deficit, estque dependens et indigens. Si ergo Filius generatur a Patre, et Spiritus Sanctus profluit ab utroque, tam Filius quam Spiritus Sanctus sunt indigentes ex se ac dependentes a Patre, et si sibi ipsis relinquerentur, esse desinerent. Hæc autem Deo vero non congruunt.
(8) Adhuc autem, quod esse sortitur ab alio, de se nihil est, et in eo non esse præcedit esse secundum ordinem originis: et quod tale est, non potest verus Deus censeri, sed creatura.
(9) Amplius, nobilius et perfectius est habere et esse aliquid a se ipso quam ab alio. Si ergo esse divinum aut deitas convenit Patri a se ipso, id est non ab alio, Filio autem a Patre, et Spiritui Sancto ab utroque, erit Pater perfectior Filio et Spiritu Sancto: ergo nec Filius, nec Spiritus Sanctus est absolute et summe perfectus. Neuter ergo eorum est verus Deus.
(10) Insuper, Filius est res genita et producta; divina autem essentia non est genita neque producta: non sunt ergo idem.
(11) Præterea, in omni productione et generatione, natura producentis, quæ est principium operationis, ad minus secundum prioritatem originis prior est re producta aut genita. Sicque in generatione divina, ipsa divina essentia prior est Filio, imo et generatione, estque ingenita et non producta: non ergo potest idem esse cum persona producta, genita seu spirata.
(12) Postremo, quum tres personæ dicantur in essentia penitus convenire, si in aliquo distinguuntur, hoc oportebit additum esse essentiæ et aliud esse ab ea.
Footnotes
-
art. III, IV. ↩
Chapter 14 of 19