Articulus 9
De vitiosissima libidinositate et malitiositate Mahometi.
CHRISTIANUS. — Quintodecimo Alcorani capitulo legifer tuus ait : Quis deterior quam Deo mendacium imponens, vel se missum fuisse a Deo mendaciter perhibens ? Quum igitur sit probatum tot et tanta mendacia divinis Scripturis contraria in Alcoran contineri, quæ Mahon asserit sibi divinitus revelata, sicque se mendaciter dixerit esse Dei nuntium ac prophetam, atque tam innumerabilia deceperit millia hominum ; constat quod nullus sit eo deterior.
SARRACENUS. — Quamvis ad quædam eorum quæ objecisti, formaliter respondere nequivi, attamen, si recolis, dixi quosdam sapientium legis nostræ ad ea forsitan posse dare responsa, aut certe me ipsum tempore suo.
CHRISTIANUS. — Et quid dices ad id quod nunc tibi objicio ? Ecce tricesimo octavo Alcorani capitulo introducit Mahon Deum altissimum sibi dicentem : O propheta, mulieres omnes quibus donanda dederis, omnes tuæ manui per emptionem subditas, et amitæ tuæ materteræque filiarumque filias, omnes item bonas mulieres tibi gratis succumbere cupientes, licitas tibi constituo; hocque tibi soli permittitur. Has a te remove, illas adjunge, pro libitu tuo ; nec pro prius abjectis, nisi dilexeris eas, molesteris : illæ namque tuo voto parere debent. Quid tibi videtur de ista concessione ?
SARRACENUS. — Deus, qui omni lege superior est, dispensare potest in legibus a se datis, et uni præ altero privilegia dare.
CHRISTIANUS. — Cur putas privilegium illud cognoscendi consanguineas et affines aliorumque conjuges, atque quascumque puellas ac mulieres quibus donanda donaverit, Mahometo concessum ?
SARRACENUS. — Ut suscitaret et generaret ex illis viros virtutum ac Dei prophetas.
CHRISTIANUS. — Cur Abrahæ et Moysi ac sanctioribus Mahometo non est privilegium illud concessum ? Denique Scriptura apertissime docet et experientia pandit, electos et bonos generari ex malis et reprobis, et econtra, imo optimos et electissimos ex pravissimis, et vice versa : sicut piissimus Ezechias ex impiissimo Achaz est genitus, virtuosissimus quoque Josias ex sceleratissimo Amon.1
SARRACENUS. — Deus omnipotens in diversis hominibus diversimode secundum suum beneplacitum operatur, nec possumus quorumlibet operum ejus exponere rationem.
CHRISTIANUS. — Et nonne satis multæ feminæ erant in urbe et terra ac regno Mahometi, ex quibus potuit generare ? Quid ergo necesse erat ut contra legem et consuetudinem, contra honestatem et exemplaritatem, propinquas et aliis maritatas accederet ? Denique, quum Mahon tuus instar tauri lubricissimus fuerit, atque (ut ipsemet fassus est) tantum potuerit cum mulieribus agere ut alii viri quadraginta ad coitum fortes : unde credetur quod istud fuerit sibi revelatum a Deo, et non quod nequitiose ac libidinose confinxerit istud ? Nec enim per miracula hoc probavit, nec per Scripturas, neque per rationem : imo scripturis novi ac veteris Testamenti istud omnino contrariatur, et omni rationi repugnat, legique naturali, qua jubemur facere proximis prout nobis fieri cupimus ;234 fuit quoque speciem mali habens, scandalizativumque pusillorum, ac causa incertitudinis prolis et exheredationis. Præterea, si omnia rite pensentur, oritur violenta suspicio quod non amor virtutis, sed furor libidinis, incitaverit eum ad confingendum quod tale privilegium sibi esset collatum. Quemadmodum namque jam tactum est, ad coeundum instar tauri fortissimus et lubricissimus fuit; habuitque quindecim uxores legitimas, duas etiam concubinas: et tamen his omnibus non contentus, dixit sibi incestus et adulteria licita esse. Libido enim quo amplius relaxatur et per plura vagatur, eo plus irritatur et inflammatur, nec contentatur. Unde et ipsemet Mahon concupiscentiis se pandens subditum, ait in Alcorano: Nocturnos coitus cum mulieribus permittit nobis Deus, sciens nobis hujus rei abstinentiam tum difficilem, tum impossibilem esse.
Insuper, voluptatibus istis obscenis, porcinis, caninis, homo ille vaccinus sic fuit victus, inebriatus et furens, quod etiam beatitudinem hominum in eis constituit, prout de hoc infra plenius tangam. Porro ad verum Dei Prophetam, ad legislatorem divinum et virum heroicum spectat divinorum contemplationi insistere, exercitiis spiritualibus inhærere, concupiscentiis dominari, carnalia aspernari, exemplarem consistere, et propria documenta implere. A contemplationibus autem occupationibusque divinis et exercitiis spiritualibus, virtuosis, internis, potissime impedit tam irrefrenata commixtio mulierum et immoderatissimus venereorum usus.
SARRACENUS. — Multa elicis contra hanc generalem licentiam cognoscendi quaslibet mulieres: nihilo minus dicere possumus, quod sicut aliqui Sancti veteris Testamenti multas habuerunt uxores, quibus tamen usi sunt moderate, ita et Mahomet noster.
CHRISTIANUS. — Nullus Sanctorum illorum unquam asseruit sibi licere aliorum uxores cognoscere, aut cognatis lege prohibitis commisceri. Dictum est quoque, Sanctos illos non sine dispensatione et inspiratione divina plures habuisse uxores, et causam ob quam pluralitas uxorum tunc fuit permissa, post evangelicæ legis promulgationem locum nequaquam habere.5 Postremo, quam dire castigatus fuerit sanctus David pro adulterio cum una muliere patrato, non latet.6
SARRACENUS. — David, ut dicis, pro adulterio cum una sola commisso graviter est percussus. Quum ergo legifer noster aliorum uxoribus et cognatis suis frequenter commixtus, non solum non sit punitus, sed in omnibus prosperatus ac sublimatus, evidenter apparet quod ex divina licentiatione id egerit.
CHRISTIANUS. — Deus suos electos castigat, arguit et expurgat in vita præsenti, ne æternaliter condemnentur. Reprobos vero frequenter permittit in suis desideriis, adinventionibus ac vitiis impune ambulare ac prosperari, quoniam justo judicio æternæ eos damnationi reservat.
SARRACENUS. — Ex prætactis elicio, quod et felicitas quam Mahomet nobis in paradiso promisit, tibi displiceat: idcirco de hoc te audire desidero.
CHRISTIANUS. — Qualis quisque consistit, talem sibi præstituit finem. Denique, qualis fuit legifer vester, talis et lex ejus, tale quoque promisit præmium legis suæ cultoribus. De quo quid sentiant veri theologi et Christiani catholici, articulo pandam sequenti.
Footnotes
Chapter 9 of 19