Skip to the text

Articulus 12

De quibusdam præceptis ac documentis Alcorani quæ in se ipsis injusta et falsa et stulta sunt.

CHRISTIANUS. — Primo Alcorani capitulo scriptum est : Deus solos ad se benevolos, nequaquam hostes et erroneos, adduxit. Hoc falsum probatur, quum multos idololatras ac vitiosissimos Deus converterit, quemadmodum Isaias loquitur Deo : Ecce gentem quam nesciebas, vocabis ;1 et gentes quæ non cognoverunt te, ad te current. Hinc Dominus loquitur per Osee prophetam : Vocavi non plebem meam, plebem meam ;2 et non dilectam, dilectam.3 Unde in Psalmo loquitur Deus : Populus quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi.4

SARRACENUS. — De hostibus reprobis et præscitis id accipe.

CHRISTIANUS. — Cur ergo ait tam absolute, Nequaquam hostes, etc. ? Præterea eodem capitulo scriptum est : Deus vocabula rerum semotim Adam edocuit. Istud est pueriliter imperiteque dictum, dictis subtiliorum philosophorum atque sanctorum theologorum contrarium. Nam, ut probant philosophi, angelis seu intelligentiis Deus omnium naturalium rerum scientiam concreavit. Quemadmodum etiam angelus est altioris naturæ quam homo, sic et major scientia ei a principio est collata. Unde in libro de Causis asseritur ac probatur, quod intelligentia est plena formis ; item, quod omnis intelligentia scit id quod supra se est, et quod infra se est. Hinc quoque testatur propheta Ezechiel, loquens angelo primo sub regis Tyri persona :5 Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore.

SARRACENUS. — Istud quoque dictis philosophorum nostrorum Avicennæ et Algazel satis concordat ; sed amplius credimus nostro prophetæ.

CHRISTIANUS. — Puerile quoque et stultum est quod eodem subdit capitulo : Angelis se fatentibus ignorare vocabulorum rerum peritiam, quum Deus ab illis petisset expressionem illius peritiæ, si veraces essent, etc. Ex quibus indoctissimus Mahon infert, quod Deus præcepit angelis ut se coram Adam humiliarent, et quod obedierint in hoc, præter Beelzebub, prout infra magis tangetur.

Eodem capitulo Mahon hortatur : Sit mentis vestræ constans propositum falsa veris nequaquam inserere. Hoc versutus et fallax dixit ne ipse putaretur falsa veris inseruisse, quemadmodum de superbo humilitatem fingente ne reputetur superbus, ait Scriptura : Est qui nequiter se humiliat, et interiora ejus plena sunt dolo.6

Eodem ait capitulo : Sciendum generaliter quod omnis recte vivens, sive Judæus sive Christianus, seu lege sua relicta, in aliam tendens, indubitanter divinum assequetur amorem. In his verbis insinuare videtur, unumquemque in sua lege posse salvari, dummodo credat eam esse a Deo : quod multipliciter reprobatur. Imo post evangelicæ legis divulgationem omnes homines ad eam tenentur, prout ipsemet Christus in Evangelio protestatur : Ego sum via et veritas et vita ; nemo venit ad Patrem nisi per me.7 Ipse enim totius generis humani salvator est, reparator et caput. Nec potest quis recte vivere nisi in fide et lege Christi. Sed quid est quod Mahon ait, Omnis recte vivens divinum assequetur amorem, quum nullus recte vivat nisi jam habeat Dei amorem et Deo acceptus sit ?

Eodem demum capitulo loquitur : Dicunt quidam, neminem nisi Judæum aut Christianum ingressurum paradisum. Quod si verum est, demonstratione probent. Ita et nos Christiani dicimus: Si vera sunt quæ Mahon asseruit de multis rebus quæ naturalem rationem transcendunt, demonstratione hæc probet vel ipse, vel qui cultor est legis suæ. Quumque nec per rationem nec per miraculorum operationem posset ea probare, imo nec per scripturas novi ac veteris Testamenti, constat quod ei credendum non sit.

Insuper eodem capitulo legitur: Si quis nostra (videlicet Alcorani) doctrina instructus, imitator legis Christi fuerit factus, Dei dilectionem et donum amittet. Hoc jam dictis videtur contrarium. Jam quippe asseruit: Omnis recte vivens, sive Judæus sive Christianus, seu lege sua relicta, in aliam tendens, divinum assequetur amorem. Ergo si Sarracenus, lege sua relicta, tendat in legem Christi fiatque Christianus, assequetur amorem divinum. Præterea, ipsemet Mahon fatetur quod Christus fuit ipso sapientior, major et sanctior, utpote Messias in lege et Prophetis promissus. Negari quoque non potest quin lex Christi sit multo spiritualior, divinior atque perfectior lege Mahometi: quod et Avicenna in sua Metaphysica satis insinuat, ubi affirmat Christum in suis doctrinis multo sapientiorem ac moraliorem Mahometo fuisse. Ergo valde laudabile est, lege Mahometi relicta, legem assumere Christi. Porro ex dictis atque dicendis fit clarum, quod in lege Mahometi nemo possit salvari, et quod universi Sarraceni in statu æternæ damnationis exsistant.

Amplius, eodem habetur capitulo: Quisque legem Abrahæ neglexerit dereliqueritve, brutus erit. Hoc rursus videtur præinductis contrarium: quia jam dixit, quod omnis recte vivens, sive Judæus sive Christianus, divinum assequetur amorem. Non ergo oportet assumere Abrahæ legem; quam distinguit a lege Christi ac Moysis, quum eodem dicatur capitulo quasi ex persona Dei ad Mahon: Nunc Judæi et Christiani gentem tibi commissam abstrahere nituntur, ut suam legem amplectantur. Eorum enim uterque suam legem tantum bonam esse affirmat. Illa vero, videlicet gens tibi commissa, se amplecti legem Abrahæ, non aliam, juste profitetur. Quæritur quæ sit illa lex Abrahæ quæ data est ei a Deo, vel quam ipse aliis dedit, et quam gens sequitur Mahometi. Legitur namque Deus legem scriptam dedisse Moysi, quam et Moyses ipse descripsit; legemque evangelicam Christo, quam Evangelistæ scripserunt. Abrahæ vero non legitur specialem legem dedisse, nec eam legitur Abraham descripsisse, nisi forsan idcirco dicatur Deus dedisse Abrahæ legem, quoniam dedit ei circumcisionis præceptum, et alia quædam præcepta, prout in Genesi recitatur:8 juxta quem modum dedit Noe quædam præcepta, imo et Isaac et Jacob, Aaron, Josue, Gedeoni, David, multisque aliis; et ita dicetur his omnibus legem dedisse. Insuper, nec Sarraceni legem seu præceptum circumcisionis observant secundum quod a Deo datum est Abrahæ: quia, ut fertur in Genesi, dixit Deus ad eum, Infans octo dierum circumcidetur; Sarraceni autem pueros suos circumcidunt non in die octavo, sed tertiodecimo anno, ut dicitur, quoniam tot annorum exstitit Ismael, pater eorum, quando est circumcisus.910 Postremo, Mahon Evangelium approbando, præfatum verbum et totum Alcoranum penitus reprobavit. Christus namque legem suam, non Abrahæ, jussit ab omnibus observari. Etenim ascensurus in cœlum, præcepit Apostolis: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ (id est cunctis hominibus) :11 qui crediderit (vestræ prædicationi) et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur.

Præterea, secundo Alcorani capitulo continetur: Tota die jejunantes, nocte jejunium solvite, tunc comedentes et bibentes quantum libuerit, fere usque ad principium horæ quæ solis ortum antecedit. O quale est istud præceptum quod ad hoc jubet diurnum ac diuturnum jejunium, ut postea avidius, gulosius atque diutius comessationi, ingurgitationi, carnalitati vacetur, et quod finalibus causis jejuniorum prorsus contrariatur! Nempe ad hoc jejunia et abstinentiæ sunt divinitus instituta, ut concupiscentiæ carnis frenentur, caro sub rationis dominatu servetur, et homo pro suis se affligat peccatis. Sed tota pene nocte ad libitum epulari et satiari, omnibus his repugnat, et a devotione, orationis puritate, contemplationis acumine maxime impedit. Imo naturalis ratio dictat, de cibo et potu non plus accipere quam expedit animæ ad bene et virtuose vivendum: a quo talis ac tanta repletio ventris impedit vehementer et gravat naturam. O quantum discordat hæc jussio Mahometi a doctrinis præceptisque Christi! Qui in Evangelio loquitur: Videte ne graventur corda vestra in crapula vel ebrietate, aut curis hujus sæculi;12 itemque: Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis.13

Eodem capitulo jubet Mahon legis suæ cultoribus: Inferentem vobis injurias atque molestias, consimilibus pœnis afficite. O quam discors est ista doctrina Alcorani ab Evangelio Christi! Qui ait: Benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.14 Qui rursus consuluit: Audistis quia dictum est antiquis, Oculum pro oculo, dentem pro dente;15 ego autem dico vobis, non resistere malo, sed si quis te percusserit in unam maxillam, præbe ei et alteram. Et cur miserrimus Mahon Evangelium toties laudat, cui tam sæpissime contradicit? Nonne adversa sunt æquanimiter sustinenda, ut Deus omnipotens dignetur nobis remittere nostra peccata? Hinc per Moysen jussit:16 Non quæres ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Et sanctus David disseruit: Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.17 Salomon quoque in Proverbiis:18 Ne dicas, Reddam malum pro malo; exspecta Dominum, et liberabit te. Unde in Ecclesiastico ait vir sapiens:19 Qui vindicari vult, a Deo vindictam inveniet, id est, Deus vindicabit peccata illius.

Præterea, tertio Alcorani capitulo quasi ex parte Dei dicitur Mahometo: Tuam legem propter aliam mutans et in illa manens, hic et in futuro sæculo reus erit, et igne indeficiente peribit. Noli, o Sarracene, credere verbum hoc esse a Deo prolatum, quum sit certissime a diabolo inspiratum, et ab impiissimo Mahon falsissime affirmatum.20 Jam enim ostensum est quod Alcoranum sit totum sacrilegum et mendosum, atque divinis Scripturis, evangelicæ atque Mosaicæ legi contrarium.

Footnotes

  1. Is. LV, 5. ↩

  2. Osee II, 24; ↩

  3. Rom. IX, 25. ↩

  4. Ps. XVII, 45. ↩

  5. Ezech. xxviii, 12. ↩

  6. Eccli. xix, 23. ↩

  7. Joann. xiv, 6. ↩

  8. Gen. xvi. 9 et seq. ↩

  9. Gen. , 15. ↩

  10. Gen. , 12. ↩

  11. Marc. xvi. 15, 16. ↩

  12. Luc. xxi, 14. ↩

  13. Luc. vi, 25. ↩

  14. Matth. v, 14, 45. ↩

  15. Ibid. 38, 39. ↩

  16. Ecc. xix, 18. ↩

  17. Ps. vii, 5. ↩

  18. Prov. xx, 22. ↩

  19. Eccli. xxviii, 1. ↩

  20. art. II. ↩

Chapter 12 of 19