Articulus 1
Cur Christiani Mahometum in tantum reprobent, damnent ac detestentur.
CHRISTIANUS. — Agnosce, o Sarracene, quod ab exordio quo gloriosi Apostoli exorsi sunt evangelicam legem ac fidem publice prædicare, Ecclesia Christi, id est plebs christiana, fide, spe et caritate conjuncta, plurimos habuit hostes et impugnatores acerrimos, puta, Judæos incredulos, reges, tyrannos, gentiles, hæreticos quoque atque philosophos : et tamen inter tot tamque potentissimos persecutores et impugnatores acerrimos, qui et crudelissimas ac durissimas mortes intulerunt Christianis, fides Christi tam gloriose mirabiliterque prævaluit, quod successive per totum orbem terrarum fuit diffusa. Porro inter hæreticas pravitates duæ fuerunt præcipuæ : una negantium superbeatissimam trinitatem personarum in Deo; alia negantium veram deitatem in Christo. Fuerunt et aliæ hæreses multæ. Nam quidam dicebant legem Moysis simul cum Evangelio Christi esse servandam. Alii affirmabant circumcisionem ad minus una cum Evangelio oportere servari. Nonnulli dicere præsumpserunt, quod quamvis Christus fuit verus ac veritas, et missus a Deo lucis, Evangelium tamen multa contineat mendacia : non quod Christus docuerit ea, sed quia a perfidis evangelico textui sunt inserta. Aliqui demum finxerunt corpus et sanguinem Salvatoris non contineri realiter in Sacramento altaris. Quidam mentiti sunt omnia de necessitate fieri ac venire. Quumque perfidissimus Mahomet omnes has multasque alias hæreticas renovaverit falsitates in toto aut parte, nonne justissime despicitur infinite ?
SARRACENUS. — Merito dictum est : Veritas odium parit. Etenim nuntius veritatis, dominus filiorum Adam, præclarissimus Mahometus, errores et falsitates Christianorum redarguit et destruxit : idcirco tam maxime displicet eis. Quis etenim sanæ mentis non videat trinitatem personarum cum simplicitate divinæ essentiæ, cum indivisibilis Deitatis unitate, cum omnimoda identitate stare non posse ? Et si ibi est vera trinitas personarum, necessario ibi est realis distinctio ; totumque aggregatum non est unum nisi secundum intentionem, sicut et Avicenna meus Averroesque probarunt. Insuper, eamdem personam esse Deum ac hominem impossibile fore, fortissima argumenta demonstrant. Et si fateris legem Moysi
¹ Ex editione Coloniensi Petri Quentel, 1533. divinitus datam, nonne perfectius est eam simul cum evangelica lege tenere, quam evangelicam legem dumtaxat? Amplius, quum prætacti errores et aliæ multæ irrationabiles ac prorsus impossibiles assertiones in Evangelio contineantur, nec tamen a Christo, vero ac summo Dei propheta ac nuntio, sint prolati, constat Evangelium esse infectum atque falsatum. Præterea, corpus et sanguinem Christi in Sacramento non contineri, ratio, sensus et experientia contestantur. — Et hæc nunc tam breviter tetigisse reor sufficere, quoniam infra, si causa exegerit, efficacius ostendentur. Sed dic unde id habeas quod legifer noster docuerit omnia ista inferiora de necessitate accidere.
CHRISTIANUS. — Ad ultimum istud tibi respondeo. In Chronica Sarracenorum de mundi creatione, inter cetera continetur : Angelus homini, dum animam ei inspirat, quatuor necessaria præscribit, videlicet : quo victu, quo vitæ termino, qua sorte fruetur, et quod opus bonum malumve perpetrabit. Unde licet inter damnandum quempiam et paradisum intercapedo solum cubitalis ex operationis suæ merito appareat, necessario redibit ad opera quæ ab angelo ei præscripta illum in ignem detrudent.
SARRACENUS. — Nonne et Christiani fatentur omnia juxta divinæ providentiæ ordinem, dispositionem atque intuitum certissime ac necessario provenire ?
CHRISTIANUS. — Certitudinem divinæ providentiæ ac libertatem arbitrii mentis creatæ et contingentiam rerum dicimus simul stare. Nec providentia Dei tollit ab homine libertatem aut spontaneam voluntatem, quam nobis inesse Scriptura et experientia pandunt.
SARRACENUS. — Multa et ardua ac profunda sunt in quibus discordamus, nec queunt omnia uno comprehendi, discuti aut expediri articulo : idcirco unumquodque suo perstringamus capitulo.
CHRISTIANUS. — Sic expedit. Et si placet, antequam descendamus ad particularia quæque in quibus discordantia nostra versatur, in primis tibi in generali monstrabo legem Mahometi esse sacrilegam, impiam ac mendosam, et Alcoranum implicare contradictionem in multis, ac sibi ipsi esse contrarium.
SARRACENUS. — Quod animo concepisti, effectu pro posse prosequere. Meum erit tuis objectionibus respondere, sicut et tuum meis.
CHRISTIANUS. — Sic fiat.
Chapter 2 of 19