Articulus 3
Reprobatio Sarracenorum et aliorum quorumdam hæreticorum, dicentium scripturam Evangelii novique Testamenti esse corruptam, infectam et falsificatam per quosdam posteros Christianos.
CHRISTIANUS. — Ex hoc demonstramus scripturam legis tuæ sibi ipsi sæpissime esse contrariam, quia in Alcorano Evangelium Christi frequenter et excellenter tanquam nil falsi includens laudatur, et tamen eidem Evangelio in Alcorano pene in singulis capitulis contradicitur. Duodecimo quippe Alcorani capitulo introducitur Deus omnipotens et æternus loqui ad Mahon : Christo, Mariæ filio, Evangelium commisimus, quod est lumen et confirmatio Testamenti et castigamen ac recta via timentibus Deum ; itemque primo ejusdem libri capitulo : Christo, Mariæ filio, divinus spiritus auxilium et testimonium fuit. Sed et quinto Alcorani capitulo recitatur : Angeli Mariam alloquentes, dixerunt : O Maria, omnibus viris ac mulieribus splendidior, mundior atque jucundior, tibi ab universitatis Creatore mittitur summi nuntii gaudium cum verbo Dei, cujus nomen est Jesus Christus, qui est facies omnium gentium in hoc futuroque sæculo, sapiens, vir optimus. Ipse Deus filium tuum cum divina virtute venientem edocebit librum legiferum, omnisque magisterii peritiam, et Testamentum ac Evangelium. Multa his consimilia testimonia exhibentur Christo ac fidei christianæ in Alcorano : in quo nihilo minus quasi innumerabilia contrariantia Evangelio asseruntur.
SARRACENUS. — Non est in his contradictio aliqua, si bene intelligis. Nempe Evangelium prout a Christo profluxit ac traditum est immediate suis Apostolis, verum est pure ; sicque a Mahometo laudatur, et in nullo contradicit ei. Sed quantum ad ea quæ a posteris ac perfidis Christianis adjecta sunt Evangelio et inserta ac mixta, per quæ (ut tetigi) infectum est, reprobatur a nostro legifero, et illis contradicit erroribus.
CHRISTIANUS. — Nonne fateris Evangelistas evangelicam historiam ac doctrinam, hoc est documenta gestaque Christi, veraciter descripsisse ?
SARRACENUS. — Utique, quum in Alcorano dicatur : Viri vestibus albis induti dixerunt ad Christum : Nos in Dei nomine te sequentes, in Deum credimus, te teste. Dixeruntque : O Creator, nos huic libro (videlicet Evangelio) fidem adhibentes, legatumque tuum (utpote Christum) imitantes, adscribe fidelibus.
CHRISTIANUS. — Post Christi recessum de terra, Apostoli per totum mundum profecti sunt et dispersi ad prædicandum ubique Evangelium Christi per principalia regna mundi ; et per se ac suos discipulos converterunt in orbe terrarum multos gentiles idololatras, multaque millia Judæorum, idololatriam undique destruentes, atque ad unius veri Dei cultum ac Christi fidem convertentes ipsos gentiles : quod totum sine violentia armorum, sine subtilitate verborum, sine magicis artibus eos fecisse concedis. Ideo certum est eos id nequaquam agere potuisse sine speciali et supernaturali adjutorio Dei gloriosi ac adorandi, quum homines a lege sua ac patrum suorum diu inolita difficillime avertantur ad recipiendam legem recentem : quod per experientiam constat, quum quælibet natio legem suam usque ad sanguinem tueatur, suæque legis impugnatores et adversarios igne et gladio pro viribus persequatur. Hinc per signa et prodigia atque miracula divina virtute peracta asserimus sanctos Christi Apostolos atque discipulos convertisse gentiles, et pro magna parte Judæos.
SARRACENUS. — In Alcorano docemur, Judæos a Deo pro maxima parte abjectos ac derelictos, quoniam Jesum Christum eis in lege promissum, pro Messia recipere renuerunt ; sicque viros albis indutos, id est Apostolos, ad gentes convertendas migrasse, et eas veraciter instruxisse, idololatriam quoque destruxisse in pluribus locis : quod absque speciali et supernaturali auxilio Dei factum non esse non nego, nisi forsan cum Avicenna quis dicat miracula naturali virtute fieri posse.
CHRISTIANUS. — In hoc puncto a theologis atque philosophis præcipuis contradicitur Avicennæ ; et inde pro nunc sufficit mihi, ut fatearis Apostolos Christi talia peregisse qualia Christus in Alcorano fecisse describitur, et juxta illud quinti capituli Alcorani : Ille (utpote Christus) cæcos et mutos curavit, morpheaticos ac leprosos mundavit, mortuos, Creatore cooperante, vivificavit. Porro, quod ista dicantur vere miracula, constat ex eo quod subditur ibi : Quæ cuncta a credentibus in Deum censentur miracula.
SARRACENUS. — Transeat Apostolos talia pro conversione Judæorum ac gentium perpetrasse. Nec enim Apostoli natione Hebræi potuissent cunctis gentibus prædicasse, nisi notitiam linguarum gentium desuper accepissent. Verumtamen opinari quis posset ac dicere, quod Apostoli converterunt Judæos per allegationes scripturarum veteris Testamenti, gentiles vero per argumenta sapientiæ naturalis, quibus convincitur idololatriam esse vitandam et unum solum Deum verum esse colendum ac adorandum : sicque videntur non indiguisse miraculis pro convertendis hominibus.
CHRISTIANUS. — Ad convertendum Judæos, Apostoli etiam usi sunt allegationibus scripturarum legis ac Prophetarum. Sed per hujuscemodi allegationes absque miraculorum exhibitione pauci aut nulli fuissent ex Judaismo conversi : præsertim quia Judæi erant assueti inhærere sensui litterali, hoc est sensui quem superficies litteræ prima facie videtur prætendere ; Apostoli vero docuerunt litteram sic intellectam occidere, et spiritualiter esse intelligendam, observationem quoque legis Moysis Evangelio Christi divulgato debere cessare, atque mortiferam seu damnabilem esse, promissaque legis spiritualiter oportere intelligi.1 Insuper prædicaverunt nova sacramenta a Christo instituta, multaque alia quæ ex lege et Prophetis non queunt tam evidenter probari, ut sola illarum allegatio scripturarum potuerit pro Judæorum conversione sufficere : imo plurima allegabant quæ juxta superficiem litteræ videbantur, imo adhuc videntur, contraria Christi et Apostolorum doctrinæ. Hinc ad dirimendam hujusmodi litem miracula soli omnipotenti Deo possibilia valde necessaria erant, ad cognoscendum quorum assertioni verus Deus attestaretur. Denique ipsemet Christus multo sapientior et eloquentior suis Apostolis, pro Judæorum conversione multa ac præclarissima fecit miracula : tamen nec sic conversi fuerunt ad eum nisi perpauci. Consimiliter Apostoli, qui in nomine et virtute Dei innumerabilia fecerunt coram Judæis miracula, ut fatemur et scimus, nec sic potuerunt illos ex toto convertere, sed pro majori parte in sua manserunt infidelitate. Quomodo ergo sola allegatione Scripturæ multos convertissent illorum ?
SARRACENUS. — Etiam ex Alcorano probatur quam difficulter a sua lege possent converti ad aliam.
CHRISTIANUS. — Semper pro maxima parte duri, protervi, pertinaces inconvertibilesque fuerunt, sicut adhuc sunt. Nam quamvis per tot centenaria annorum fuerint derelicti, omnique patrum suorum gratia, gloria et honore, sacerdotio, templo, habitatione, miraculo, sceptro privati, adhuc tamen in sua manent perfidia, nec ex scripturis suis possunt induci ut credant Jesum esse Christum in lege ac Prophetis promissum : quanquam successive multi ex ipsis ad evangelicam legem conversi sint atque quotidie convertantur, multoque plures converterentur, si prælati, doctores ac prædicatores Christianorum coruscarent signis, prodigiis, miraculis ac variis Spiritus Sancti distributionibus sanctitateque vitæ tam copiose ut olim prædecessores eorum.
SARRACENUS. — Mahomet quoque in lege sua plurimum eos redarguit, quia ad suam converti legem pertinaciter renuerunt.
CHRISTIANUS. — Quod ad legem Mahometi converti renuerint et renuant, non est mirandum. Non enim Mahon, sed Christus, fuit eis in lege Moysis ac Prophetis promissus ; nec lex Mahomet fuit prænuntiata in lege et Prophetis, tanquam divinitus danda ac salutaris, sed lex Christi.
SARRACENUS. — Mahomet, legifer noster, in Alcorano suo testatur, quod mentio fiat de eo et prænuntiatio in lege Moysis et Evangelio.
CHRISTIANUS. — Fateor quod hoc dicat; sed mentita est iniquitas sibi, et decepit vos impius ille.2 Nulla quippe de eo fit mentio in divinis Scripturis, nisi quod Christus in Evangelio ait in generali, multos pseudoprophetas post ipsum venturos seducturosque multos :3 quorum pseudo præcipuus exstitit Mahometus.
SARRACENUS. — Hoc Christus de legislatore nostro non intellexit.
CHRISTIANUS. — Nemo hominum tot seduxit ut legifer vester. Sed quia a proposito hinc inde distrahimur, restat cœptam disputationem jam prosequi : ex qua patebit clarissime, hoc ipsum de Mahometo maxime esse intelligendum.
SARRACENUS. — Superest itaque ut demonstres, quod ad conversionem gentilium non suffecerint argumenta sapientiæ naturalis.
CHRISTIANUS. — Quamvis idololatria et cultus deorum sint contra rationem et sapientiam naturalem, multi tamen magni et acuti philosophi putaverunt, scripserunt et defenderunt oppositum : sicut ex libris patet Porphyrii, Apuleii et Varronis, ac aliorum. Ad quæ omnia confutanda et revincenda non suffecit Apostolis sapientia naturalis, nec sola Scripturarum peritia : præsertim quoniam et Apostoli simplices erant pro maxima parte, et idiotæ, nec in philosophiæ argumentis et subtilitatibus eruditi. Insuper, non solum contra idololatriam prædicaverunt, sed et multa docuerunt quæ naturalem rationem omnino transcendunt. Et quamvis tu neges eos docuisse quod Christus sit verus Deus et Unigenitus Dei Patris, atque quod Deus sit tam vere trinus in personis quam vere in essentia unus, negare tamen non vales quin docuerint generalem mortuorum resurrectionem esse futuram, universale quoque judicium Dei de meritis universorum, ac præmia sempiterna, sive in gloria, sive in pœnis atque gehenna, veraque esse omnia quæ in lege et Prophetis habentur.
SARRACENUS. — Fateor quod ista prædicaverunt, nec naturali ratione persuadere hæc poterant, ideoque eos per miracula potissime prævaluisse suaque documenta probasse.
CHRISTIANUS. — Hoc demum agnosce, quod sicut Moysi restiterunt fortiter magi atque malefici Pharaonis, quibus non aliter quam per præclara miracula poterat Moyses prævalere; sic electis et sanctis Apostolis callidissimi magi, arioli, malefici, superstitiosi, acerrime restiterunt, quibus Apostoli resistere nullatenus nisi per miracula et supernaturalia Deitatis auxilia potuissent.
SARRACENUS. — Quid ex his intendis concludere ?
CHRISTIANUS. — Quod unaquæque gens ab Apostolo suo conversa, ab eodem recepit Evangelium Christi, sive in scriptis, sive in tabulis sui cordis, et paulo post procuravit sibi descripta evangelia quatuor Evangelistarum aliasque scripturas novi Testamenti canonicas, confirmata ac roborata per divina miracula. Si ergo in illis scripturis prout primo verissimæ erant datæ, creditæ et receptæ, nil continebatur de Christi passione, resurrectione ac deitate, ac de superbeatissima Trinitate, neque de veritate corporis et sanguinis Christi in Sacramento: quis de omnibus regnis ad Christum ex toto vel partim conversis, collegit universos libros evangeliorum et aliarum legis evangelicæ scripturarum, et eos ad suum libitum immutavit, corrupit, infecit, cunctaque illa inseruit et adjecit quæ tu asseris esse adjecta, quæ sunt penitus ad credendum difficillima, utpote, supergloriosissima trinitas personarum in simplicissimo Deo, deitas Christi et vera ejus in Sacramento præsentia, ejusque passio, resurrectio atque ascensio; ac demum evangelia et scripturas sic immutata, infecta et incomprehensibilibus documentis recenter repleta, dare ac persuadere cunctis gentibus ad credendum, ita quod pristinam suam fidem dereliquerunt, novaque et inaudita ac incomprehensibilissima susceperunt credenda, etiam absque divinorum attestatione miraculorum, quoniam talibus (ut tu dicis) falsitatibus Deus verus per sua miracula nequaquam est attestatus?
SARRACENUS. — Dici potest, quosdam callidos Christianos volentes suum legislatorem immoderate extollere, convenisse et præfatam corruptionem scripturarum suæ legis fecisse, atque scripturam sic infectam, recenter promulgasse, ac persuasisse eam hominibus per colorata et astuta mendacia, ac artis magicæ opera et signa mere fallacia: sicut et Antichristum affirmatis facturum, et Simon magus in lege vestra legitur suis magicis artibus plurimos dementasse.
CHRISTIANUS. — Hæc verba tua sibi invicem contradicunt et implicant. Si enim posteri quidam Christiani voluerunt Christum immoderate extollere, in tantum ut eum assererent verum Deum, nullatenus confinxissent eum tam ignominiose ac turpiter crucifixum ut in Evangelio recitatur: quia hoc potissime auget difficultatem credendi quod ipse sit verus Deus, et indecens esse videtur unigenito Dei Filio ita trucidari. Imo, dato quod vere fuerit crucifixus, potius confinxissent, sicut vos fingitis, quod non ipse, sed similis ejus talia esset passus.
Præterea, ab exordio evangelicæ legis plebs christiana habuit suos doctores ubique terrarum præter Apostolos. Quorum doctorum scripta usque in præsens habentur, præsertim volumina divini et magni Dionysii: qui ab apostolo Paulo conversus, ante suam conversionem fuit sublimis profundissimusque philosophus; conversus autem ad Christum, edidit libros multos, imo specialem de summa Trinitate; et in omnibus libris suis, de Christi deitate et passione adorandaque Trinitate fideliter ac catholice scribit, atque per Apostolorum verba ac documenta, sua probat ac roborat scripta. — Amplius, omnes historiæ et chronicæ ac legendæ Christianorum concorditer protestantur, quod a tempore Apostolorum omnes Christifideles protestati sunt Deum esse trinum in personis, et Christum consistere verum Deum. Pro qua etiam fide multa millia Christianorum martyrium sunt perpessa, atque in suis martyriis tot et tantis coruscaverunt miraculis, quod innumerabiles infideles, visis tot signis et tantis prodigiis, convertebantur ad Christum: sicque religio christiana inter persequentium manus magis prævaluit. — Denique doctores Christianorum succedentes choro Apostolorum, corruptoribus et infectoribus scripturarum evangelicæ legis ac promulgationi scripturarum sic corruptarum fortissime restitissent usque ad sanguinem, quemadmodum et pro fide Christi plures eorum crudelissimas passi sunt mortes; nec de tali corruptione ac infecti Evangelii promulgatione recenti in suis scriptis subticuissent, quemadmodum nec de ceteris erroribus atque hæresibus contra verum Evangelium in suis codicibus conticuerunt, imo talia omnia diligentissime descripserunt. Quum ergo nullus doctorum fidelium inde conscripserit, nec in aliqua Christianorum historia inde legatur, certum est quod talis assertio non sit nisi rude sacrilegumque mendacium, et excogitatum figmentum hæreticorum et Sarracenorum. — Amplius, quum omnia inferiora, præsertim gesta hominum, divinæ providentiæ sint subjecta, Deus omnipotens et excelsus, qui non frustra hominibus præstitit leges, legem a se datam populo cuicumque tuetur et manifestat, atque in sua puritate illibatam conservat: alias frustra lex donaretur ab eo, nec sufficienter provideret saluti humanæ. Non ergo permisit evangelicam Christi legem toti mundo prædicatam sic corrumpi et falsificari, sicut nec legem Mosaicam.
Præterea, a tempore Apostolorum usque ad tempora Constantini imperatoris potentissimi, ad Christum multum miraculose conversi, plebs christiana assiduis persecutionibus laboravit, et innumerabiles fuerunt hæretici, quorum multi beatissimæ
Trinitatis mysterium Christique deitatem negaverunt. Quidam quoque illorum, sub nomine suo aut sub nominibus Apostolorum, evangelium juxta suas conscripserunt perfidias, utpote Marcion, Basilides et Apelles: quorum scripta mendosa perierunt. Temporibus vero Constantini præfati surrexit Arius hæresiarcha, qui superbeatissimæ Trinitatis unitatem et veram Christi deitatem præ suis prædecessoribus acriter impugnavit, et sibi procuravit consentientes. Porro Constantinus, prudentissimus imperator, considerans inter Christianos talem dissensionem, impetravit a sancto Papa Silvestro celebrationem generalis concilii, in quo diligentissime inquireretur ac definiretur quid secundum sacras Scripturas et antiquorum Patrum fidem ac documenta, de Trinitate et Christi divinitate esset tenendum. Sicque in generali concilio illo reprobatus est Arius cum suis assensoribus erroribus pravitatibusque hæreticis, et declaratum atque probatum est per Scripturas, per miracula, per catholicorum virorum testimonia quæ a tempore Apostolorum fuerunt scripta, quod Deus altissimus sit vere trinus in personis, et item quod Christus sit Unigenitus Dei Patris, verusque Deus.
SARRACENUS. — Multipliciter persuadere conaris scripturas evangelicæ legis non esse infectas seu falsis permixtas; sed si in concilio illo, tempore Constantini, determinatum est publice divulgatumque undique, trinitatem personarum esse in Deo et deitatem veram in Christo: quomodo diu postea innumerabiles qui se Christianos nominaverunt, tenuerunt oppositum?
CHRISTIANUS. — Quemadmodum (Aristotele teste) eædem opiniones infinities iterantur, ita eædem pravitates hæreticæ per temporum intervalla et in locis diversis renovatæ sunt sæpe. Etenim mortuo Constantino præfato, filii ejus Constans et Constantius imperatores, a quodam Ariano presbytero fuerunt decepti Arianaque hæresi depravati: qui et manu violenta persequebantur veros Christianos; tuncque hæresis illa aucta est maxime, et diu duravit sub imperatoribus Arianis quampluribus, qui vehementissime oppresserunt Ecclesiam, in tantum quod hæresis illius exstinctio fuit pene ita mirabilis ut prima divulgatio fidei christianæ per mundum: non enim exstincta fuit hæresis illa nisi per præclara et copiosa prorsus miracula. Nihilo minus diu postea Nestorius inimicus Dei, patriarcha Constantinopolitanus, Dioscorus quoque patriarcha Alexandrinus, renovaverunt hæresim illam de Christo, dicentes quod fuerit purus homo, non Deus: quod et Photinus multique alii hæretici diu ante dixerunt. Imo viventibus adhuc Apostolis, quidam hæretici hoc ausi sunt affirmare: contra quorum insaniam præsertim evangelium suum conscripsit sanctus evangelista Joannes, qui in evangelii sui exordio a Christi deitate et æternitate incepit, dicendo: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.4 Quod contra hæreticos temporis sui Cerinthum et Ebionem ac Marcionem asseruit. Idcirco, quod vos Sarraceni affirmatis ipsos benedictos Dei Apostolos non docuisse quod Christus sit Deus, et quod Deus sit trinus, est prorsus falsissimum.
SARRACENUS. — Multa asseris quæ non probas, nec opus est nudis recitationibus tuis fidem præbere: imo dicere possumus, quod illi quos vocas hæreticos, fuerint vere christiani, nec contra illos, sed pro illis scripserint Apostoli, ea vero quæ contra hoc allegas, ab aliis sint addita et admixta.
CHRISTIANUS. — Nonne jam satis reprobata est ista responsio? Denique nullus hæreticorum, hoc est nullus eorum qui Christi deitatem personarumque trinitatem in Deo negaverunt, fecit miracula; sed eadem miracula quæ operatus est Christus, operati sunt innumerabiles sancti Christiani a tempore Apostolorum usque ad præsens, qui omnes trinitatem in Deo deitatemque Christi firmiter crediderunt: qui mortuos suscitaverunt, surdos, cæcos, mutos, claudos a nativitate mirabiliter curaverunt, et mundaverunt leprosos, ac multa similia perpetraverunt miracula; imo et quidam eorum solis stationem in cœlo impetraverunt orando. In quibus impletum est quod Christus prædixit: Qui credit in me, opera quæ ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet, quoniam ego ad Patrem vado.5 Itaque, qua ratione credendum est Christo et sanctis Apostolis propter eorum miracula sola divina virtute fieri possibilia, credendum est istis illorum posteris eadem miracula operatis: ut fuerunt beatissimi viri Martinus, Nicolaus, Samson episcopus, gloriosus Servatius, admirabilis vir Germanus, Bernardus, Franciscus; sed et martyres utriusque sexus dignissimi et innumerabiles victoriosi, qui post pretiosissimam suam mortem etiam usque in præsens innumerabilia peregerunt miracula. Nec his diebus nostris desunt præclara prodigia, quæ omnia fiunt in fide et invocatione superdignissimæ Trinitatis deitatisque Christi a Christianis perfectis: quos certissime scimus ab omni magica arte et callida fraude fallacique practica immunissimos esse, atque in omni humilitate, patientia, devotione, fervore, munditia Altissimo deservire.
SARRACENUS. — Tam evidenter ac multipliciter jam probasti propositum, utpote Evangelium Christi non esse infectum, neque scripturas novi Testamenti esse corruptas, ut in promptu non habeam quod opponam.
CHRISTIANUS. — Gratias Deo. Sed a te duo interrogo: primum, an scripturas veteris Testamenti dicas infectas; secundum, an scripturam Alcorani corruptam et infectam fateamini.
Footnotes
Chapter 4 of 19