Skip to the text

Articulus 15

Solutio instantiarum istarum.

CHRISTIANUS. — Noveris, Sarracene, quod christiani theologi universas tuas objectiones nunc tactas, et alias multas non minus fortes, in suis libris inducunt, ventilant et dissolvunt. Id itaque tibi in primis respondeo, quod sicut Deus est penitus incomprehensibilis, ita et actio ejus, seu productio illa ad intra, videlicet æterna generatio atque spiratio immanens, a nullo potest intellectu creato plenarie comprehendi: imo in infinitum distat intellectus creatus a comprehensione illius. Nec in creaturis invenitur productio aliqua per omnia similis emanationi illi divinæ ad intra: imo, quemadmodum universitas creaturarum distat, occumbit ac deficit infinite ab increata perfectione Creatoris æterni; sic omnis emanatio et productio in creaturis exsistens, deficit infinite a plena repræsentatione atque perfecta conformitate emanationis divinæ ad intra. Et hoc reprobis hæreticis fuit potissima deviandi a recta fide occasio, quod ex generationibus et productionibus quæ in creaturis consistunt, voluerunt immoderate procedere, argumentari ac judicare de emanatione divina ad intra, hoc est de æterna Filii generatione ac Sancti Spiritus processione.

(1) His præmissis, ad primam tuam dico objectionem, quod quælibet divina, æterna, increata, sancta et adoranda persona, est absolute, simpliciter et infinite perfecta, nec ulla perfectio deest earum alicui: quoniam deitatis plenitudo seu deitas vera in unaquaque earum consistens, omnem imperfectionem prorsus excludit. Et quamvis proprietates seu perfectiones ac nobilitates quas tetigisti, sint quibusdam divinis personis propriæ secundum quod tales, tamen quantum ad id quod substantialiter sunt, in qualibet divina persona exsistunt: substantialiter namque sunt ipsa divina essentia, quæ in qualibet est persona. Et per hoc sequentes tuæ instantiæ pro magna sunt parte solutæ.

(2) Ad aliam dico, quod tres personæ sunt numero unus Deus, una natura, una essentia, una voluntas, unus intellectus, una res summa, secundum quod Deus dicitur ac sumitur absolute: nihilo minus sunt tres personæ, secundum quod personæ in divinis dicuntur relative. Quumque instas, Ergo sunt una persona; dico quod verum sit, secundum quod puri philosophi et Judæi ac Sarraceni loquuntur de ratione personæ in Deo, videlicet prout dicit quid absolutum, seu rem intellectualis naturæ per se subsistentem. Theologi vero aliter loquuntur de ratione personæ in divinis, utpote prout dicit rem intellectualis naturæ relativa proprietate distinctam, completam, atque ab aliis differentem; nec sic una persona est alia, nec plures sunt una persona. — (3) Et per hoc sequens quoque tua objectio solvitur, qua arguis quod divina essentia sit persona.

(4) Ad aliam dico, quod quamvis superessentialis Deus sit super omne prædicamentum, tamen eo modo quo prædicamenta ei queunt competere, conveniunt ei substantia atque relatio: nec tamen relatio in Deo est accidens, sed quasi constitutiva personæ proprietas. Sicque personæ in essentia communicant atque conveniunt, et per relationes distinctæ sunt.

(5) Ad aliam respondetur, quod ea quæ sunt convertibiliter eadem uni tertio singulari, sunt eadem inter se. Divina autem essentia non est convertibiliter idem cum aliqua divina persona.

(6) Ad aliam respondendum, quod divina essentia nequaquam communicatur aliquibus substantialiter diversis, nec multiplicatur neque dividitur in his quibus communicatur, imo et in tribus personis permanet una; et quamvis divina essentia ut subsistens diceretur incommunicabilis, tamen in quantum natura et forma posset communicabilis dici: comprehendit quippe in se omnem perfectionem, tam personæ quam naturæ, tam singularis quam universalis.

(7) Ad aliam dico, quod ab emanatione divina ad intra excludendum est quidquid imperfectionis est in emanatione creaturarum a Deo, sive unius ab alia: ideo generatio Filii a Patre, et processio Spiritus Sancti ab utroque, non est nisi perfectissima, actualissima ac simplicissima profluxio, diffusio seu emanatio actus ab actu, lucis a luce, perfecti a perfecto, omni indigentia, independentia, impotentialitate et imperfectione prorsus exclusa. Idcirco non est verum quod Filius aut Spiritus Sanctus sibi ipsi relicti, nihil essent aut deficerent: habet enim uterque a Patre eamdem essentiam idemque esse quam et quod habet Pater. — Et per hoc sequentes objectiones solvuntur. (8) Etenim in tali emanatione, non esse nequaquam præcedit esse. (9) Hoc etiam modo habere a Deo Patre deitatem et esse divinum, non est minoris perfectionis aut nobilitatis quam eam habere a se; atque, ut dictum est, quamvis aliqua proprietas aut perfectio secundum quemdam modum sit propria uni personæ, tamen quantum ad id quod substantialiter est, convenit aliis.

(10) Ad aliam respondetur, quod res generans et res genita non sunt una persona, nec una prædicatur de alia: nihilo minus res genita potest in se habere et continere et per generationem accipere essentiam seu naturam generantis, cui secundum se non competit esse genitam aut productam, atque ob suam simplicitatem est res illa quæ est genita aut producta.

(11) Quumque objicitur, quod divina essentia secundum prioritatem originis præexsistit personæ productæ, ergo non est idem cum illa; dicendum, quod per generationem aut emanationem ad intra communicatur personæ productæ: et ita, quamvis secundum quod est in Patre, aliquo modo præintelligatur, tamen ut est in Filio, cum ipso idem asseritur.

(12) Ad ultimum respondetur, quod divinæ personæ in essentia idem sunt, sed relationibus distinguuntur; nec illæ relationes aliquid reale superaddunt essentiæ: imo fundantur in ea sicut relativum in absoluto, et sunt idem cum ea. Essentia namque divina in se ipsa infinite universaliterque perfecta, omnium in se rerum, omnium generum ac specierum perfectiones cum immensa opulentia et incomprehensibili simplicitate complectitur; et quod in rebus creatis fit per plura, in Deo per unum simplicissimum constat. Sicque in divina essentia continetur tam id quod est ratio distinctionis, quam id quod communionis et convenientiæ atque identitatis est ratio: sicut et alia conveniunt Deo ratione justitiæ, alia ratione misericordiæ, alia ratione sapientiæ, alia ratione intellectus, alia ratione voluntatis; et tamen omnia ista in Deo sunt unum et idem realiter, et sola ratione distincta: quæ ratio fundamentum habet in re, quoniam esse divinum ex sua superinfinita plenitudine, opulentia et omnifaria perfectione, verissime satisfacit universis talibus veris considerationibus atque conceptibus nostris de ipso.

Hæc sunt quæ objectionibus tuis respondenda occurrunt.

SARRACENUS. — Stupor in his me non mediocriter apprehendit; nec capere queo qualiter una simplex essentia Patris sit vere in Filio et Spiritu Sancto, ac qualiter in invariabili Deo sit ad intra processio, aut quomodo tres personæ sint unum subsistens.

CHRISTIANUS. — Nec ego hæc comprehendere valeo; sed quæ intelligere nequeo, credo. Et tamen aliqualiter capio ista; sed mens tua contrariis horum doctrinis assueta difficulter potest ad ista assurgere. Nonne quarumdam creaturarum essentia est una genere, quarumdam una specie?

Quid ergo impossibile tibi videtur, si divinarum increatarumque personarum essentia una sit numero? Neque enim universitas creaturæ perfectionem, proprietatem, excellentiam, simplicitatem identitatemque Creatoris plene repræsentare, imitari participareve potest. Insuper dixi tibi, quod tres personæ per comparationem ad relationes distinctæ sunt, sed quoad esse absolutum ac substantiale, et quantum ad subsistentem essentiam seu naturam, sunt unum. Porro, quod admiraris qualiter essentia Patris possit esse in Filio, sic declaratur: Filius Dei est Patris imago naturalis, plena atque omnino perfecta, et Verbum ejus æternum, ac sapientiæ Patris immanens et completa expressio. In quo Filio, quidquid Patris est plene resplendet, et tota Patris perfectio repræsentatur ac lucet: nam et in creaturis essentia rei intellectæ, in verbo mentali aliquo modo relucet et continetur; res quoque in naturali sua resplendet imagine. Sicque essentia Patris vere substantialiter habetur in Filio, nec multiplicatur neque dividitur in personis.

SARRACENUS. — Qualis est emanatio divina ad intra, generatio illa æterna?

CHRISTIANUS. — Plane non carnalis, materialis aut corporalis, neque ex commixtione cum femina, sicut rudissimus et imperitissimus Mahon imaginatur, sed intellectualis, simplicissima et superpurissima: quoniam Deus fecunditatis et communicabilitatis immensæ, se ipsum æternaliter, invariabiliter, plenissime atque clarissime intuendo ac intelligendo, sui ipsius conceptum ac verbum intra se profert et gignit, quod est naturalis imago sui, splendor gloriæ, candor lucis æternæ, character paternæ substantiæ. Verbum quippe est emanatio intellectus. Pater vero et Verbum se invicem diligendo, intra se spirant amorem immensum, æternum, plenissimum, qui Spiritus Sanctus vocatur. Amor namque est emanatio voluntatis.

SARRACENUS. — Satis subtilis et profunda est ista doctrina, sed incomprehensibilis valde.

CHRISTIANUS. — Non recolis qualiter Avicenna, legis tuæ philosophus, ait primam intelligentiam producere secundam intelligentiam, et primam animam nobilem, primum quoque mobile? Cujus tamen positio non est vera.

SARRACENUS. — Adverto quo tendis.

CHRISTIANUS. — Hanc fidei nostræ sapientiam humana subtilitas non invenit, nec ratio reperit naturalis, nec fluxit sapientia ista de terra; sed cœlitus est infusa, divinitus revelata, desuper per signa et prodigia atque miracula innumerabilia soli omnipotenti Deo possibilia, copiosissime ac certissime confirmata.

SARRACENUS. — Longe distat et vehementer discordat ab his Alcorani nostri doctrina.

CHRISTIANUS. — Id quod superexcellentissimo Deo gloriosissimum, decentissimum convenientissimumque consistit, videlicet consubstantialem, coæqualem et coæternum sibi Filium genuisse, sceleratissimus atque turpissimus Mahon ore sacrilego et blasphemo præsumpsit asserere turpe et inconveniens Deo esse. Nempe duodecimo Alcorani capitulo dixit: Omnes dicentes Christum, Mariæ filium, Deum esse, mendaces et increduli sunt reperti, quum Christus ipse dixerit: Filii Israel, in Deum meum et vestrum credite. Circa quod dico, quod Christus in unitate personæ Deus et homo exsistens, Deum universorum vocavit Deum suum, secundum quod ipse est homo. Eodem capitulo loquitur: Quisquis Deo socium aut participem posuerit, ignem intrabit perpetuum. Ad quod dico, quod Filius Dei non est proprie particeps Patris, quia non accipit partem aut incompletam participationem deitatis, sed omnem plenitudinem ejus, similiter Spiritus Sanctus. Nec tamen in tanta solitudine ponimus Deum, ut superdulcissimo consortio careat Filii sui supercarissimi ac condilectissimi Spiritus Sancti. Tertiodecimo quoque Alcorani affirmat capitulo : Deo dicente ad Jesum, O Jesu, Mariæ fili, persuade hominibus ne Dei loco te et matrem tuam tanquam duos Deos habeant ac venerentur; respondit Jesus : Nolit Deus ut ego quid præter verum dicam. Ista sunt conficta atque falsissima verba, recitatione indigna; et planum quod Christus non docuit suam dignissimam Matrem esse Deum aut Deam, tanquam cultu latriæ adorandam. Postremo, vicesimo octavo Alcorani capitulo mentiens ait : Dicentes Deum sumpsisse filium, turpe verbum se protulisse cognoscent (videlicet in die judicii); ob hoc quippe dictum fere cœlum se confundit, et tellus aufugit, omnisque mons cadit : hoc enim importunum et inhonestum est Deo. Ecce quam vitiosissimum et infidelissimum verbum! Verumtamen non dicimus Deum sumpsisse, id est de novo aut ex uxore generasse, filium, prout sordidissimus Mahon imaginatur.

SARRACENUS. — Si, ut tetigisti, gloriosissimum, decentissimum et convenientissimum Deo est, Filium consubstantialem coæqualemque genuisse, ergo id potest probari.

CHRISTIANUS. — Quod hoc sit convenientissimum, decentissimum et gloriosissimum Deo, primo ex fide et revelatione innotuit; deinde multa rationabilia ad id argumenta introducuntur, quæ etsi hoc non demonstrent, probabiliter tamen persuadent, et sicut fidei veritas ratione demonstrari non potest, ita nec reprobari.

SARRACENUS. — Argumenta illa audire desidero.

Chapter 15 of 19