Skip to the text

Articulus 10

De rudi, mendoso detestabilique errore Mahometi, beatitudinem constituentis in carnalibus delectationibus gustus et tactus.

CHRISTIANUS. — Sicut in diversis Alcorani capitulis continetur, secundum promissa Mahometi homines boni ac creduli erunt post vitam hanc in paradiso terrestri, ibique sericis vestibus induentur, torquibus aureis ornabuntur; in lectis altis et deauratis jacebunt, et ex eisdem ex adverso ordinate dispositis viri se invicem intuebuntur, feminæ autem nusquam dirigent oculos suos nisi ad suos maritos. Atque (ut ait) fluent in paradiso illo terrestri copiosissimi rivi lactis, mellis ac vini. Hinc primo Alcorani capitulo legitur: Deum prædicate bonos inducturum paradiso, ubi dulcissimas aquas, poma multimoda, varios fructus, decentissimas ac mundissimas mulieres omneque bonum in æternum possidebunt. Denique nonagesimo septimo Alcorani capitulo fertur : Timentes Deum possidebunt in paradiso hortos palmarum, et vinum, puellasque consocias atque consimiles papillis brevissimis; et hoc est donum ac remuneratio optima Dei. Nonne hæc est legislatoris vestri doctrina? Et quid tibi videtur de ea?

SARRACENUS. — Plane doctrina ipsius est, et valde bona censetur.

CHRISTIANUS. — Non solum veris Christianis, sed melioribus quoque subtilioribusque philosophis videtur vox et doctrina ista non hominum esse, sed pecorum et porcorum, aut hominum prorsus brutalium: qui optimum suum putant esse id quod cum brutis habent commune; atque in his actibus ac delectationibus quæ hominibus (quantum ad partem suam inferiorem) bestiisque communes sunt, hoc est in actibus et voluptatibus gustus et tactus, summum suum constituunt bonum, puta felicitatem.

Præterea, juxta hæc quid esset hujusmodi paradisus, nisi taberna communis, insatiabile braxatorium, perpetuumque prostibulum? Imo, si hujuscemodi actus exercerentur indesinenter in templo aliquo, Deo adorando in vita hac consecrato, nonne tale templum judicaretur sacrilegum et profanum, potiusque lupanar quam templum? Nonne merito maledictus censetur et lecator vilissimus, turpissimus vitiosissimusque ribaldus, qui talia meretricabilia dixit remunerationem Dei optimam esse? Nempe concubitus in quo nil aliud quæritur quam voluptas carnalis, non proles ad Dei obsequium educanda, adulterinus et meretricabilis recte vocatur.

Præterea, non solum Dominus Jesus Christus, gloriosi quoque Apostoli et sancti Prophetæ, sed et meliores ac doctiores philosophi longe aliter docuerunt. Hi etenim omnes concorditer protestantur et probant, beatitudinem hominis et summum bonum ipsius consistere in abstractione et separatione a rebus carnalibus et corruptibilibus ac terrenis, atque in unione ejus ad immaterialia, spiritualia, intellectualia, divina ac perpetua bona, præsertim in perfecta conjunctione cum summo et incommutabili bono, in cujus contemplatione clara et immediata, amorosa, fruitiva, perpetua et deliciosissima, beatitudo consistit omnium intellectualium creaturarum. Sicque beatitudo est perfectissima actio optimæ potentiæ ac virtutis dignissimæ. Idcirco in actione intellectus ac sapientiæ vera consistit felicitas, sicut disseruit Christus, loquens ad Patrem cœlestem:1 Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum. Aristoteles quoque: Felicitas, inquit, est optima speculatio optimi speculabilis. Ad quam omnium inferiorum virtutum operationes finaliter ordinantur, prout docent ratio naturalis ac divina Scriptura. Mahon autem secutus est quosdam Epicureos rudissimosque philosophos, qui felicitatem hominis in delectationibus sensualibus gustus et tactus constituerunt: quorum stultitiam ac ruditatem tam Platonici quam Peripatetici merito irriserunt, rationabiliter reprobaverunt, ac multipliciter confuderunt. Absit ut nobilissimi actus fidei, spei et caritatis, sapientiæ ac latriæ, ad delectationes carnales finaliter ordinentur, et propter illas Deo principaliter ministretur. Præterea, spiritu gustato, desipit caro; et quanto quis Deum gloriosum et excelsum profundius contemplatur, ardentius amat, dulcius gustat, tanto plus fastidit carnalia et delectamenta aspernatur venerea. Idcirco, si Mahon unquam fuisset vir spiritualis et consolationes divinas expertus, nunquam usque adeo insipientissime esset locutus.

At vero Christus paradisum nobis promisit cœlestem societatis angelicæ, fruitionis deificæ, visionis divinæ, et plenam ac omnino contentativam possessionem boni illius quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis viatoris ascendit:2 non paradisum talem qualem caro et sanguis, imo fæx carnis et sanguinis concupivit, et qualem sordidissimus atque spurcissimus Mahon sibi præparari summe optavit, quoniam delectationes incomparabiliter meliores, majores, nobiliores ac diviniores nequaquam fuit taurus ille libidinosus expertus, qui in servitio Dei suam libidinem cupidinemque constituit, non sincerissimum Dei honorem, laudem et gloriam æternalem.

SARRACENUS. — Diu te disputantem patienter audivi; et ea quæ intulisti, partim vera esse concedo. Dicunt etenim sapientes legis nostræ, et Avicenna ac Algazel eisdem rationibus quibus et tu pro parte jam usus es, probant quod utique sit quædam melior hominum beatitudo quam ea quam tetigit Mahomet: quæ in contemplatione primæ ac summæ veritatis consistit. Sed propheta ac legifer noster de ea loqui omisit, quoniam rudibus, immaterialium rerum incapacibus, loquebatur: quemadmodum Moyses sola terrena bona pro præmio divini obsequii spopondisse videtur.

CHRISTIANUS. — Hæc est coloratio quædam, qua sapientes tuæ legis sui legislatoris deliramenta colorare nituntur, ne cunctis vere sapientibus fiant ridicula. Porro, si (ut asserunt) mens exstitit Mahometi ponere beatitudinem spiritualem et præfata corporali felicitate præstantiorem: cur in toto suo Alcorano aut aliis suis scripturis nullam inde facit mentionem, quemadmodum Moyses in lege sua inserit aliqua ex quibus evidenter ostenditur, quod veram hominis beatitudinem constituit in claro et faciali intuitu Deitatis? Imo apparet quod non fuerit intentio Mahon promittere spiritualem felicitatem et meliorem, quum in sua dicat Doctrina: Solum paradisi aureum, smaragdis et hyacinthis crebro interpositis est distinctum, omni fructifera arbore consitum, decurrentibus per amœna fluentis, quorum alia quidem lac, alia mel album, alia vinum purissimum fundunt; dies ejus mille annorum, annus quadraginta millium annorum. Quid ergo? Numquid non ista beatitudini videntur sufficere? Quin imo. — Ecce quod corporalia illa affirmat sufficere ad salutem.

SARRACENUS. — Rudibus dixit hoc.

CHRISTIANUS. — Non rudibus, sed Abdiæ, callidissimo Judæo, quem et prudentissimum reputavit, dixit hoc, ut in præallegata scriptura apertissime patet. Et si spiritualem posuisset felicitatem, saltem Judæo illi hinc aliquid tetigisset.

SARRACENUS. — Vis ergo beatitudinem in solis spiritualibus ponere bonis?

CHRISTIANUS. — Essentiale præmium et summa felicitas electorum, in Deitatis clara et fruitiva visione consistit. Præmium vero accidentale et minus principale, in adspectu humanitatis Christi, in intuitione Virginis gloriosæ et omnium civium supernorum, in dotibus corporum glorificandorum consistit. Estque probabile, quod in paradiso cœlesti post diem universalis judicii erit vocalis laus Dei suavissimusque concentus. Ipsa quoque corpora gloriosa suavissime redolebunt. Sed nullus erit usus venereus, nullus concubitus, nulla comestio, nulla potatio.

SARRACENUS. — Nonne unusquisque resurget in pristino sexu?

CHRISTIANUS. — Utique.

SARRACENUS. — Et cur hoc, si non erit usus membrorum illorum?

CHRISTIANUS. — Ob speciei decorem et complementum.

SARRACENUS. — Quum delectationes gustus et tactus sint intensissimæ, si hæ deerunt in Beatis, non erit in eis delectatio plena et universalis.

CHRISTIANUS. — Omnis delectatio decens Beatos, erit in eis; et tanta erit in eis delectatio spiritualis, ut omnis delectatio mundi hujus ac sensualis, comparatione illius nullius exstet momenti. Si autem vis affirmare quod sine exceptione omnis delectatio inerit eis, sequetur quod et multæ delectationes innaturales ac vitiosæ, imo et contra naturam, in quibus nonnulli præcipue delectantur, erunt in eis. Mirum quod non erubescis de carnalitatibus et deliramentis tui legislatoris, qui in sua Doctrina locutus est: Quascumque et quotcumque mulieres volunt, habent in paradiso, quibus et commiscentur qualiter, et quando, et ubi, et quantum et quoties volunt.

SARRACENUS. — Cur potius confiteris visum et auditum, aut etiam odoratum, habere post resurrectionem usum et delectationem in suis objectis, quam gustum et tactum?

CHRISTIANUS. — Actus et delectationes visus et auditus non ita disconveniunt perfecto, impassibili et immortali statui Beatorum, quemadmodum usus et delectationes tactus et gustus. Si autem corpora glorificata erunt odoris dulcissimi, ut opinor, odoratus quoque actum suum et delectationem habebit eximiam.

SARRACENUS. — Cur actus et delectationes gustus et tactus disconveniunt statui Beatorum?

CHRISTIANUS. — Quoniam actus et delectationes illæ deserviunt corruptibili vitæ. Ad hoc enim accipimus cibum, ut vitetur corruptio quæ ex consumptione humidi radicalis posset accidere, vel ut ad congruam perveniatur magnitudinis quantitatem. Porro commixtio maris et feminæ ad speciei conservationem ordinatur, quatenus esse speciei, quod in individuo perpetuari non valet, in similibus specie vigeat et conservetur.

SARRACENUS. — Hoc locum habet in vita præsenti, non in futura.

CHRISTIANUS. — Ad quid ergo in Beatis erit comestio atque commixtio?

SARRACENUS. — Propter delectationem dumtaxat.

CHRISTIANUS. — Nonne vita illa erit ordinatior et honestior vita præsenti? Quum ergo in vita hac vitiosum sit propter solam delectationem cibis et potibus atque venereis uti, multo vitiosius esset in vita futura beata ob solam delectationem carnalem alimentis ac venereis uti.

SARRACENUS. — Dispar est ratio, sicut et status dissimilis est. Beatitudo autem hominis ex anima et corpore compositi, utramque delectationem, videlicet carnalem ac spiritualem, requirit.

CHRISTIANUS. — Delectationes istæ non compatiuntur se invicem, præsertim in gradu supremo, prout eas adscribis Beatis. Spirituales namque deliciæ, si sint multum intensæ, omnino rapiunt mentem in se, et carnales delicias tanquam bestiales ac viles faciunt fastidiri ac despici. Sed et delectationes gustus et tactus, præsertim venereæ, mentem absorbent, et a spirituali oblectatione avertunt. Hinc dicimus quod desideria et oblectamenta carnalia, sunt laquei irretientes et funes constringentes seu vincula captivantia mentes humanas, flammæ quoque exurentes ac tenebræ excæcantes corda humana.

SARRACENUS. — Nonne tu dicis quod in homine protoplasto, si non peccasset, fuisset generatio, comestio atque potatio sine inordinatione et culpa?

CHRISTIANUS. — Haud dubium: quoniam primus homo, etiamsi non peccasset, prolificasset per usum uxoris decisionemque seminis: ideo cibo eguisset et potu; nec propter delectationem, sed propter prolem cognovisset uxorem. Imo et nunc viri virtuosi possunt sine peccato uti uxore et alimento, dum desiderio prolis ad Dei obsequium educandæ aut propter sustentationem naturæ exercent hujusmodi actus.

Præterea, experientia docet frequenter in viris heroicis nostræ legis, quod ex altissima contemplatione, suavissima degustatione ac ferventissima delectatione primæ et increatæ veritatis atque incircumscriptibilis bonitatis sic roborantur et absorbentur in Deo, quod corporeo alimento per multos dies non indigent, carnalia quoque alimenta cordialiter totaliterque spernunt, non solum tam diu ut actualiter durant contemplatio, degustatio atque dilectio illæ, sed et postea quoque, ex redundantia quadam actionum et delectationum earum in corpus: quanto magis in vera felicitate, quæ est incessabilis, clarissima, fruitiva, deliciosissima ac prorsus ardentissima contemplatio Dei, erit tam copiosa ac valida redundantia in corpora Beatorum, quod nequaquam alimento indigebunt corporeo, et ipsi Beati omnem carnalem ac veneream voluptatem infinite despicient ac vehementissime detestabuntur?

SARRACENUS. — Si Omnipotente sic disponente, una voluptas non impedit aliam, augent se invicem.

CHRISTIANUS. — Non advertis quod in finali consummatione beata non stent simul, quum et in via peregrinationis præsentis mutuo sibi repugnent? At vero, ubi nec sitis, nec fames, nec inclinatio sensualis, ibi aut nulla aut minus intensa est delectatio in cibis et potibus sive venereis. In Beatis autem fames, sitis, et desideria absentium voluptatum inclinatiove sensualis locum non sortiuntur.

SARRACENUS. — Satis de isto disputavimus puncto.

CHRISTIANUS. — Hoc quoque præcipue derogat libro legis tuæ, quod toties contradicit sibimetipsi.

SARRACENUS. — Absit ut liber desuper missus sit talis.

CHRISTIANUS. — Quod talis sit, demonstrabo.

Footnotes

  1. Joan. IV, 1. ↩

  2. Cor. II, 1. ↩

Chapter 10 of 19