Articulus 2
Quod lex Mahometi sit sacrilega, injusta, impia et mendosa.
CHRISTIANUS. — Scriptura divinitus revelata, a summa et increata Veritate descendens, nil continet falsi ; et si una in ea falsitas invenitur tanquam veritas desuper affirmata, perit tota ejus auctoritas, certitudo ac puritas, nec poterit Scriptura canonica nuncupari.
SARRACENUS. — Si auctor talis Scripturæ concedatur in uno errasse, mox sequitur quod non habuerit certam et infallibilem directionem a Deo in scribendo et instruendo, et quod nec totum a Deo acceperit quod affirmat : sicque vacillat ejus auctoritas.
CHRISTIANUS. — Si ergo rite probavero falsum quid contineri in Alcorano, patebit illud non esse desuper revelatum, sed humana calliditate confictum, atque inspirante diabolo esse collectum.
SARRACENUS. — Nil minus. Nam et primo Alcorani capitulo legitur : Hic liber absque falsitatis vel erroris annexu, veridicus est, etc.
CHRISTIANUS. — Undecimo Alcorani capitulo fertur : Judæi blasphemiam Mariæ et immoderatam contumeliam inferunt; seque Christum, Mariæ filium, Dei nuntium, peremisse perhibent. Sed nequaquam eum, sed sui similem suspendentes interfecerunt; Deus vero eum ad se transmigrare fecit. Alio quoque affirmatur capitulo, quod Judæi Christianos dire irrident putantes Christum ab illis occisum. In his verbis Mahon asserit Christum non esse a Judæis occisum, nec pro salute humani generis crucifixum.
SARRACENUS. — Fateor ita esse: nec enim decuit innocentissimum atque sanctissimum Dei Prophetam impiis tradi ad occidendum.
CHRISTIANUS. — Et quis fuit ille similis Christo, quem loco et vice Christi interemerunt? Etenim quidam ex nostris inter vos diu conversati, retulerunt nobis, quod affirmetis Jesum Christum hora qua Judæi eum capere nitebantur ac existimabant, posuisse figuram et similitudinem sui in Judam proditorem, sicque Judæos cepisse et crucifixisse Judam illum, Jesum vero ascendisse in cœlum. Cui recitationi videtur alludere quod in Alcorano narratur: Judæi Jesu illudere æstimantes, ab ipso potius sunt illusi.
SARRACENUS. — Nonne melius sonat ut dicamus proditorem illum ab impiis crucifixum, quam Prophetam sanctissimum?
CHRISTIANUS. — Melius hoc sonaret veriusque posset videri, si diceremus Christum pro sua culpa esse occisum, aut si Deus non permitteret justos et innocentes in sæculo isto ab impiis infestari ac trucidari. Sed quum juxta Prophetarum oracula Apostolorumque dogmata occisus sit Christus pro totius mundi salute, Deus quoque in vita hac permittat electos suos ac Sanctos ab iniquis multipliciter tribulari, graviter opprimi, ac variis pœnis occidi; assertio illa, quod Christus a Judæis occisus non sit, sed Judas iniquus, prorsus stultissima est et mendosa, atque scripturis novi ac veteris Testamenti, quas et Mahon tuus fatetur divinitus revelatas, evidenter intolerabiliterque contraria.
SARRACENUS. — Multa hic dicis quæ nondum probasti, et restat ut eadem probes.
CHRISTIANUS. — Nonne Mahon tuus frequenter et in pluribus locis fatetur, docet et asserit, quod Deus sublimis et benedictus misit Moysi Testamentum, id est scripturam veteris Testamenti ac legis Mosaicæ, Davidi autem Psalterium, Jesu vero Mariæ filio Evangelium, sibi autem (utpote Mahometo) Alcoranum? Quemadmodum ergo fateris in Alcorano falsi nil contineri, sic cogeris protestari in scripturis veteris Testamenti et in Psalterio ac Evangelio nil falsitatis esse admixtum. Quum ergo quatuor sancti Evangelistæ in Evangelio passionem Christi diffuse concorditerque conscribant, qua fronte, quo colore, qua amentia, Christum esse passum Mahomet tuus, totius falsitatis magister, negare præsumpsit, præsertim quum et Christi passionem copiose prædixerint veteris Testamenti Prophetæ, potissime David, quos Mahon divinitus fuisse inspiratos in Alcorano alibique fatetur? Nempe et quinquagesimo Alcorani capitulo loquitur: Hic liber (videlicet Alcoran) nec mendacium aliquod nec aliquid prophetis præteritis contrarium nuntiat.
SARRACENUS. — Evangelium prout ex ore Christi manavit, atque ab ejus Apostolis ac Evangelistis descriptum est, absque falsitatis commixtione verum esse fatemur; sed a posteris eorumdem infectum est, et falsificatum est in multis.
CHRISTIANUS. — Hoc et sceleratissimus hæresiarcha Manichæus diu ante Mahometum ausus est fingere. Et quia per istam exquisite confictam et falsam responsionem nitimini multa argumenta evadere, falsitatem hujus responsi diligenter jam demonstrabo.
Chapter 3 of 19