Skip to the text

Articulus 6

Quam mendose Mahon referat historiam de Joseph et patre ac fratribus ejus.

CHRISTIANUS. — Vicesimo primo Alcorani capitulo legitur : Quando Joseph retulit patri suo vidisse se undecim stellas et solem et lunam se illi humiliantes, dixit pater ipsius : O fili, somnium hoc fratribus tuis non reveles, ne tibi per invidiam mali aliquid machinentur.1 Istud est primum prætacti capituli mendacium. Genesis namque tricesimo septimo scriptum est, quod Joseph somnium istud narravit fratribus suis. Si autem primo recitasset patri suo, et ille ei prohibuisset ne illud suis fratribus enarraret, obedisset in hoc patri suo, quia exstitit virtuosus.

Sequitur in Alcorano : Fratres Joseph patrem suum sic affati sunt : Quare nobiscum non mittis Joseph, quum eum summe diligamus ? In crastinum mittatur nobiscum pastum pecora et spatiatum. In Genesi legitur, quod fratribus Joseph occupatis in pastu pecorum in Sichimis, Jacob misit ipsum Joseph ad eos :2 ideo falsum est quod dicitur in Alcorano, quod ad preces fratrum suorum ivit cum eis.

Tertio falsum est quod in Alcorano subjungitur, quod Jacob percepit ipsum Joseph in cisterna positum esse. De hoc etenim nihil scivit, et si scivisset, improperasset hoc filiis suis, nec putasset ipsum Joseph a fera esse comestum.

Subditur in Alcorano : Ipse (videlicet Jacob) tum negligens ipsius, tum inscius, remansit. Hoc est quartum mendacium. Quum enim Jacob tam specialissime dilexerit ipsum Joseph, tamque sollicitus pro illo exstiterit, si percepisset eum esse in cisterna depositum atque in periculo constitutum, nequaquam circa hoc fuisset tunc negligens, imo potius personaliter properasset ad eum.

Sequitur in Alcorano : Fratres crepusculo lacrimando redeuntes, dixerunt : O pater, Joseph nostræ fidei traditum, cum pecore nostro relictum, lupus voravit. Hoc est quintum mendacium, quia in Genesi fertur, quod fratres Joseph miserunt tunicam ejus sanguine intinctam patri suo, ei annuntiantes :3 Hanc invenimus ; vide an tunica filii tui sit. Non ergo venerunt ad patrem suum, dicentes : Lupus devoravit Joseph.

Falsum est quoque quod in Alcorano additur : Attulerunt vestem Joseph falso cruentatam, dicentes : Ecce, pater, argumentum cædis verax. Quia (ut patet ex verbis Genesis jam allegatis) loquebantur patri suo per nuntium, quasi ambigui an tunica illa esset ipsius Joseph.

Sequitur : Respondit pater : Vos hoc factum in corde vestro voluistis (id est, de vestra voluntate aut consensu devoratus est Joseph). Hoc est mendacium septimum. Jacob namque putavit ipsum Joseph comestum a bestia, fratribus ejus penitus ignorantibus.

Octavum mendacium est quod in Alcorano sequitur : Viatoribus venientibus, et suum clientem ad hauriendam aquam mittentibus, ille bonum nuntium retulit eis, dicens : Ecce puer hic captivus est. In Genesi namque narratur, quod viatoribus Madianitis a longe venientibus, Judas dixit fratribus suis : Ecce Ismaelitæ transeunt, venite, venundetur. Et antequam Ismaelitæ venerunt ad eos, extraxerunt ipsum Joseph de cisterna, et adduxerunt ad illos ac vendiderunt.4

Sequitur in Alforcan : Mulier illa (utputa uxor viri Ægyptii qui emerat ipsum Joseph) inventum Joseph in thalamo suo, ostia claudens, precata est ut secum concumberet. Hoc est nonum mendacium, quia in Genesi fertur, quod ipso Joseph domum ingrediente ut operis quidpiam faceret, mulier apprehendit laciniam vestimenti ejus, dicens : Dormi mecum : Quod intelligo de attractione illa ad coeundum, de qua ad propositum : siquidem sæpe et in diversis locis impudica illa invitaverat ipsum Joseph ad stuprum.

Sequitur in Alcorano : Fere utriusque consensus fuit. Hoc est mendacium decimum, quia in Genesi legitur quod Joseph nequaquam acquievit operi nefario.

Undecimum mendacium est quod in Alcorano subjungitur : Ipsum Joseph fugientem mulier insecuta, rupit camisiam ejus retro. Legitur namque in Genesi, quod apprehendit laciniam vestimenti ipsius, et pallium ejus in sua retinuit manu : quo constat quod Joseph erat plene vestitus.

Sequitur in Alforcan : Domino suo (videlicet marito mulieris) ad ostium obviaverunt. Hoc est duodecimum mendacium, quia in Genesi recitatur, quod ipso Joseph domum egresso, mulier videns se contemptam, convocavit suos domesticos, accusans ipsum Joseph, deinde viro suo domum reverso, accusavit ipsum Joseph ut prius.

Subditur in Alcoran : Advocati mulieris judices, conjiciebant verum esse quod mulier dixit, si anterior pars camisiæ esset rupta ; si vero posterior pars, judicabant verum quod dixit Joseph. Hoc est tertiumdecimum mendacium, quia in Genesi scriptum est, quod maritus nimis credulus suæ uxori, misit ipsum Joseph in carcerem. Sicque ad discutiendam hanc causam non sunt judices convocati, prout in Alcoran recitatur.

Sequitur in Alcorano : Hinc inter mulieres civitatis crebra confabulatio orta est, dicentes : Ecce uxor illius sublimis viri suum servientem diligens, ejus concubitum precata est. Illa vero hujus rumoris ventilationem percipiens, doluit ; et mulieres illas adduci præcepit, et lectisternia eis ut accumberent præparavit ; et earum cuique cultro dato, ipsum Joseph coram venire fecit : quo viso, omnes menstruatæ sunt, et sibi quæque manum suam secuit. Ecce omnia ista sunt fabulosa, ficta et falsa. Ex Genesi etenim constat quod Joseph statim fuit incarceratus a domino suo, accusatione uxoris audita. Sicque mulieres putabant Joseph consistere reum.

Quintumdecimum mendacium est quod in Alcorano subjungitur : Illa (videlicet uxor præfata) respondit mulieribus : Hic est de quo me redarguitis, qui me precantem ejus concubitum non exaudivit ; et si meum mandatum complere noluerit, eum incarcerabo. Nullam enim apparentiam habet quod mulier illa in aliarum præsentia dixerit hoc ; atque, ut patuit, Joseph jam fuit incarceratus, nec coram mulieribus illis fuit ita adductus.

Sequitur in Alforcan : Re manifeste percepta, visum est eis (puta judicibus) hunc (scilicet Joseph) ad certam horam esse incarcerandum. Hoc est sextumdecimum mendacium. Non enim incarceraverunt Joseph, certi de innocentia ejus : imo dominus suus incarceravit eum, credens eum id meruisse.

Subjungitur in Alcorano : Duo juvenes in carcerem cum eo detrusi sunt (videlicet magister pistorum et princeps pincernarum). Istud est septimumdecimum mendacium. Nempe, ut fertur in Genesi, duo illi fuerunt diu post Joseph incarcerati.

Sequitur in Alcorano : Ei quem liberandum cognovit (videlicet principi pincernarum) Joseph dixit : Me domino tuo (utpote Pharaoni) notifica. Sed quoniam suggerente diabolo, hoc injungendo Deum nominare oblitus est, in carcere novem annorum spatio moratus est. Istud est octavumdecimum mendacium. Non enim tenebatur Joseph Deum nominare aut ejus actualiter reminisci in prece hujuscemodi: et quamvis in hoc forsan venialiter peccasset, non tamen ob hoc tam diuturnam sustinuisset incarcerationem. Et quia loquebatur idololatræ verum Deum ignoranti, non erat opportunum ut ei Deum verum in tali postulatione exprimeret.

Sequitur in Alforcan: Tunc de carcere liberatus (videlicet princeps pincernarum) dixit ad regem (id est Pharaonem, sua somnia recitantem et exponi quærentem): Si ad Joseph me miseris, veram hinc expositionem tibi referam. Ad Joseph itaque nuntii missi, somnii expositionem requirunt. Expositione autem domino Pharaoni recitata, adduci eum præcepit. In his verbis sunt tria mendacia: quoniam in Genesi scriptum est, quod Pharaone sua somnia proponente, et pincernarum magistro narrante quemadmodum Joseph sibi exposuerit somnium suum, Pharao mox præcepit ipsum Joseph sibi adduci de carcere, et eum sibi repræsentari.5 Quo facto, Pharao mox personaliter retulit ei somnia sua, eorumque interpretationem didicit et audivit immediate a Joseph. Sicque eum eduxit de carcere ante somniorum suorum interpretationem.

Vicesimum secundum mendacium est quod in Alforcan subjungitur: Joseph nuntium ad dominum suum (videlicet Pharaonem) redire præcepit, ut sciscitaretur ab eo cur prædictæ mulieres manus suas ita secabant. Jam enim patuit quod Joseph fuit eductus de carcere antequam exposuit somnium regis, et quod Joseph non fuit coram mulieribus introductus, ut supra narratum est.

Sequitur in Alcorano: Tandem regis mulier (id est uxor Pharaonis) ait: Ad veritatis evidentiam, confiteor me precatam concubitum Joseph, eumque recusasse. Istud est vicesimum tertium mendacium, nullum habens colorem: quia etsi regina precata fuisset ipsius Joseph concubitum, non tamen sic sponte prodidisset se ipsam.

Subditur in Alcorano: Joseph affatus est regem: Pone me custodem super omnia granaria atque deposita regni tui. Istud est vicesimum quartum mendacium: quia (ut fertur in Genesi) Joseph consuluit regi ut provideret virum industrium, quem constitueret præpositum Ægypti ad colligendum et conservandum frumenta;6 et tunc rex de sapientium suorum consilio præfecit ipsum Joseph terræ Ægypti. Imo speciem ambitionis et cupiditatis habuisset, si Joseph postulasset hoc primo.

Sequitur in Alforcan: Joseph fratri suo (videlicet Benjamin) sibi præsentato, revelavit se esse fratrem suum. Hoc non concordat scripturæ Geneseos: ideo falsum censetur.

Sequitur in Alcoran: Dixit Joseph: Vas regium quisquis abstulit mihi, sarcinam cameli sui accipiam, et insuper vim faciam illi. Hic sunt duo mendacia: quia (ut Genesis refert) perscrutatio illa fratrum Joseph facta est extra urbem, Joseph absente;7 fratres quoque Joseph non camelos, sed asinos secum duxisse leguntur.8

Deinde in prætacto Alcorani capitulo mendacia tot sequuntur, quod tædet hæc numerare. Nam subditur ibi: Adstantes quidam dixerunt, Non mirum si furtum fecerunt, qui prius fratrem suum subduxerunt. Hoc falsum est, quia adstantes illi adhuc nihil sciebant de hoc quod fratres illi primo subduxerant fratrem suum.9 — Sequitur in Alcorano:10 Major fratrum dixit fratribus suis: Ad patrem redite, dicentes: Pater, filius tuus furtum perpetravit. Falsum est istud, quia nec fratres Benjamin crediderunt eum fecisse furtum, sed scyphum credebant insidiose impositum sacco ipsius, ut patet ex Genesi.11 — Rursus in Genesi apertissime scriptum est, quod in secundo ingressu fratrum Joseph in Ægyptum, ipse Joseph manifestavit se illis, antequam redierunt ad patrem suum. Unde in Actibus Apostolorum habetur, quod Joseph secundo (scilicet adventu) cognitus est ab eis. Hinc prorsus mendosum est quod in Alcorano subjungitur, quod in secundo reditu filiorum ipsius Jacob ad eum, ipse Jacob ex jugi fletu propter Joseph amissionem, incurrit oculorum albuginem et excæcationem; et quod tunc rogavit filios suos, dicens: Obsecro vos, filii, ut rumores de Joseph fratreque ejus perscrutatum proficiscamini. Sequitur in Alcorano: Tertio itaque profectis, et ad Joseph pervenientibus, ipse respondit: An de Joseph memores facti estis? Responderunt: Tune es ille Joseph? Ait: Ego sum; sed hanc meam camisiam patri nostro ferentes, in ejus faciem, ut lumen recipiat, projicite. Ecce omnia ista sunt ficta et falsa, quia et ipse Jacob sanctior filio suo Joseph, potuisset sibi meritis propriis tale beneficium impetrasse; nec verum est quod plorando fuerat excæcatus; nec fratres tertio missi fuerunt ad inquirendum de Joseph ac Benjamin. — Additur quoque in Alcorano, quod Joseph parentes suos honorifice suscepit, quum tamen ex Genesi constet, quod mater ejus jam diu ante fuit defuncta:12 nam ipsum Benjamin pariendo obierat.

Ecce quot et quanta mendacia refert falsissimus Mahon in uno capitulo! et (quod sceleratissimum est) Deo ea attribuit.

SARRACENUS. — Negare non valeo quin recitatio Alcorani multum discordet in his a scripturis veteris Testamenti. In aliquibus tamen cum illis concordari posse videtur.

CHRISTIANUS. — In scripturis divinitus revelatis nec unum continetur mendacium: et cur vos, sectatores legis Mahometi, non legitis nec habetis scripturas novi ac veteris Testamenti?

SARRACENUS. — Legifer noster prohibuit eas nobis tanquam corruptas et infectas.

CHRISTIANUS. — Sic suam velavit nequitiam: imo, ideo vobis eas prohibuit, ne ex earum lectione deprehenderetis errores atque mendacia Alcorani et aliorum quæ docuit.

SARRACENUS. — Putas Alcoranum in præallegato tantum capitulo contrarium scripturis legis tuæ ac Moysis?

CHRISTIANUS. — Non utique: imo pene in singulis capitulis contradicit eisdem; sed unius capituli falsitates causa exempli induxi. Leges quoque quas tradidit, injustissimæ esse probantur.

SARRACENUS. — Quæ?

Footnotes

  1. Gen. xxxvii, 7-9. ↩

  2. Ibid. 13. ↩

  3. Gen. xxxvii, 31, 32. ↩

  4. Ibid. 25-28. ↩

  5. Gen. xli, 8-32. ↩

  6. Gen. xli, 33-44. ↩

  7. Gen. xliv, 4. ↩

  8. Gen. xlii, 26. ↩

  9. Gen. xliv, 8. ↩

  10. Gen. xlv, 3. ↩

  11. Act. vii, 13. ↩

  12. Gen. xxxv, 18. ↩

Chapter 6 of 19