Skip to the text

Articulus 11

Quod liber legis Mahometi sibi ipsi multoties contradicat.

CHRISTIANUS. — Scis quod in Alcorano sæpissime fiat admonitio cultoribus tuæ legis ut eant præliatum adversus incredulos, præsertim contra participatores, id est Christianos, quatenus timore et virtute gladii inducant et cogant eos ad credendum Mahometo; et usque in præsens sic facitis. Nam et ipse in virtute gladii se missum perhibuit: quod genus prodigii nec latronibus deest, neque tyrannis. Hinc decimo Alcorani capitulo scriptum est: Quid cum illis incredulis communicatis vos? Itaque neminem eorum vobis associa te negotiatorem aut socium vel amicum, nisi prius recta via Dei iverit vobiscum pugnatum sive prædatum; sin autem, eos ubicumque repertos, si sit possibile, capite et interficite. Hinc iterum jussit ut non credentes eum esse Dei nuntium ac prophetam, occidantur aut solvant tributum. Sed his in Alcorano sæpissime contradicitur. Scriptum est enim ibidem, quarto capitulo: Vim nequaquam propter legem inferatis, quum recta pravaque via patefactæ sint. Quinto quoque ejusdem libri capitulo quasi ex Dei persona dicitur Mahometo: Tuum est mea præcepta tantummodo gentibus patefacere. Itemque nonodecimo capitulo: Si Deus vellet, omnes terreni simul crederent. An tu gentes ad fidem et credulitatem cogere studes, quum nisi Deo volente nemo credere possit, qui malos atque incredulos in sua sorde dimittit? Tuum non est nisi injuncta tibi illis annuntiare. Hoc est quod vicesimo quarto Alcorani capitulo fertur: Nuntio nil attinet nisi præceptum cuique gentium applicare. Amplius, vicesimo primo capitulo quasi ex Dei persona dicitur Mahometo: Nos non misimus te custodem vel coactorem digredientium a lege; tuum enim non est nisi tantum rem annuntiare. Nonne in his apertissima contradictio implicatur?

SARRACENUS. — Ignoras verba majorum diversimode posse intelligi, et ad piam intelligentiam esse trahenda? Nonne in scripturis legis Christi ac Moysis aliqua continentur quæ prima facie sibi invicem videntur esse contraria?

CHRISTIANUS. — Tam evidentem et insolubilem contradictionem nusquam in illis reperies. Nonne in præallegatis verbis Alcorani adjunctæ sunt rationes cur adversarii legis tuæ non sint ad fidem tuam cogendi, videlicet, quoniam via recta et prava via patefactæ jam sunt, et quoniam gentes credere nequeunt nisi Deo volente?

SARRACENUS. — Nonne principes christiani frequenter impugnaverunt adversarios suæ fidei, et eos ad suam fidem inducere sunt conati?

CHRISTIANUS. — Eos qui a fide christiana apostataverunt, fatemur compellendos ad fidem. Incredulos vero qui nunquam legem Christi amplexi sunt, fatemur non impugnandos, nisi ipsi impugnent aut molestent fideles, aut fidei diffusionem impediant, aut ex alia justa causa sint impugnandi: qui si victi fuerint, non compelluntur ad fidem, sed allici possunt ad eam; et si velint converti, mitius cum ipsis agendum est quam si in sua infidelitate permanserint.

SARRACENUS. — Suntne et alia quæ in libro legis nostræ videntur tibi sibi invicem contraria?

CHRISTIANUS. — Quartodecimo Alcorani capitulo quasi ex Dei persona dicitur Mahometo: Tu nequaquam ad incredulos cum manifestis Dei miraculis venies, quoniam ea velut otiosa atque contraria reputarent. Ex hoc sequi videtur, quod miracula ad incredulorum conversionem nil conferant. Unde et nonodecimo Alcorani capitulo legitur: Constat nil cœlestium sive terrestrium, nec miracula seu virtutes, incredulis quidquam proficere. Sed his verbis non solum contrariantur ratio, experientia et Scriptura, imo et id quod vicesimo capitulo Alcorani narratur: Increduli dixerunt ad Hud: Nos propter verba tua nequaquam refutabimus quod adoramus, quum tu minime cum miraculis et virtutibus nos accedas. Unde concluditur quod miracula et virtutes ad infidelium conversionem præcipue prosint: quod et ratio attestatur, quoniam supernaturalis doctrina, quæ ex naturali ratione nequit probari, per signa et miracula soli omnipotenti Deo possibilia est probanda, quatenus media fini et præmissæ correspondeant conclusioni. Sicque Moyses et Prophetæ, Christus atque Apostoli suas probaverunt doctrinas. Unde et Christus disseruit:1 Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Quod et experientia verum esse testatur. Nil etenim plus movet incredulos ad fidei susceptionem quam miracula: imo et ipsi fideles per miracula præcipue excitantur ad reformandum se, ad faciendum opera multa bona. Denique quintodecimo Alcorani capitulo recitatur, quod increduli a Mahometo miracula requirebant. In fine quoque quartidecimi Alcorani capituli fertur quasi ex parte Dei ad Mahon: Si tibi molestum est quod tibi non credunt, cœlum, si potes, per scalas ascende, ut cum virtutibus et miraculis advenias. Tanquam dicat: Si cum miraculis atque virtutibus advenires, tibi amplius crederetur. Videsne qualiter hæc verba sibi invicem contradicant, contrarientur, repugnent?

SARRACENUS. — Diversa sunt genera incredulorum. Sicque per distinctionem hæc concordantur. Quidam enim obstinati nec miraculis credunt.

CHRISTIANUS. — Propter obstinatos non erant aliis incredulis et convertibilibus subtrahenda miracula. Imo et obstinatos Deus frequenter per miracula ac aliis modis ad conversionem hortatur, ut ostendat defectum conversionis illorum ex parte sui non esse, et ne illi queant se excusare. Hinc Christus et Moyses, Apostoli et Prophetæ coram incredulis obstinatis multa fecerunt miracula. Sed adverte quantæ id fuit calliditatis, quod quum Mahon sciret se non posse miracula operari (quod tamen deceret, quum se diceret Dei prophetam ac novæ legis divinæ latorem), finxit Deum sibi dixisse: Idcirco cum miraculis ad incredulos non venies, quoniam ea tanquam otiosa atque contraria reputarent. Imo quantæ impudentiæ fuit, asserere quod nec per miracula credidissent quod etiam sine miraculis crediderunt?

Præterea, secundo Alcorani capitulo Mahon quasi judaizans: Viri (inquit) boni, a morticinis et porco ac sanguine, et ab animali quolibet perempto non in Creatoris nomine, abstinete. Sextodecimo autem capitulo quasi christianizans: In Deum (ait) credentes et ejus præceptis obedientes, licite de rebus omnibus super quas nomen Dei invocatum est comedere convenit, de aliis vero nequaquam, nisi necessitate cogente.

Multa his consimilia sibi invicem repugnantia in Alcorano habentur. Multa quoque præcepta et documenta in se ipsis stulta et falsa, rationi et Scripturis contraria, ibi leguntur.

SARRACENUS. — Et quæ illa ?

CHRISTIANUS. — Aliqua tangam.

Footnotes

  1. Joann. IV, 48. ↩

Chapter 11 of 19