Skip to the text

Articulus 13

Prosecutio deductionis istius, et specialiter quam irrationabiliter et injuste prohibuerit Mahon cultoribus suæ legis vini potationem.

CHRISTIANUS. — Rursus capitulo tertio quasi ex persona Dei dicitur Mahometo: Sciscitantibus de vino, scacatu*, vel aleis, et hujusmodi, dic peccatum maximum esse hujusmodi potum et ludum.1 Quam mendose ac impie adscribatur constitutio ista Deo, pandunt utriusque Testamenti sacra Scriptura naturalisque ratio, potissime de vini potatione, quum vir sanctus dicat in Psalmo ad Deum: Educas panem de terra, et vinum lætificet cor hominis; Salomon quoque in Proverbiis:2 Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo;3 bibant, et obliviscantur doloris sui. Hinc in Ecclesiastico scriptum est: Vinum in jucunditatem creatum est, non in ebrietatem; quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum; exsultatio animæ et corporis, vinum sobrie potatum.4 Sed et sancti patriarchæ Abraham, Isaac, Jacob, et alii, vinum biberunt. Siquidem in Genesi describitur qualiter Jacob a patre suo Isaac benedicendus, obtulit ei vinum, quod5* ille potavit.6 Insuper Christus in Cœna cum gloriosis Apostolis bibit vinum. Quod si Mahon prohibuit vinum potare, quia ex immoderata vini sumptione, multa oriuntur vitia atque incommoda, simili ratione debuit et usum carnium quorumdamque fortium poculorum usum vetare : imo pari ratione debuit vini potationem moderatam admittere, quoniam vinum moderate sumptum multos præclaros et utiles parit effectus, ingenium acuens, mœrorem repellens, sanitatem efficiens.

SARRACENUS. — Disputantem te cum silentio diu sustinui, ut plenius sciam quid de nostra sentias lege. Sed cur de rigore gloriaris evangelicæ legis, et legem nostram de laxatione et carnalitate redarguis, quando potum tam delicatum nobis prohibitum accipis? Suntne pocula alia tam lauta et pretiosa ut vinum?

CHRISTIANUS. — Sed dic cur prohibuit vobis vinum.

SARRACENUS. — Sive ob causam quam tetigisti, sive ob eam quæ in libro Doctrinæ suæ exprimitur.

CHRISTIANUS. — Hanc narra.

SARRACENUS. — Refert ibi legifer noster, quod erant duo angeli Dei, Haroth et Maroth, missi olim a Deo de cœlis in terram, gubernando et instruendo generi humano tributi, interdicto eis ne occiderent, neque injuste judicarent, nec biberent vinum. Tandem venit ad eos speciosissima mulier, habens causam adversus maritum : quæ, ut causæ suæ accommodaret judices, invitavit eos ad prandium. Quibus epulantibus ipsa epulas et vinum apponit, adstans ministrat, offert crebro, instat ut sumant. Quid plura? Vicerunt blanditiæ mulieris. Inebriati poculis, in hospitam formosam incaluerunt ; victi autem, concubitum petierunt. Spondet illa conditione, dummodo alter verbum doceat per quod ascendebant in cœlum, alter verbum per quod descendebant. Placet conditio. Quum ergo didicisset, elevata est subito, et ascendit in cœlos. Quod quum vidisset Deus, explorata causa, posuit eam

Luciferum, ita pulcherrimam inter stellas ut fuerat inter mulieres. Illis in judicium evocatis, proposuit eis Deus ut eligerent inter pœnas sæculi hujus et alterius. Elegerunt hanc. Suspensi sunt ergo per catenas ferreas, demissis capitibus in puteo Behil*, usque in diem judicii.7*

CHRISTIANUS. — Qualiter tibi ista narratio et hæc causa placet?

SARRACENUS. — Qualiter, nisi bene?

CHRISTIANUS. — Mihi apparet quod vix unquam audivi tam fatuam et irrationabilem fabulam : contra quam arguere reor omnino indignum. Et dato quod vera esset, cur ob illum angelorum excessum prohiberetur hominibus vini potus? Quum filius, secundum Scripturas et jura, non portet iniquitatem patris, quanto minus judicis?8 Et si ad tempus, non tamen quoad omnes generationes. Denique, secundum hanc fabulam, fuisset potatio vini illicita atque prohibita in novo atque veteri Testamento. Cur etiam angelis illis, antequam sic peccaverunt, prohibitum fuit potare vinum? Si dicatur, Ne peccarent : ergo et hominibus cunctis ab exordio idem divinitus fuisset prohibitum, quum facilius inebrientur vino quam angeli, dato quod angeli possint inebriari, qui quum sint spirituales substantiæ, corporalibus passionibus nec in assumptis corporibus subjacent, nec ad venerea afficiuntur, sicut et unus eorum dixit Tobiæ : Videbar vobiscum manducare et bibere, sed ego invisibili cibo et potu utor.9

SARRACENUS. — Nonne cum Abraham et Lot angeli comederunt?

CHRISTIANUS. — Angeli assumptis corporibus non uniuntur ut formæ substantiales, sed tanquam motores : idcirco ex eis et corporibus illis non fit unum simpliciter ; et quamvis per corpus assumant ac intus trajiciant cibum potumque, non tamen per vim nutritivam convertunt alimenta in corpora sic assumpta, sed occulta vi alimenta hujusmodi resolvuntur.

SARRACENUS. — Quid sentis de ludis prætactis?

CHRISTIANUS. — Per virtutem eutrapeliæ dicimus hominem posse uti moderate ludis honestis; taxillationes vero vituperamus.

SARRACENUS. — Disputationem tuam prosequere.

CHRISTIANUS. — Quinto Alcorani capitulo injungitur Mahometo: Si quis tecum disputare voluerit, dic te faciem tuam ad Deum ejusque sequaces convertisse: quod agendo, tam legum scientes quam illitterati bonam legem sequentur. Huic dicto videtur contrariari quod tricesimo sexto Alcorani capitulo quasi divinitus Mahometo jubetur: Omnes homines legum, præter malos, honestis verbis disputando semper alloquere. Ergo debuit cum eis disputare, nec solum dicere faciem se convertisse ad Deum: imo irrationabile esset, novam doctrinam recentemque legem ac fidem proponere, et nec velle nec posse eam persuadere, exponere, defendere ac probare. Hinc beatissimus princeps Apostolorum in prima sua epistola scribit fidelibus, Parati semper estote ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est fide et spe:10 quum tamen fides christiana sit de rebus maxime incomprehensibilibus, supernaturalibus et secretis.

Amplius, nono Alcorani capitulo legitur: Deus summe criminalia peccata, videlicet ceteris majora, nequaquam, sed minora cui vult condonat. Hoc falsum probatur, quum secundum Scripturas, nulli sit desperandum. Imo desperatio est peccatum gravissimum, et divinæ derogans pietati, quæ in infinitum major est omni perversitate et crimine creaturæ. Verumtamen quædam peccata irremissibilia asseruntur, quoniam valde difficiliter et raro dimittuntur: nulli tamen de eis vere pœnitenti denegatur remissio.

At vero duodecimo Alcorani capitulo scriptum est: Vos, Judæi et Christiani, si Dei filii suique dilecti estis, prout vos dicitis, cur vobis culpas atque peccata gerentibus pœnas et malum ingerit? Certe vos nihil aliud quam homines estis a Deo creati. En in his insipientissimis verbis pandit se Mahon totius spiritualis sapientiæ ac divinæ Scripturæ fuisse ignarum. Hoc enim utriusque Testamenti scriptura uberrime docet: quod Deus omnipotens nullam culpam deserens impunitam, suos electos, prædestinatos, justos adoptivosque filios multipliciter punit, exercet, flagellat in vita præsenti, ne pereant in æternum, sed per adversa et pœnas purgentur a vitiis et vitiorum reatu, atque ad ampliora gratiarum charismata suscipienda reddantur idonei, a purgatorii quoque præserventur suppliciis, atque celerius ad beatitudinem perducantur æternam; reprobos vero, injustos et hostes suos infernalibus deputandos tormentis, permittit temporaliter prosperari, impune ad tempus peccare ac persequi justos, sicut et impiissimum Mahometum. Hinc in Proverbiis Salomon exhortatur: Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, et ne deficias quum ab eo corriperis:11 quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Hinc per Joannem dixit apostolum: Ego quos amo, arguo et castigo. Unde et Paulus apostolus scripsit:12 Quis filius quem non corripit pater?13 Quod si extra disciplinam estis, ergo adulteri et non filii estis. Hinc secundo Machabæorum inducitur: Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.14 Idcirco de reprobis ait Dominus per Psalmistam: Dimisi eos secundum desideria cordis eorum;15 ibunt in adinventionibus suis. Et de electis ait idem Propheta: Multæ tribulationes justorum. De quibus et legitur in libro Sapientiæ:16 Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus.17 Non itaque inaniter glorientur Sarraceni dum prævalent Christianis, quasi idcirco complaceant Deo; sed vereantur occulta Dei judicia: quoniam sicut tempore veteris Testamenti Deus frequenter correxit et dejecit filios Israel propter eorum peccata per infideles et reprobos, per Assyrios et Chaldæos, per

Philistæos et alios; ita sub evangelica lege castigat clementer Christianos per infideles Turcas ac Sarracenos.

Præterea, quod Judæi tempore legis Mosaicæ et Christiani tempore legis evangelicæ dicti sint filii Dei, scilicet adoptivi, innumerabilia Scripturarum testimonia pandunt. Moyses namque in Deuteronomio scripsit:18 Estote filii Domini Dei vestri; et rursus:19 Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te?20 Itemque: Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est, quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.21 Hinc Isaias loquitur Deo: Tu, Domine, pater noster et redemptor noster. Insuper de Christifidelibus ait Joannes evangelista: Videte qualem caritatem dedit nobis Deus Pater, ut filii Dei nominemur et simus;2223 et rursus: Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Hinc docuit nos sub hac forma Christus orare: Pater noster qui es in cœlis.2425 Et rursus: Diligite (inquit) inimicos vestros, ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est. Verumtamen confitemur quod quantum ad substantiam et esse specificum nil aliud sumus quam homines. Porro unus dumtaxat est unigenitus et naturalis Filius Dei, ejusdem cum Patre exsistens naturæ.

Eodem capitulo legitur: Moyses dixit filiis Israel se nullius nisi animæ suæ ac fratris sui moderatorem imperatoremque esse. Falsum est hoc. Fuit enim moderator et imperator totius populi sui sibi commissi ac subditi, sororis quoque et conjugis ac sobolis suæ.

Capitulo eodem habetur: Homines pravos Deus ad viam rectam minime dirigit. O quam falsum est hoc, quum frequenter impiissimi Deo præveniente et inspirante convertantur ad Dominum, in tantum quod ubi abundavit iniquitas, superabundet et gratia!26 quod et Paulus apostolus sibi contigisse fatetur.27

Tertiodecimo Alcorani capitulo recitatur: Sacerdotes ac præsules Christianorum Mahometo crediderunt. Hoc de catholicis christianis sacerdotibus atque episcopis verificari non potest, sed forsitan de quibusdam hæreticis, præsertim Nestorianis, deitatem Christi negantibus.

Quintodecimo Alcorani capitulo scriptum est: Hic liber (videlicet Alcoran) nihil prætermittit. Fateor quod nihil hæreticæ pravitatis, nihil perfidiæ, nihil falsitatis et carnalitatis omittit.

Insuper, septimodecimo capitulo Alcoran quasi ex persona Dei hominibus dicitur: Ego præcepi ut angeli patri vestro Adæ se humiliarent; præceptoque meo omnes præter Beelzebub obedierunt. Deo autem illum interrogante cur non obediret, respondit: Ego factus de igne, illo de terræ limo plasmato præstantior sum. In his mendosis et stolidissimis verbis insinuatur, quod causa ruinæ primi apostatæ angeli fuit quoniam juxta Dei præceptum noluit se primo homini humiliare nec se coram eo prosternere. Verum divina Scriptura docet angelum primum cum suis peccasse ante Adæ plasmationem, et ipsum Adam ab angelo lapso esse seductum. Falsum est quoque angelos esse formatos de igne, quum sint separatæ et immateriales substantiæ. Causa vero ruinæ primi apostatæ fuit quod voluit Deo inordinate assimilari, et juxta propriam voluntatem ac dispositionem angelis inferioribus eo præesse: cui et illorum plurimi consenserunt, cum quibus mox pulsus est cœlo; inviditque homini primo, quem et tentavit ac superavit. Hæc est sanctorum doctrina theologorum.

At vero, nonodecimo Alcorani capitulo dicitur: In die resurrectionis opinabuntur singuli se non plus quam per unius horæ spatium jacuisse. Hoc falsum est. Qui enim interim patiuntur inferni purgatoriive tormenta, reputabunt se multo diutius fuisse defunctos quam fuerunt: imo propter suarum acerbitatem pœnarum, tempus brevissimum videtur eis longissimum. Qui autem interim Deo beatifice fruuntur, quamvis omne tempus videatur eis brevissimum, tamen ex sapientia sua scient quam diu in cœlo fuerunt. Si autem

Mahon vult dicere, quod nec justi neque injusti interim mercedem divinitus sortiantur, sed instar dormientium nullam temporis percipiant moram, quemadmodum de septem dormientibus legitur, deviaret gravissime, ut ex Scripturis, et doctrinis Sanctorum, multisque visionibus, experientiis et exemplis monstratur. Et tamen hoc forsan sensisse videtur, quum vicesimo tertio Alcorani capitulo dicat: Nemo cogitet Deum ignorare incredulorum opera, quamvis eorum judicium usque ad diem judicii differatur.

Vicesimo quarto quoque Alcorani capitulo quasi ex Dei persona dicitur: Hominem de terra et luto plasmavimus, diabolo prius ex igne pestifero creato. Quum creare sit ex nihilo producere, nonne inepte dicitur diabolus ex igne creatus? Rursus, quum omnis creatura sit bona quoad esse suæ naturæ, quomodo ignis ille nuncupatus est pestifer? Dictum est quoque, quod angeli sint incorporales simplicesque substantiæ: ideo non sunt facti ex igne.

Eodem capitulo fertur quasi ex Dei persona: Quum hominem procreassem de luto, et eidem animæ meæ portio insufflaretur, etc. Si Mahon putavit quod Deus in suæ deitatis natura habeat animam, aut quod anima hominis primi sive alterius sit de substantia Dei, erravit gravissime, quum Deus sit purus actus, simplicissimus spiritus, et esse purum, separatum, incommutabiliter in se ipso subsistens, ut theologi atque philosophi contestantur.

Consequenter capitulo vicesimo quinto asseritur: Impossibile est diabolo quidquam facere nisi incredulis. Quid est hoc? Nonne diaboli quotidie tentant fideles ac justos? Imo et Christum tentare præsumpsit, et primum hominem in paradiso decepit:28 imo multos viros sanctos etiam corporaliter flagellavit, quemadmodum sanctum Job et B. Antonium.29 Hinc Christus dixit beatissimo archiapostolo Petro:30 Simon, ecce Satan expetivit vos ut cribraret sicut triticum.31 Imo et Mahon in Alcorano fatetur, quod unicuique adstant angeli duo, unus bonus ad succurrendum, alter malus ad seducendum.

Deinde vicesimo sexto Alcorani capitulo scriptum est: In die generalis judicii dabitur unicuique liber apertus, in quo omnia opera sua leget. Hoc Mahon de materiali libro intellexisse videtur, ita quod tunc unusquisque ex libro porrigendo lecturus sit propria opera sigillatim. Quo concesso, judicium illud diutissime erit durans: quod et Mahon concessit, affirmans quod per quinquaginta millia annorum durabit. Sed falsa sunt omnia ista. Quod etenim in Scripturis inducitur de libris tunc aperiendis, de libris conscientiarum spiritualiter sumitur. Divina quoque omnipotenti virtute judicium illud celerrime prorsus complebitur, ita quod unicuique sua et aliorum peccata in momento patebunt. Multum autem derogaret divinæ pietati atque justitiæ quod justi per tot millia annorum a suo præmio differrentur. Infinitæ vero potentiæ Dei congruit causas judicandorum celerrime expedire.

Eodem capitulo continetur: Infidelium non nisi lapsum ac præcipitium diligit Deus. Hujus oppositum Dominus Deus per Ezechielem prophetam testatur: Nolo (inquiens) mortem impii, sed ut convertatur et vivat;32 itemque: Numquid voluntatis meæ est mors impii, et non magis ut convertatur?33 Alioqui cur misisset Apostolos ad prædicandum et convertendum incredulos? Deus enim, quantum in se est, vult universos salvari, ac variis modis instigat infideles ad meliora.34

Capitulo vicesimo octavo inducitur Deus loquens ad Zachariam patrem S. Joannis Baptistæ: Habebis filium nomine nunquam antea alicui imposito, videlicet Joannem vocandum. Hoc falsum est: quia hoc nomen diu antea fuit apud Hebræos consuetum. Unde in Jeremia sæpe fit mentio de Johanan, Caree filio.

Eodem capitulo legitur:35 Sciendum neminem esse qui non ad ignem proficiscatur, quia hoc Deus mandavit. Istud est prorsus mendosum, quum innumerabiles viri perfecti, Sancti heroici et martyres gloriosi in evangelica lege sine intermedia pœna intraverint regnum cœlorum, imo et infantuli baptizati ante usum rationis defuncti; adulti autem qui pro omnibus culpis suis in vita hac satisfaciunt plene, mox evolant quando decedunt: et hoc Deus per copiosa miracula et visiones certissimas visibiliter demonstravit frequenter.

Capitulo tricesimo septimo quasi ex persona Dei dicitur Mahometo: Moderni dicunt te magum esse. Quibus tu dicas: Librum isto meliorem afferte, et benevole eum sequar. Ecce quam impudens et ridiculosum mendacium! quasi in toto canone sacræ Scripturæ non sit liber elegantior Alcorano, quod (juxta præhabita) cunctis hæreticis pravitatibus vitiosissimisque mendaciis est repletum, nec inter Scripturas reputari condignum. Denique, de excellentia Alcorani Mahon sæpe se jactat. Nam et primo Alcorani capitulo loquitur: Hunc librum veracem esse penitus credite; consimilem, omnes manum simul conferentes, si possibile sit, facite testibusque firmate. Nonodecimo quoque Alcorani capitulo fertur: Alcoran omnis falsitatis expers est. Dicentibus illud tuum esse figmentum, dic ut saltem unam azoaram (id est unum capitulum) harum alicui consimilem, quolibet adjutore nisi Deo solo suffulti, efficiant, ut sic an veridici sint appareat. Sed et vicesimo sexto Alcorani capitulo scriptum est: Licet omnes homines atque diaboli ad unius talis (scilicet Alcorani) compositionem convenirent, sibimet mutuo proficientes, minime perficere possent. Multa his consimilia in Alcorano dicuntur; et sancto gloriosoque Deo ista nequissima apertissimaque mendacia adscribuntur ibidem. Sicque in præsumptuosissimo atque vanissimo Mahon impletum est commune illud proverbium: Qui diligit ranam, ranam putat esse Dianam. Sic enim afficiebatur ad suum stultissimum Alcoranum, quod judicavit id esse sapientissimum librum.

Hæc pauca de multis pravissimis Alcorani erroribus tetigisse sufficiat. Sunt autem aliæ plurimæ valde falsitates in Alcorano, scripturis novi ac veteris Testamenti apertissime inexcusabiliterque contrariæ: quia in multis capitulis recitat varias sacræ Scripturæ historias, quibus pene semper fabulosas falsitates permiscet, atque in multis sæpissime a veritatibus divinæ recedit historiæ: quod omni in Scripturis exercitato Alcoranum legenti, certissime innotescit, prout hæc omnia in speciali probavi ac declaravi tractatu contra Mahometi perfidiam compilato.

SARRACENUS. — Non sine diligentia grandi te hucusque adverti; estque probabile librum legis nostræ a pravis hominibus esse corruptum.

CHRISTIANUS. — Ex hoc ipso supra probavi quod non sit datus a Deo, qui leges a se datas ad hominum salutem necessarias, facit puras et integras devenire ad eos quibus donantur:36 alioqui frustra darentur.

SARRACENUS. — Fateor te istud probasse, ac etiam declarasse quod scripturæ evangelicæ legis ac veteris Testamenti non sint infectæ neque corruptæ, prout vobis imputare solemus. Ideo ex introductis fateor me ad evangelicæ legis amplexum competenter inclinari et affici, nisi aliunde retraherer.

CHRISTIANUS. — Quid retrahit te ?

SARRACENUS. — Fortissima atque (ut nobis videtur) insolubilia argumenta quæ contra fidem tuam habemus, præsertim contra fidem trinitatis personarum in Deo, et deitatis in Christo, ac realis præsentiæ corporis et sanguinis Christi in Sacramento.

CHRISTIANUS. — Quidquid te movet, ordinate propone; auxilianteque Domino respondebo.

Footnotes

  1. * Cf. Cangii Glossarium. ↩

  2. Ps. ciii, 14, 15. ↩

  3. Prov. xxxi, 6, 7. ↩

  4. Eccli. xxxi, 35, 22, 36. ↩

  5. Gen. xxvii, 25. ↩

  6. Matth. xxvi, 27, 29. ↩

  7. *alias Behil* ↩

  8. E.zech. xvi, 29. ↩

  9. Tod. xii. 19. ↩

  10. 1 Petr. III, 15. ↩

  11. Prov. III, 11, 12. ↩

  12. Apoc. III, 19. ↩

  13. Hebr. XII, 7, 8. ↩

  14. II Mach. VI, 13. ↩

  15. Ps. LXXX, 13. ↩

  16. Ps. XXXVII, 20. ↩

  17. Sap. III, 6. ↩

  18. Deut. xiv, 4. ↩

  19. Deut. xxxii, 6. ↩

  20. Ibid. 19. ↩

  21. Is. lxiii, 16. ↩

  22. Joann. i, 12. ↩

  23. I Joann. iii, 1. ↩

  24. Matth. vi, 9. ↩

  25. Matth. v, 44, 45. ↩

  26. Rom. v, 20. ↩

  27. Act. ix, 1-20. ↩

  28. Matth. IV, 3 et seq. ↩

  29. Gen. III, 1 et seq. ↩

  30. Job I, u. ↩

  31. Luc. XXII, 31. ↩

  32. Ezech. xxxiii, 11. ↩

  33. Ezech. xviii, 23. ↩

  34. I Tim. II, 4. ↩

  35. Jer. XL- XLIII. ↩

  36. p. 457 A'. ↩

Chapter 13 of 19