Articulus 8
Quam vitiosa sit uxorum pluralitas quam Mahon concessit uni marito.
CHRISTIANUS. — Octavo Alcorani capitulo continetur : Duas, aut tres, vel quatuor uxores ducite, nisi timueritis vos eas nullatenus posse pacificare : tunc enim tot quisque accipiat quot sua manus quiverit castigare. At vero tricesimo secundo Alcorani capitulo legitur : Castitatem servate nisi cum propriis uxoribus aut sibi subjectis et ancillis ; inde enim nulla querimonia fiet. Sic itaque Mahon licentiavit cuilibet viro habere quatuor principales uxores et earum ancillas ac subditas ; empticias vero et in bello acquisitas, tot quot quis potuerit obtinere et ferre.
Ecce quam ineffabiliter vitiosa et injusta et detestabilis est fæx ista ! Et quis unquam ita exposuit genus humanum libidini sicut Mahon? Et quid mirum quod tam inæstimabilis hominum multitudo ad carnalia prona, legem illam totius impuritatis et carnalitatis amplectitur? — Denique, sicut præhabitum est, in matrimoniali contractu vir et mulier corporum suorum potestatem transferunt in alterutrum, ita quod maritus corporis sui potestatem non habet quantum ad ea quæ sunt carnalis commixtionis, sed uxor, et econverso.1 Postquam ergo maritus uni uxori sui corporis tradidit potestatem, non potest illud obligare voluntati alterius seu secundæ uxoris, nec tradere ei. Insuper nec potest nec debet se ad impossibilia obligare. Quum ergo vix valeat voluntati unius satisfacere conjugis quantum ad debiti redditionem, qua ratione plures poterit uxores accipere? — Amplius, matrimonium ad refrenationem, non ad nutrimentum et dilatationem concupiscentiæ ordinatur : pluralitas autem uxorum concupiscentiam magis inflammat, nutrit, dilatat. — Præterea, inter conjugatos debet esse cohabitatio amicabilis atque pacifica. Imo, quum amicitia et concordia sint præcipua vitæ præsentis bona, sunt maxime appetenda et exquirenda : idcirco quod eis potissime adversatur, maxime est vitandum. Pluralitas autem uxorum quasi semper est incitamentum discordiæ, fomentum rixarum, invidentiæ radix : summe ergo est vitanda. Rursus, pluralitas ista uxorum est incitamentum multarum suspicionum malarum et tristitiarum, indignationum ac malevolentiarum in invicem ; est quoque occasio quod vir nunc istam, nunc illam de facili aspernatur, atque quod fragiles feminæ viros alios concupiscunt, quum unus earum appetitioni et exactioni satisfacere nequeat. — Adhuc autem, quum mentes virorum ab arce virtutum nil magis dejiciat, et eas nil magis absorbeat, deprimat, inebriet brutalesque faciat, quam feminea blandimenta, libido irrefrenata ac usus venereorum assiduus ; constat quod tam immoderata uxorum pluralitas maxime sit nociva, veræ salutis ac spiritualis profectus impeditiva : est ergo prorsus vitanda.
SARRACENUS. — Quomodo sic argumentaris et loqueris, quasi ignores multos Testamenti veteris sanctos viros habuisse plures uxores et concubinas? — Nonne et unus vir plures potest imprægnare uxores? Imo, quum pauci sint menses anni in quibus decet virum suam cognoscere conjugem (imprægnatam namque non decet eum accedere usquequo fuerit post partum purificata), nonne expediens exstat ut habeat conjuges plures ?
CHRISTIANUS. — Si summum aut præcipuum hominis bonum in vita hac esset carnali propagationi vacare, bene objiceres ; sed quum virtuositas salusque hominis in hoc consistant, ut in vera prudentia, salutari sapientia atque virtutibus crescat quotidie, præsertim in spirituali Dei ac proximorum amore, a quibus uxorum pluralitas maxime impedit, certum est argumentum tuum nullius esse vigoris. — Porro, quod de patribus veteris Testamenti assumis, nunc locum non habet. Nam illi ex dispensatione divina, aut inspiratione superna, et ex rationabili causa, plures duxerunt uxores : quia tunc cultus veri Dei in uno populo viguit, et per carnalem prolificationem conservabatur; fuitque paucitas hominum respectu latitudinis terræ et multitudinis gentium quæ nunc sunt. Porro concubinæ quas Sancti illi habuisse leguntur, erant eorum uxores legitimæ, sed secundariæ et minus principales : sicut in Genesi Bala et Zelpha interdum vocantur uxores, interdum concubinæ Jacob. Est enim consuetudo scripturæ veteris Testamenti, tales secundarias et minus principales uxores dicere concubinas.2
SARRACENUS. — Nimis arcta et spiritualis est lex Christi, idcirco nec omnibus proportionata. Ideo pie et sapienter egit Altissimus mittendo plebi Arabum Mahometum cum lege laxa ac facili. In cujus Alcorano habetur : Deus nequaquam difficilia seu ardua requirit a nobis.
CHRISTIANUS. — Jam tibi probavi, quod lex Mahometi non sit divinitus data, sed sacrilega et mendosa ; et quod post Evangelii divulgationem universi homines in hoc mundo ad legem evangelicam teneantur ; quodque lex Mahometi sit omnino contraria legi Christi, qui in Evangelio protestatur : Quam arcta via et angusta porta quæ ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam !3 Denique, sicut unus homo paulatim crescit, instruitur atque ad perfectiora perducitur ; sic gloriosus et adorandus universorum Creator voluit successive genus humanum ad meliora, spiritualiora et perfectiora perducere. Hinc primo contulit legem naturalem; deinde per Moysen præstitit legem scriptam, postremo per Christum legem evangelicam, spiritualem, perfectam. Absit ergo ut post evangelicæ legis per universum orbem divulgationem credatur desuper data lex laxior, lex rudis, carnalis, remissa.
SARRACENUS. — Lex Christi tam rigorosa, non est multitudini hominum rudi apta.
CHRISTIANUS. — Deus, cujus sapientiæ non est finis, nulli impossibilia præcipit.4 Ipse quoque vere omnipotens, humanæ fragilitatis imbecillitatem clarissime intuens, potens est et paratus subvenire infirmis : imo per caritatis fervorem, per consolationes divinas, per gratiam et virtutes infusas, per dona et fructus Spiritus Sancti, tam copiose et gratiose succurrit hominibus benevolis ac bonis, ut inde in evangelica lege locutus sit :5 Jugum meum suave est, et onus meum leve.
SARRACENUS. — Miror quod legislatorem nostrum sic vilipendis, et ejus legem sic despicis.
CHRISTIANUS. — Si in scripturis veteris ac novi Testamenti, quas et legislator tuus divinitus datas fatetur, esses instructus et resolutus, nequaquam super hoc mirareris. Verum, ut communiter fertur, amor inordinatus et odium pervertunt judicium. Quum itaque tot annis fueris ad legislatorem tuum ejusque legem tanquam ad magna bona fortiter atque erronee affectatus, non miror quod de eorum extrema et vera reprobatione mireris et obstupescas. Præterea jam perpende qualis fuerit legifer tuus.
SARRACENUS. — Virtuosus et justus per omnia fuisse censetur, qui ad unius Dei veri cultum homines viribus totis adduxit.
CHRISTIANUS. — Ego tibi ostendam quod sceleratissimus, libidinosissimus injustissimusque exstiterit.
Footnotes
Chapter 8 of 19