Skip to the text

Articulus 16

Introductio probabilium rationum quod in Deo sit trinitas personarum.

CHRISTIANUS. — Quidquid perfectionis in creaturis consistit, certum est in Creatore eminentissime contineri. Quum ergo virtus causalis seu fecunda proprietas ac generativa potestas sint præcipuæ creaturarum perfectiones, in tantum ut unumquodque dicatur perfectum quum potuerit sibi simile generare, causa quoque suo effectu dicatur præstantior; constat quod ista excellentissime sint in Deo, sicut et sapientia, sanctitas, potentia, justitia, pietas sublimius competunt Creatori quam creaturis. Generare ergo cum incomparabili excellentia et sine omni mutabilitate competit Deo. Quod et ipse in Isaia propheta innuit, loquens : Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? Si ego qui ceteris generationem tribuo, sterilis remanebo?1 Unde et Apostolus dixit : Pater Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in cœlo et in terra nominatur.2

SARRACENUS. — Nonne satis grandis fecunditas Dei est quod mundum hunc condidit?

CHRISTIANUS. — Quæ comparatio finiti ad infinitum? Nonne Deus incircumscriptibilis et immensus plus excedit totum mundum majestate, perfectione et gloria, quam totus mundus vilissimam minimamque arenam? Productio ergo et moles mundi, punctalis est atque punctum respectu infinitæ excellentiæ, causalitatis, fecunditatis communicabilitatisque Dei.

SARRACENUS. — Disputationem tuam prosequere.

CHRISTIANUS. — Videsne qualiter in creaturis unumquodque sit tanto plus communicativum diffusivumque sui, quanto major est bonitas ejus, quo in caritate fluentius exstat, quanto plenius, opulentius splendidiusque exstiterit, nisi forsan aliunde sit impedimentum ex tenacitate, invidia incapacitateve rerum? Quemadmodum ergo Deus excelsus et gloriosus est incomparabiliter et incircumscriptibiliter bonus, amorosus, opulentissimus et superluminosus, sic competit ei diffusivitas seu communicabilitas penitus infinita : cui nullum germen finitum potest correspondere, quum sit infinite inferius minusque illa. Nec dici potest quod infinita communicabilitas non possit in actum ac germen sibi proportionatum, correspondens ac infinitum procedere, quum unicuique sit naturale, conveniens, jucundum, producere actum et germen ad quod naturalem aptitudinem, potentiam, inclinationem et ordinem habet: alias aptitudo, communicabilitas seu potentia illa videntur inanis, frustra et impotens. Denique, quum Deus sit summe et infinite perfectus, felix et invariabilis, certum est quod æternaliter in optima sui dispositione consistat: idcirco diffusio talis, tam naturalis, jucunda, liberalissima atque plenissima, æternaliter actualiter est in ipso. Bonum namque tam superoptimum, tam superliberalissimum, et in caritate tam superæstuantissimum, nil proprium sibi reservat, imo se totum supereffluentissime sine fine communicat.

Præterea, quum primum et summum bonum sit naturaliter sui diffusivum et communicativum communicatione perfecta et communicabilitate immensa, ad beatitudinem et perfectionem ipsius est pertinens ut se indesinenter ita communicet. Nulla namque intellectualis substantia beata est aut perfecta vel in optima sui dispositione consistens, absque actione ei connaturali et convenientissima.

Insuper, deliciis sincerissimæ caritatis nil exstat suavius, nil jucundius. Caritas autem proprie tendit in alium, et magis sentitur circa illum, quum sit vis unitiva, nexus et unio amantis atque amati. Perfectissima quoque dilectio condilectum requirit, qui sit velut vinculum et connexus amoris amborum. Ad plenitudinem ergo deliciarum beatitudinis Dei spectat ut Deus Pater habeat Filium infinite amabilem, et sibi tam carum ut diligat eum tantum sicut se ipsum, Pater item et Filius habeant condilectum ab utroque procedentem et utrique supercarissimum, quem non minus diligant quam se ipsos. Quid gloriosius istis deliciis superbeatissimæ Trinitatis, in qua nulla potest esse dissensio, nulla discordia, quum in tribus supersanctis personis sit una voluntas? In qua Trinitate una persona manat ab alia, et tertia ab utraque; in qua est omnis ratio puræ et sanctæ dilectionis, videlicet mutua cognitio superclarissima, summa conformitas, propinquitas maxima, identitas in natura, bouitas infinita, pulchritudo, dulcedo, perfectio illimitata; in qua quælibet persona adoranda se ipsam et alias ambas clarissime ac jucundissime æternaliter intuetur, ac cum dilectione intensive immensa diligit atque amplectitur: sicque personæ illæ superdignissimæ se invicem suavissime perfruuntur, cum sancta et incommutabili complacentia prorsus immensa.

Postremo, ut communiter dicitur, nullius boni possessio plene jucunda est absque consortio: quod non solum verificatur de his quorum operatio imperfecta est in se ipsis, et quæ ad aliud ordinantur, sed et potissime de his quæ in se ipsis bonitate, caritate, perfectione, opulentia et felicitate abundant. Talia enim (ut dictum est) ex se ipsis, hoc est ex propria bonitate, caritate, liberalitate, perfectione et opulentia, moventur ad diffundendum communicandumque aliis divitias bonitatis, perfectionis ac gloriæ suæ; nec aliquid sibi reservant incommunicatum, non plane ob suam indigentiam, sed ex liberalissima, amorosissima et optima exuberantia bonitatis, gloriæ et opulentiæ suæ.

SARRACENUS. — Quoniam juxta protestationem tuam prætactam, rationes istas non tanquam demonstrativas sed ut probabiles introducis, non eis objicio nec resisto:3 imo fidem ornare et persuadere videntur. Idcirco ad perscrutandum an Christus sit verus Deus, si placet, convertamur.

CHRISTIANUS. — Hoc jam patet ex dictis.

SARRACENUS. — Nondum patet quod in unitate personæ Christus sit Deus et homo.

CHRISTIANUS. — Quid de hoc catholica teneat fides jam declarabo.

Footnotes

  1. 1s. LXVI, 9. ↩

  2. Ephes. III, 14, 15. ↩

  3. art. preced. ↩

Chapter 16 of 19