Skip to the text

Articulus 18

Inquisitio et responsio de sacrificio atque præcipuo evangelicæ legis sacramento.

SARRACENUS. — Nonne asseris, in sacramento illo quod assidue in ecclesiis a

Christianis celebratur, offertur, et (si dicere audeo) manducatur, corpus Christi Domini vestri realiter contineri?

CHRISTIANUS. — Non solum corpus ejus, sed et sanguis ac anima, totusque Christus, verus Deus et homo, continetur in Sacramento. Etenim ex vi conversionis substantiæ panis in veram Christi carnem, continetur ibi caro Christi, atque ex naturali concomitantia sunt ibidem sanguis, anima et Verbi æterni persona: non enim hæc ab invicem realiter separantur.

SARRACENUS. — Totus ergo Christus est in hostia quam offertis; sed quantitas corporis Christi non est separata ab eo: ergo est ibi cum tota sua quantitate, imo et ceteris accidentibus suis realiter et formaliter inhærentibus ei.

CHRISTIANUS. — Vere sic est, sic credimus, confitemur et prædicamus; et tibi jam plane protestor, quod tantus, tam gloriosus et splendidus est in hostia consecrata, quantus et quam gloriosus ac splendidus in cœlesti residet patria.

SARRACENUS. — Nunc dedisti mihi ensem in manu ad confodiendum et destruendum quæ credis. Occurrunt etenim mihi copiosa ac fortissima argumenta hanc assertionem prorsus demolientia.

CHRISTIANUS. — Non me terret exsultatio ista Goliæ. Nec enim fortiora poteris argumenta producere, nec Averroes, Avicenna, Porphyrius ceterique philosophi insolubilius contra fidem hanc arguerunt, quam christiani doctores gratia exercitandi sibi invicem argumentati noscuntur. Nunc igitur produc arma tua.

SARRACENUS. — Corpus tam magnum in loco tam parvo contineri non valet. Nec unum et idem corpus potest simul in diversis locis consistere. Rursus, idem corpus non potest simul quiescere et moveri. Nec potest aliquid converti in rem præexsistentem, quum id in quod aliquid convertitur, per conversionem acquirat et incipiat esse. Idem quoque non potest a se ipso distare; nec possibilis est penetratio dimensionum. Et tamen omnia ista impossibilia et absurda consequuntur ad fidem assertionis prætactæ. Si enim in qualibet hostia consecrata est corpus Christi, in una corpus hoc movetur dum hostia elevatur, et quiescit in alia; distat quoque a semetipso. Et si ibi sunt quantitas panis conversi et quantitas corporis Christi, est ibi penetratio dimensionum; nec poterit ibi esse ordo partium et membrorum corporis Christi, et sic non erit ibi figura ipsius: cujus oppositum ex prædictis consequitur.

CHRISTIANUS. — Hæc omnia et aliqua his difficiliora, christiani doctores moverunt et dissolverunt. Itaque, sicut superius circa solutionem instantiarum tuarum, quas contra superbeatissimæ Trinitatis fidem induxisti, testatus sum, ita nunc dico id infidelibus philosophis et hæreticis potissime fuisse occasionem errandi circa fidem catholicam, quod ex consideratione eorum quæ fiunt in rerum natura, cursu ac ordine, voluerunt de his quæ christianæ sunt fidei judicare, omnipotentisque Creatoris potentiam ex naturali rerum ordine, cursu ac lege metiri ac limitare: per quod infinitæ potestati incircumscriptibilis Dei enormiter derogaverunt. Nempe incomprehensibilis Deus, qui omnem rerum naturam, proprietatem, motum, cursum, actionem, potestatem, cohabitudinem ordinemque instituit, multo aliter multoque excellentius, secretius et incomprehensibilius agere potest in rebus, quam naturaliter fit aut fieri potest.

Itaque dico, quod omnis natura et creata essentia supergloriosissimo Creatori obedit ad nutum, et ipse solo imperio immutat naturas; attingit quoque sua virtute causali naturam non solum ut quantam aut qualem, sed item quoad ejus essentiam. Ideo, sicut per omnipotentiam et infinitam suam potestatem producit res ipsas et earum naturas ex nihilo, et unam transmutat in aliam per generationem et corruptionem; sic per transsubstantiationem potest convertere et convertit unum in aliud præexsistens, sine intermedio motu, mutatione et alteratione, utpote in instanti.

Denique, sicut naturaliter corporalia constituuntur in loco per propriam quantitatem, propter quod loco commensurantur; sic supernaturaliter substantia corporalis est alicubi ratione conversionis alicujus in ipsam: et sic incipit esse in loco certo et habitudinem ad certum locum sortitur ratione dimensionum rei conversæ in ipsam, quæ remanent facta conversione.

— Itaque dico, quod corpus Christi ratione propriæ quantitatis determinatur et est in loco uno, et commensurationem habet ad proprium locum. Porro ratione et vi conversionis aliarum rerum (videlicet panum) in ipsum, est in pluribus locis; et propria quantitas corporis sui est concomitanter in illis, ut dixi, quia substantiam corporis sui concomitatur. — Hinc corpus Christi in Sacramento, consistit in modico loco: quia per propriam dimensionem non comparatur ad locum illum, sed ex conversione substantiæ panis in ipsum; et quia substantia panis in qualibet parte suæ erat dimensionis, fatemur corpus Christi totumque Christum in qualibet parte hostiæ consecratæ verissime contineri. — Ex his colligere potes, quod a se ipso distare, et simul quiescere ac moveri, non competunt Christo aut corpori ejus in Sacramento nisi per accidens: sicut exsistens in navi quæ agitata simul ascendit et descendit, movetur atque quiescit.

At vero penetratio dimensionum frequenter habuit locum in Christo: ut quando exivit de clauso integerrimæ atque mundissimæ Virginis utero, de clauso quoque sepulcro surrexit, clausisque januis ad discipulos introivit.

Postremo, quemadmodum corpus Christi est in Sacramento non per propriam quantitatem, sic nec ordinem partium certumve situm habet per comparationem ad locum illum, sed per respectum partium ad se invicem et ad corpus.

SARRACENUS. — Ex istis elicio, quod etiam accidentia dicas esse in Sacramento absque subjecto: quod impossibile reor, quum accidentium esse, sit inesse. — Rursus, si Christus est in qualibet hostiæ parte, quum continuum sit in infinita divisibile, erit in infinitis partibus hostiæ. — Præterea, sicut Averroes arguit, si penetratio dimensionum exstat possibilis, non solum duo aut plura, sed etiam innumerabilia corpora esse valebunt in uno loco.

CHRISTIANUS. — Esse accidentis dicitur inesse, ratione naturalis tendentiæ ac innitentiæ ad inhærendum subjecto. Verumtamen accidens habet esse proprii generis et essentiam sui prædicamenti. Fulcimentum autem et sustentationem quæ naturaliter habet a suo subjecto, omnipotentia Dei potest ei supernaturaliter conferre absque subjecto. Rationabiliter tamen tenetur, quod in Sacramento sola quantitas absque subjecto consistat, atque in ea accidentia cetera fulciantur, fundentur ac subjectentur. — Quod autem objicis de infinitate partium hostiæ, solvitur: quoniam continuum divisibile est in infinitas partes secundum materiam, non autem in infinitas secundum speciem, quum sit dare partes tam parvas, quod in minoribus non conservaretur eadem species. Omnium quippe natura constantium, certa est ratio et mensura magnitudinis, ut dixit Philosophus. — Ad id quoque quod tertio tetigisti, respondeo quod sicut omnipotentia, imo infinita potentia Dei in infinitum transcendit ac superat omnem capacitatem mentis creatæ, tam angelicæ quam humanæ, sic Deus altissimus operari potest in creaturis incomparabiliter altius, secretius ac mirabilius, quam aliquis creatus possit capere intellectus. Et breviter, omne quod contradictionem non implicat, et id cui ratio entis non repugnat, supersublimis et superbeatissimus Deus facere potest.

SARRACENUS. — Valde mira et incomprehensibilia sunt prædicta.

CHRISTIANUS. — Quid mirum si Deus mirabilis, in humanitate mirabiliter incomprehensibiliterque assumpta, mirabiliter et incomprehensibiliter operetur? Denique, si perpendas ex quanta caritate et pietate nostram naturam assumpserit, et pro nobis eam obtulerit Deo Patri in cruce, atque quam superpiissime ad suæ deitatis claram, immediatam, facialem et fruitivam visionem beatificam nos creaverit; cessabis sic admirari quod in Sacramento nobiscum sic esse, nosque reficere, adjuvare, purgare et Patri reconciliare dignatur, et item pro nobis quotidie sic immolari instituit.

SARRACENUS. — Sicut motus majores excludunt minores, sic admiratio rerum mirabiliorum tollit aut minuit admirationem rerum minus mirabilium.

CHRISTIANUS. — Sic est: et tamen si ea quæ naturalia sunt et naturaliter fiunt, profunde perpendas, puto quod ea quæ credimus, minus miraberis atque facilius credes. Nonne naturalis ratio dictat omnia esse producta et multa creata a prima causa, et intellectivas animas quotidie creari et infundi a Deo, ipsamque animam in se nullam extensionem quantitativam habentem, immaterialem ac simplicem, corpori immediate uniri, et esse in corpore toto ac qualibet ejus parte? Et tamen qualiter ista sint, capere non valemus. Intuere habitudinem potentiarum et objectorum et immutationem eorum ab invicem: qualiter similitudines specierum sensibilium ab objectis sensibilibus diffunduntur et a sensibus recipiuntur; qualiter modica pupilla subito in se suscipit totius hemisphærii speciem et figuram, diversorumque, imo et innumerabilium entium similitudines, et colores colorumve intentiones sive imagines tenues. Si videres unum hominem mortuum suscitari, plurimum mirareris; sed multos quotidie nasci non admiraris: quum tamen in suscitatione defuncti ea quæ ab invicem fuerant separata et realiter exsistentia, reuniantur; in generatione vero fiat alicujus de novo productio, animæ rationalis creatio, quæ mirabilior et incomprehensibilior est quam separatorum reunio.

SARRACENUS. — Quantum fieri potest, fidem sacramenti hujus defendis, persuades, declaras. Sed breviter dic cur Christus tam mirabile sacramentum sacrificiumque instituit.

CHRISTIANUS. — Ob suæ salutiferæ passionis memoriam jugiter frequentandam; ad sui eximii amoris ad nos declarationem; ad nostrorum cordium in divino amore accensionem; ad impetrandum nobis a Deo Patre vitiorum nostrorum remissionem; ad obtinendum charismata gratiarum in præsenti et beatitudinem in futuro; ad placandum et honorandum Deum Patrem cœlestem per Unigeniti sui quotidianam oblationem, atque per commemorationem beneficiorum ipsius, et per laudationem, adorationem, glorificationem et cultum infinitæ excellentiæ, bonitatis, misericordiæ ac munificentiæ ejus mysteriorumque Christi.

SARRACENUS. — Quamvis ineffabilia et incomprehensibilia sunt quæ doces esse credenda, tamen ob præinducta motiva et argumenta quibus jam supra monstrasti scripturas novi ac veteris Testamenti non esse corruptas neque infectas, ut dicimus, et quod scriptura Alcorani apertissime, sæpissime et copiosissime a præfatis sacris Scripturis discordet, quod etiam Deus altissimus usque in præsens testimonium perhibeat fidei christianæ per diversa et magna miracula:12 hinc fateor me non minime inclinari ad suscipiendum Evangelium Christi, imo utriusque Testamenti scripturas, et fidem quam appellas catholicam. Sed ut in fide confirmer et plenius instruar, precor ut diffusius mihi edisseras et exponas fundamenta, argumenta ac stabilitiones fidei christianæ.

CHRISTIANUS. — Grates Deo quod ad istud devenimus et tantum profecimus. Et nunc quo tuam conversionem atque æternam salutem cordialius opto, eo quod postulas libentius jucundiusque (Deo auxiliante) implebo.

Footnotes

  1. art. V et s. ↩

  2. art. III, IV. ↩

Chapter 18 of 19